LEXICON RECENTIORIS LATINITATIS

AUXILIARE sive THESAURUS novarum rerum
in commodum discipulorum novitiorum
Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum
.
Blasii Amata
Recentior castigatio
Kal Iun MMII

[.] [A] [B] [C] [D] [E] [F] [G] [H] [I] [J] [K] [L] [M] [N] [O] [P] [Q] [R] [S] [T] [U] [V] [W] [X] [Y] [Z]

Inquisitio per lemmata - radices - desinentias
Abbreviationes Ecclesiasticae et de Curia I - II

ORBIS LATINUS - GEOGRAPHICA

Notiones Informaticae - Nomina Plantarum - Dizionario chimico

Fontes - Doctrina - Traduttori - Enciclopedie - Glossari - Dizionari - Aiuti

LEXICA I - II - VERBA NOVA - GRAMMATICALIA

LEXICON ORTHODOXORUM

Fontes praecipui

Documenta Ecclesiae Catholicae Latinae

Egger Caroli innumeri libelli; potissimum C.EGGER, Lexicon nominum virorum et mulierum, Romae 1963(2); Lexicon nominum locorum, ib. 1977

GRAESSE-BENEDICT-PLECHL, Orbis Latinus, III voll., Braunschweig 1972

Heichenseer C. Saravipontani innumeri libelli

Helfer Ch., Lexicon Auxiliare. Editio altera. Saraviponti 1985

Kwiatkowsky J. - B. Arndt B. BASIC

Latinitas

Latina Didaxis IV, Genova 1990

Lexicon recentis latinitatis I - II, Città del Vaticano

MAGISTRA - CD-ROM

VOX LATINA


PRINCIPIA THEORETICA LATINI LEXICI COAEVI

Quaedam principia voces spectant, cetera lexicon

Principium transhistoricitatis

Sermo Latinus coaevus est sermo metalinguisticus nullibi nec umquam universaliter vigens

Sermo Latinus coaevus syntaxim servat normativam antiquorum et verba nova suscipit fere omnia

Principium indolis propriae sermonis cuiusque

Italicum verbum novum potissimum suscipiatur, cum Latinae linguae indoli, ut dicunt, magis sit proximum

Verbum novum a plurimis gentibus usitatum eligitur, quia sine molestia a pluribus intellegi illico potest

Verbum novum formam Graecam vel Latinam habens servandum vel aptandum videtur

Verbum novum et vulgatum prae ceteris eligitur forma quoque indeclinabili

Principium polisemiae

Verbum antiquum Latinum novis ac aliis sensibus ditari potest, ut fit in omnibus sermonibus vivis

Verba antiqua Graeca novis accommodari posse inventis videtur

Principium concinnitatis

Verbum antiquum formam et exemplar praebet novis verbis concinnandis

Principium reciprocitatis

Verba antiqua novis rerum adiunctis aptata sunt et recentiora antiquis vel novis nominibus declaranda sunt

Principium facilius accedendi

Lexicon nova graphica veste ornandum est ut facilius et illico verba declarare possit

Principium ordinis servandi

In lemmatum distinctione primum formae declarandae sunt, deinde semantica et syntaxis in lucem ponendae sunt et exemplis ornandae, demum familiae verborum indicandae, quae dicuntur nomenclatura.
Ergo in verbis declarandis ordo sequendus est:
1. Notiones morphosynctacticae
2. Status verbi: a. ethymologia, b. definitio, c. contextus
3. Usus: a. synonyma, b. 'registri', c. codices
4. Usus peculiaris
5. Pronuntiatio et scriptura


Charta Latinitatis

Anno 1976 Carolus Egger Chartam Latinitatis promulgavit (Latinitas 24,1976,196-199), cuius sententiae potiores haec sunt:
''Per totam mediam aetatem, qua lingua Latina communis, licet barbarismis infecta, ut sermo quidam vivus vigebat, praesertim duo erant sermones Latini peculiares (qui nempe a certo ac definito quodam hominum ordine adhibentur): stilus Curiae Romanae, cuius praecipua indoles, ut supra est dictum, est ornatus, maxime cursus, et lingua Latina scholastica, quae lingua 'technica', ut aiunt, potest appellari. (p. 197).
  • Redeamus oportet ad sermonem Latinum christianum, qui a sermone ipso classico ethnicorum manavit, sed simul ex ipsa religione christiana novam vim hausit, sive quod ad verba, sive quod ad rem grammaticam, sive quod ad affectum animi attinet.
  • Accipiantur oportet duo genera huiusce sermonis:
    1. - Genus elegantius, quo optimi scriptores Latini christiani sunt nominis farnarn adepti, non solum qui antiquis temporibus sed etiam qui media aetate et postea fuerunt. Hoc genere utentes, cursum, qui in accentu syllabarum nititur et quo oratio profluens redditur atque iucunda, servare studemus.
    2. - Alterum est genus demissum, simplex, expeditum, utpote ad commune inter homines commercium aptius. In hoc implicatae periodi devitantur, grammaticae praeceptis est quidern obtemperandum, sed modi quidam faciliores, veluti voculae quod, quia, quoniam post verba sentiendi et scribendi loco accusativi cum infinitivo, omnino permittuntur. Quae sunt sermonis biblici, scholastici, iuridici propria, ea, cum delectu quodam, ultro inducuntur''. (pp. 198-199)


Nova verba Latina

Nomina creantur per derivationem vel per compositionem et lexicon per praefixa et per suffixa augetur. Itaque nomina verbalia ex verbis oriuntur:
nomen agentis ut actor, rector, argentarius, asinarius, librarius
nomen actionis ut actio, actus, cultus, scriptura, dominatus, equitatus, senatus
nomen instrumenti ut tegmen, lumen, regimen, aratrum, pabulum, vocabulum, manubrium, lectica
nomina denominativa ut nomina loci: tonstrina, castellum, auditorium, dormitorium
patronimica: Priamides, Laertiades, Labdacides; qualitatis: gravitas, celeritas, facundia, fortitudo; deminutiva: agellus, avunculus, oleaster.

Adiectiva verbalia:
bibax, capax, audax, credulus, rapidus, vividus, facundus, iracundus, assiduus, agilis, debilis, habilis;
denominativa: umbratilis, versatilis;
deminutiva: aureolus, pauperculus;
proprietatis: regius, aulicus, tribunicius, patricius, regalis, adversarius, agrarius, castrensis, circensis, equester;
originis: paternus, Latinus; materiae sunt argenteus, aureus;
similitudinis: gallinaceus, equinus; formae togatus, nasutus, crinitus abundantiae: aquosus, formosus, corpulentus, fraudolentus.

Verba inchoativa: adolesco, silesco; intensiva capto, curso, fugito frequentativa: agito, cantito; desiderativa esurio, capesso denominativa: vulnero, comitor, sacrifico, vaticinor deminutiva: ventilo.

Adverbia verbalia: certatim, raptim, cursim denominativa<. curiatim, manipulatim, paulatim.

Calcus est peculiaris forma praestiti, quae non in assumptione verbi sed in assumptione significatus consistit: causa (=ratio, postea = processus); ratio (a Cicerone 1930es adhibita, a Lucretio 221es, a Seneca 312es, a Plinio Sen. 362es, a Quintiliano 437es); providentia (= pro/noia).

Polysemia est multiplex significatio
Synonymia est extensio regionis semanticae per processum metaphorae, metonymiae, syneddoches.

In verbis novis condendis

  • imprimis brevitati consulatur
  • thesaurus Latinae linguae pervestigetur
  • exitus linguarum vulgarium, quae dicuntur, inquiratur
  • Latinitas Medii Aevi adhibeatur,
    A Graeco fonte hauriatur
    vulgata verba accommodentur.

Cf Dionysii Alicarn., De verborum compositione Peri\ sunqe/sewj
Tertulliani opera.



Scrivi


LAROSA
Home Page