31.1
Ulpianus libro nono ad Sabinum
pr. In arbitrium alterius conferri
legatum veluti condicio potest: quid enim interest, "si Titius
in Capitolium ascenderit" mihi legetur an "si voluerit?"
1. Sed cum ita legatum sit pupillo
sive pupillae "arbitrio tutorum", neque condicio inest
legato neque mora, cum placeat in testamentis legatum in alterius
arbitrium collatum pro viri boni arbitrio accipi. Quae enim mora
est in boni viri arbitrio, quod iniectum legato velut certam quantitatem
exprimit, pro viribus videlicet patrimonii?
31.2
Paulus libro 75 ad edictum
Quotiens nominatim plures res
in legato exprimuntur, plura legata sunt: si autem supellex aut
argentum aut peculium aut instrumentum legatum sit, unum legatum
est.
31.3
Paulus libro quarto ad Plautium
Si ita legetur: "Heres
dare damnas esto, si in Capitolium non ascenderit", utile legatum
est, quamvis in potestate eius sit ascendere vel non ascendere.
31.4
Paulus libro octavo ad Plautium
Neminem eiusdem rei legatae
sibi partem velle, partem nolle verius est.
31.5
Paulus libro septimo quaestionum
Sed duobus legatis relictis
unum quidem repudiare, alterum vero amplecti posse respondetur.
1. Sed si unum ex legatis onus
habet, et hoc repellatur, non idem dicendum est: pone eum, cui decem
et Stichus legatus est, rogatum servum manumittere: si Falcidia
locum habet, ex decem utriusque legati quarta deducetur. Igitur
repudiato servo non evitabitur onus deductionis, sed legatarius
ex pecunia duas quartas relinquet.
31.6
Paulus libro singulari ad
legem Falcidiam
Grege autem legato non potest
quaedam sperni, quaedam vindicari, quia non plura, sed unum legatum
est. Idemque dicemus peculio legato aut veste aut argento et similibus.
31.7
Paulus libro octavo ad Plautium
Si Titio et ei qui capere non
potest decem legata sint, quia duobus heres dare damnatur et unus
capere non potest, quinque sola Titio dantur.
31.8
Paulus libro nono ad Plautium
pr. Si quis servum heredis vel
alienum legaverit et is fugisset, cautiones interponendae sunt de
reducendo eo: sed si quidem vivo testatore fugerit, expensis legatarii
reducitur, si post mortem, sumptibus heredis.
1. Si ita legetur: "Sempronio
decem aut, si noluerit, hominem Stichum lego", hoc casu duo
legata sunt, sed uni contentus esse debet.
2. Si quis legaverit ex illo
dolio amphoras decem, etsi non decem, sed pauciores inveniri possint,
non exstinguitur legatum, sed hoc tantummodo accipit, quod invenitur.
3. Si inter duos dubitetur de
eodem legato, cui potius dari oportet, ut puta si Titio relictum
est et duo eiusdem nominis amici testatoris veniant et legatum petant
et heres solvere paratus sit, deinde ambo defendere heredem parati
sint, eligere debere heredem, cui solvat, ut ab eo defendatur.
4. Certam pecuniam legatam si
et legatarius et substituti legatarii peterent et heres solvere
paratus sit, si ambo defendere heredem parati sint, eligere debet
heres cui solvat, ut ab eo defendatur: et, si neutrius manifesta
calumnia videatur, ei potius solvendum, cui primum legatum est.
5. Si cui certam partem hereditatis
legavero, divus Hadrianus rescripsit, ut neque pretia manumissorum
neque funeris impensa deduceretur.
31.9
Modestinus libro nono regularum
Cum autem pars bonorum ita legatur:
"bonorum meorum, quae sunt cum moriar", dos et manumissorum
pretia e medio deducenda sunt.
31.10
Iavolenus libro primo ex
Plautio
Cum fundus nominatim legatus
sit, si quid ei post testamentum factum adiectum est, id quoque
legato cedit, etiamsi illa verba adiecta non sint "qui meus
erit", si modo testator eam partem non separatim possedit,
sed universitati prioris fundi adiunxit.
31.11
Pomponius libro septimo
ex Plautio
pr. Statuliberum ab herede ne
tunc quidem, cum dubia sit eius ex testamento libertas, legatum
sine libertate accipere posse Labeo ait, quia servus eius esset:
sed si heres eandem condicionem legato inserat, quae libertati a
testatore datae praeposita fuerit, valet legatum: nam et si, cum
moreretur heres, servus liber esse iussus esset, recte sine libertate
ei ab herede legari posse constitit, quia supervacuum sit ei libertatem
dare, quam ex testamento heredis capturus non sit, sed ex testatoris
habet.
1. "Stichum aut Pamphilum,
utrum heres meus volet, Titio dato, dum, utrum velit dare, eo die,
quo testamentum meum recitatum erit, dicat". Si non dixerit
heres, Pamphilum an Stichum dare malit, perinde obligatum eum esse
puto, ac si Stichum aut Pamphilum dare damnatus esset, utrum legatarius
elegerit. Si dixerit se Stichum dare velle, Sticho mortuo liberari
eum: si ante diem legati cedentem alter mortuus fuerit, alter qui
supererit in obligatione manebit. Cum autem semel dixerit heres,
utrum dare velit, mutare sententiam non poterit. Et ita et Iuliano
placuit.
31.12
Paulus libro secundo ad
Vitellium
pr. Si pecunia legata in bonis
legantis non sit, solvendo tamen hereditas sit, heres pecuniam legatam
dare compellitur sive de suo sive ex venditione rerum hereditariarum
sive unde voluerit.
1. Quod ita legatum est: "Heres
cum morietur Lucio Titio dato decem", cum incerta die legatum
est, ad heredes legatarii non pertinet, si vivo herede decesserit.
31.13
Pomponius libro septimo ex Plautio
pr. Qui duos reos eiusdem pecuniae
habet Titium atque Maevium, ita legavit: "Quod mihi Titius
debet, Maevio heres meus dato. Quod Maevius debet, Seio dato".
His verbis onerat heredem: nam cum actiones suas heres Maevio praestiterit
adversus Titium, videtur Maevius facto eius liberatus esse et idcirco
Seio heres tenebitur.
1. Si is qui unum reum habebat
quod is sibi deberet duobus in solidum separatim legasset, oneratur
heres duobus satisfacere uni actione cedendo, alteri pecuniam solvendo.
31.14
Paulus libro quarto ad Vitellium
pr. Si idem servus et legatus
et liber esse iussus sit, favor libertatis praevalet: sin autem
et in posteriore scriptura legatus est et evidens ademptio libertatis
ostenditur, legatum propter defuncti voluntatem praevalebit.
1. Servo alieno herede instituto
post mortem domini eius cui adquisita hereditas et libertatem fideicommissariam
dari posse constat.
31.15
Celsus libro sexto digestorum
Si quis duobus heredibus institutis
ita legaverit: "Stichum aut decem heredes danto", non
potest alter heredum quinque, alter partem Stichi dare, sed necesse
est utrumque aut Stichum totum aut decem solvere.
31.16
Celsus libro 16 digestorum
Si Titio aut Seio, utri heres
vellet, legatum relictum est, heres alteri dando ab utroque liberatur:
si neutri dat, uterque perinde petere potest atque si ipsi soli
legatum foret: nam ut stipulando duo rei constitui possunt, ita
et testamento potest id fieri.
31.17
Marcellus libro decimo digestorum
pr. Si quis Titio decem legaverit
et rogaverit, ut ea restituat Maevio, Maeviusque fuerit mortuus,
Titii commodo cedit, non heredis, nisi dumtaxat ut ministrum Titium
elegit. Idem est et si ponas usum fructum legatum.
1. Si heres damnatus esset decem
uni ex libertis dare et non constituerit cui daret, heres omnibus
eadem decem praestare cogendus est.
31.18
Celsus libro 17 digestorum
Heredem meum ita tibi obligare
possum, ut si, quandoque ego moriar, tuus servus Stichus non erit,
dare eum tibi damnas sit.
31.19
Celsus libro 18 digestorum
Si is, cui legatus sit Stichus
aut Pamphilus, cum Stichum sibi legatum putaret, vindicaverit, amplius
mutandae vindicationis ius non habet: tamquam si damnatus heres
alterutrum dare Stichum dederit, cum ignoret sibi permissum vel
Pamphilum dare, nihil repetere possit.
31.20
Celsus libro 19 digestorum
Et Proculo placebat et a patre
sic accepi, quod servo communi legatum sit, si alter dominorum omitteret,
alteri non adcrescere: non enim coniunctim, sed partes legatas:
nam ambo si vindicarent, eam quemque legati partem habiturum, quam
in servo haberet.
31.21
Celsus libro 20 digestorum
Cum quidam uxori suae dotem
reddidisset, quadraginta ei legare voluisset et quamquam sciret
dotem redditam, hoc tamen praetextu usus esset, quasi dotis reddendae
nomine eam summam legaret, existimo deberi quadraginta: etenim reddendi
verbum quamquam significationem habet retro dandi, recipit tamen
et per se dandi significationem.
31.22
Celsus libro 21 digestorum
Lucius Titius in testamento
suo Publio Maevio militiam suam reliquit sive pecuniam eius quaecumque
redigi ex venditione eius potuerit, cum suis commodis: sed cum supervixit
testamento Lucius Titius, militiam vendidit et pretium exegit et
dedit ei, cui illam militiam vel pretium eius testamento dari voluerit:
post mortem Lucii Titii iterum Publius Maevius vel militiam vel
pretium eius ab heredibus Lucii Titii exigebat. Celsus: existimo
pretium militiae praestari non oportere, nisi legatarius ostenderit
testatorem et post factam solutionem iterum eum pretium militiae
accipere voluisse. Quod si non totum pretium militiae, sed partem
vivus testator legatario dedit, reliqui superesse exactionem, nisi
heres et ab hoc decessisse testatorem ostenderit. Onus enim probandi
mutatam esse defuncti voluntatem ad eum pertinet, qui fideicommissum
recusat.
31.23
Marcellus libro 13 digestorum
"Lucio Titio fundum Seianum
vel usum fructum fundi Seiani lego". Potest legatarius vel
fundum vindicare vel fructum, quod facere non potest is cui tantum
fundus legatus est.
31.24
Ulpianus libro secundo fideicommissorum
Cum quidam ita fideicommissum
reliquisset: "Rogo restituas libertis meis, quibus voles",
Marcellus putavit posse heredem et indignum praeferre. At si ita:"his
quos dignos putaveris", petere posse ait eos qui non offenderint.
Idem ait, si neminem eligat, omnes ad petitionem fideicommissi admitti
videri quasi iam praesenti die datum, cum sic relinquitur "quibus
voles" nec ulli offerat. Plane si ceteri defuncti sunt, superstiti
dandum vel heredi eius, si prius quam peteret decessit. Scaevola
autem notat: si omnes petere potuerunt, cum nulli offertur, cur
non et qui decesserunt, ad heredem transmiserunt, utique si uno
petente iam eligere non potest, cui det? Videtur enim Marcellus,
cum fideicommissum ita relinquitur "ex libertis cui volueris",
arbitrari, nisi offerat cui heres velit et statim offerat sine aliquo
scilicet intervallo, statim competere omnibus petitionem: cum igitur
omnibus competat, merito notatus est, cur superstiti soli putet
dandum, nisi forte antequam iustum tempus praetereat, quo potuit
eligere cui potius offerat, ceteri decesserint.
31.25
Marcellus libro 15 digestorum
Si tamen quibusdam absentibus
praesentes petent, cum praesenti die relictum sit fideicommissum,
causa cognita statuendum est explorandumque, an et alii sint petituri.
31.26
Marcellus libro 16 digestorum
Is, cuius in servo proprietas
erat, fructuario herede instituto alicui eum servum legavit. Non
potest heres doli mali exceptione uti, si legatarius vindicare servum
vellet non relicto heredi usu fructu.
31.27
Celsus libro 34 digestorum
Si illud aut illud legatum sit,
unum legatum est. Si sub contrariis condicionibus aliud atque aliud
legatum est, unum legatum esse arbitramur. Neque refert et heredum
et eorum quibus legatum est diversas personas esse, veluti si ita
legatum est: "Si Nerva consul factus erit, Titius heres Attio
fundum, si non erit Nerva consul factus, Seius heres Maevio centum
dato".
31.28
Marcellus libro 29 digestorum
Cum patronus ex debita parte
institutus fideicommissum relictum ab eo praestare non cogitur:
si omiserit institutionem, qui eam partem vindicant utrum eodem
modo retinere an vero praestare debeant fideicommissum? Et magis
est deberi fideicommissum, quoniam quod illius personae praestaretur,
hoc nequaquam ad alium pertinere deberet.
31.29
Celsus libro 36 digestorum
pr. Pater meus referebat, cum
esset in consilio duceni veri consulis, itum in sententiam suam,
ut, cum Otacilius Catulus filia ex asse herede instituta liberto
ducenta legasset petissetque ab eo, ut ea concubinae ipsius daret,
et libertus vivo testatore decessisset et quod ei relictum erat
apud filiam remansisset, cogeretur filia id fideicommissum concubinae
reddere.
1. Quod alicuius heredis nominatim
fidei committitur, potest videri ita demum dari voluisse, si ille
exstitisset heres.
2. Si filio heredi pars eius,
a quo nominatim legatum est, adcrescit, non praestabit legatum,
quod iure antiquo capit.
31.30
Celsus libro 37 digestorum
Quidam in testamento ita scripsit:
"Rei publicae Graviscanorum lego in tutelam viae reficiendae,
quae est in colonia eorum usque ad viam Aureliam": quaesitum
est, an hoc legatum valeat. Iuventius Celsus respondit: propemodum
quidem imperfecta est haec scriptura in tutelam Aureliae viae, quia
summa adscripta non est: potest tamen videri tanta summa legata,
quanta ei rei sufficeret: si modo non apparet aliam fuisse defuncti
voluntatem aut ex magnitudine eius pecuniae aut ex mediocritate
facultatium, quam testatrix reliquit: tunc enim officio iudicis
secundum aestimationem patrimonii et legati quantitas definiri potest.
31.31
Modestinus libro primo regularum
Si quis quos non poterit manumittere
legavit, ut manumitterentur, nec legatum nec libertas valet.
31.32
Modestinus libro nono regularum
pr. Omnia, quae testamentis
sine die vel condicione adscribuntur, ex die aditae hereditatis
praestentur.
1. Fundum ante condicionem completam
ab herede non traditum, sed a legatario detentum heres vindicare
cum fructibus poterit.
2. Cum ita legatur: "Illi
hoc amplius fundum illum cum omnibus rebus, quae in eodem fundo
erunt", mancipia quoque continentur.
3. Cum ita legatur: "Quidquid
in horreo meo erit" et is cui legatum est ex rebus non legatis
ignorante eo ampliandi legati sui gratia in horreum intulerit, quod
illatum est non videtur esse legatum.
4. Quod a legatario petitum
erat, ut alii restitueret, si legatarius decedat, heres quoque eius
id quod legatum est praestare debebit.
5. Species nominatim legatae
si non repperiantur nec dolo heredis deesse probentur, peti ex eodem
testamento non possunt.
6. In fideicommisso quod familiae
relinquitur hi ad petitionem eius admitti possunt, qui nominati
sunt, aut post omnes eos exstinctos qui ex nomine defuncti fuerint
eo tempore, quo testator moreretur, et qui ex his primo gradu procreati
sint, nisi specialiter defunctus ad ulteriores voluntatem suam extenderit.
31.33
Modestinus libro nono responsorum
pr. Respondit: legatorum petitio
adversus heredes pro partibus hereditariis competit nec pro his
qui solvendo non sunt onerari coheredes oportet.
1. Qui plures heredes instituit,
testamento a quibusdam nominatim reliquit legata, postea codicillos
ad omnes heredes scripsit: quaero, quae legata debeant. Modestinus
respondit: cum manifeste testator testamento expresserit, a quibus
heredibus legata praestari vellet, licet codicillos ad omnes scripserit,
apparet tamen ea quae codicillis dedit ab his praestanda esse, quos
munere fungi debere testamento suo ostendit testator.
31.34
Modestinus libro decimo
responsorum
pr. Titia cum testamento facto
decederet heredibus institutis Maevia et Sempronio filiis suis ex
aequis partibus, petit a Maevia, ut Stichum servum suum manumitteret,
in haec verba: "A te autem, Maevia filia carissima, peto, ut
Stichum servum tuum manumittas, cum in ministerio tuo tot capita
servorum tibi his codicillis legavero", nec legavit. Quaero,
quid his verbis relictum videatur, cum, ut supra cautum est, duobus
heredibus institutis defunctam testatricem et mancipia hereditaria
duarum personarum fuisse, et codicillis nihil relictum sit de praestandis
mancipiis nec possit utile fideicommissum putari, quod datum non
sit, cum legasse se dixerit nec adiecerit legati speciem nec ab
herede uti praestarentur mancipia petierit. Modestinus respondit
ex verbis consultationi insertis Maeviam neque legati neque fideicommissi
petitionem habere neque libertatem servo suo dare compelli.
1. Lucius Titius in testamento
suo ita cavit: "Octabiany Stratoniky ty glukutaty mou vugatri
xairein. Boulomai autyn par' heautys labein xwrion Gazan sun tais
envykais autou pasais. Oktabianw Alecandrw tw glukutatw mou uhiw.
Ecaireton boulomai auton par' heautou labein sugktysin agwnoforon
Komianyn sun ahis exei envykais pasais" [id est: Octavianae
Stratonicae filiae meae dulcissimae salutem. Volo a se ipsa accipiat
praedium Gazam cum instrumento eius universo. Octaviano Alexandro
filio meo dulcissimo. Volo praecipiat a se ipso massam salicti Comiani
cum instrumento quod ibi est universo]. Quaero, an huiusmodi scriptura
integrum praedium singulis datum esse videatur an vero partem hereditariam
dumtaxat contineat, cum inutiliter a semet ipso quemque eorum quam
habebat partem accipere voluit. Modestinus respondit non sic interpretandam
scripturam de qua quaeritur, ut fideicommissum inutile fiat. Item
quaero, si integrum praedium relictum esse videatur, an pretium
portionis fratri et coheredi solvendum sit, ut hoc ipso, quod a
semet ipso accipere praecepit, pretio illato integrum habere eum
voluerit. Item respondit ad solutionem pretii fideicommissarium
minime compellendum.
2. Lucia Titia intestata moriens
a filiis suis per fideicommissum alieno servo domum reliquit: post
mortem filii eius idem qui heredes cum diviserunt hereditatem matris,
diviserunt etiam domum, in qua divisione dominus servi fideicommissarii
quasi testis adfuit: quaero, an fideicommissi persecutionem adquisitam
sibi per servum eo, quod interfuit divisioni, amisisse videatur.
Modestinus respondit fideicommissum ipso iure amissum non esse,
quod ne repudiari quidem potest: sed nec per doli exceptionem summovetur,
nisi evidenter apparuerit omittendi fideicommissi causa hoc eum
fecisse.
3. Gaius Seius cum domum suam
haberet et in praetorio uxoris suae transtulisset, quasdam res de
domo sua in eodem praetorio transtulit ibique post multos dies decedens
testamento uxorem suam heredem et alios complures reliquit. Quo
testamento significavit verba, quae infra scripta sunt: "In
primis sciant heredes mei nullam pecuniam esse penes uxorem meam,
sed nec aliud quicquam: ideoque hoc nomine eam inquietari nolo".
Quaero, an ea, quae vivo eo in praetorio uxoris eius translata sunt,
communi hereditati vindicari possint et an secundum verba testamenti
praescribi coheredibus possit a parte uxoris defuncti. Modestinus
respondit, si ea, quae in domum seu praetorium uxoris defunctus
transtulit, praecipua ad eam pertinere voluit, nihil proponi, cur
voluntate ipsius standum non sit. Necesse igitur habet mulier talem
voluntatem fuisse testatoris ostendere. Quod nisi fecerit, in hereditate
mariti et haec remanere oportet.
4. Si ea condicione liberto
fideicommissum relictum est, ne a filiis eius recederet, et per
tutores factum est, quo minus condicionem impleret, iniquum est
eum, cum sit inculpatus, emolumento fideicommissi carere.
5. Qui invita filia de dote
egerat, decessit eadem illa exheredata, filio herede instituto et
ab eo fideicommissum filiae dotis nomine reliquit: quaero, quantum
a fratre mulier consequi debeat. Modestinus respondit: quod in primis
est non esse consumptam de dote actionem mulieri, cum patri suo
non consenserit, utique non ignoras. Sic enim res explicatur, ut,
si quidem maior quantitas in dote fuit, illius petitione sit tantummodo
mulier contenta: quod si in summa dotis nomine legata amplius sit
quam in dote principali, compensatio fiat usque ad eandem summam
quae concurrit et id tantummodo, quod excedit in sequenti summa,
ex testamento consequatur: non est enim verisimile patrem duplici
praestatione dotis filium eundemque heredem onerare voluisse, praeterea
cum putaverit se efficaciter licet non consentiente filia instituisse
adversus generum de dote actionem.
6. Lucius Titius relictis duobus
filiis suis heredibus diversi sexus institutis addidit caput generale,
uti legata et libertates ab his heredibus suis praestarentur: quadam
tamen parte testamenti a filio petit, ut omne onus legatorum in
se sustineret, in hunc modum: "Ea quaecumque in legatis reliqui
vel dari praecepi, ab Attiano filio meo et herede dari praestarique
iubebo", deinde subiecit in praeceptione relinquenda filiae
suae haec verba: "Paulinae filiae meae dulcissimae si quid
me vivo dedi comparavi, sibi habere iubeo: cuius rei quaestionem
fieri veto. Et peto a te, filia carissima, ne velis irasci, quod
ampliorem substantiam fratri tuo reliquerim, quem scis magna onera
sustentaturum et legata quae supra feci praestaturum". Quaero,
an ex his extremis verbis, quibus cum filia sua in testamento pater
locutus est, effectum videatur, ut hereditariis actionibus id est
omnibus filium suum oneraverit, an vero iam solum propter onus legatorum
locutus esse videatur, petitiones autem hereditariae in utrumque
heredem creditoribus dari debeant. Modestinus respondit, ut actiones
creditorum filius solus excipiat, iussisse testatorem non proponi.
7. Titia cum nuberet Gaio Seio,
dedit in dotem praedia et quasdam alias res, postea decedens codicillis
ita cavit: "Gaion Seion ton andra mou parakatativemai soi,
w vugater. Hw boulomai dovynai eis biou xrysin kai epikarpian metoxyn
kwmys Naklynwn, hyn efvasa dedwkuia eis proika, sun swmasi tois
emferomenois ty proiki, kai kata myden enoxlyvynai auton peri tys
proikos: estai gar meta tyn teleutyn autou sa kai twn teknwn sou"
[id est: Gaium Seium virum meum commendo tibi, filia, cui volo dari
in usum per vitam eius et fructum partem vici Nacolenorum, quam
antea ei in dotem dedi, una cum hominibus in dotem illatis, neque
ullo modo eum de dote inquietari: nam post eius obitum ea erunt
tua liberorumque tuorum]: praeterea alia multa huic eidem marito
legavit, ut quamdiu viveret haberet. Quaero, an propter haec, quae
codicillis ei extra dotem relicta sunt, possit post mortem Gaii
Seii ex causa fideicommissi petitio filiae et heredi Titiae competere
et earum rerum nomine, quas in dotem Gaius Seius accepit. Modestinus
respondit: licet non ea verba proponuntur, ex quibus filia testatricis
fideicommissum a Gaio Seio, postquam praestiterit quae testamento
legata sunt, petere possit, tamen nihil prohibet propter voluntatem
testatricis post mortem Gaii Seii fideicommissum peti.
31.35
Modestinus libro 16 responsorum
Respondit legatis uxori quae
usus eius causa parata sunt, eos servos ad eam non pertinere, qui
non proprii ipsius, sed communis usus causa parati sunt.
31.36
Modestinus libro tertio
pandectarum
Legatum est donatio testamento
relicta.
31.37
Iavolenus libro primo ex
Cassio
Qui testamento inutiliter manumissus
est legari eodem testamento potest, quia totiens efficacior est
libertas legato, quotiens utiliter data est.
31.38
Iavolenus libro secundo
ex Cassio
Quod servus legatus ante aditam
hereditatem adquisiit, hereditati adquirit.
31.39
Iavolenus libro tertio ex
Cassio
Si areae legatae post testamentum
factum aedificium impositum est, utrumque debebitur et solum et
superficium.
31.40
Iavolenus libro primo epistularum
Si duobus servis meis eadem
res legata est et alterius servi nomine ad me eam pertinere nolo,
totum ad me pertinebit, quia partem alterius servi per alterum servum
adquiro, perinde ac si meo et alterius servo esset legatum.
31.41
Iavolenus libro septimo
epistularum
pr. "Maevio fundi partem
dimidiam, Seio partem dimidiam lego: eundem fundum Titio lego".
Si Seius decesserit, pars eius utrique adcrescit, quia cum separatim
et partes fundi et totus legatus sit, necesse est, ut ea pars quae
cessat pro portione legati cuique eorum, quibus fundus separatim
legatus est, adcrescat.
1. A me herede uxori meae ita
legatum est: "Quidquid propter Titiam ad Seium dotis nomine
pervenit, tantam pecuniam Seius heres meus Titiae det": quaero,
an deductiones impensarum fieri possint, quae fierent, si de dote
ageretur. Respondit: non dubito, quin uxori suae quod ita legatum
est: "A te heres peto, quidquid ad te pervenisset, ut tantum
ei dares", tota dos sine ratione deductionis impensarum mulieri
debeatur. Non autem idem ius servari debet ex testamento extranei,
quod servatur in testamento viri, qui dotem uxori relegavit. Haec
enim taxationis loco habenda est " quidquid ad te pervenit":
illic autem, ubi vir uxori relegat, id videtur legare, quod in iudicio
dotis mulier consecutura fuerit.
31.42
Iavolenus libro 11 epistularum
Cum ei, qui partem capiebat,
legatum esset, ut alii restitueret, placuit solidum capere posse.
31.43
Pomponius libro tertio ad
Quintum Mucium
pr. Si ita relictum fuerit:
"Quantum heres meus habebit, tantum Tithaso dari volo",
pro eo est, quasi ita sit scriptum: "Quantum omnes heredes
habebunt".
1. Quod si ita fuerit: "Quantum
unus heres habebit, tantum Tithaso heredes meos dare volo",
minor pars erit accipienda, quae venit in legato.
2. Pegasus solitus fuerat distinguere,
si in diem fideicommissum relictum sit, veluti post annos decem,
interesse, cuius causa tempus dilatum sit, utrumne heredis, quo
casu heredem fructum retinere debere, an legatarii, veluti si in
tempus pubertatis ei qui impubes sit fideicommissum relictum sit,
tunc enim fructus praestandos et antecedentis temporis. Et haec
ita intellegenda sunt, si non nominatim adiectum est, ut cum incremento
heres fideicommissum praestet.
3. Si ita scriptum sit: "Decem
aut quindecim heres dato", pro eo est ac si decem sola legata
sint: aut si ita sit: "Post annum aut post biennium, quam ego
decessero, heres dato", post biennium videtur legatum, quia
heredis esset potestas in eligendo.
31.44
Pomponius libro quarto ad
Quintum Mucium
pr. Si pluribus heredibus institutis
ita scriptum sit: "Heres meus damnas esto dare aureos quinque",
non quilibet heres, sed omnes videbuntur damnati, ut una quinque
dent.
1. Si ita legatum fuerit: "Lucius
Titius heres meus Tithaso quinque aureos dare damnas esto",
deinde alio loco ita: "Publius Maevius heres meus Tithaso quinque
aureos damnas esto dare", nisi Titius ostenderit adimendi causa
a Publio legatum esse relictum, quinos aureos ab utroque accipiet.
31.45
Pomponius libro octavo ad
Quintum Mucium
pr. Si ita sit scriptum: "Filiabus
meis centum aureos do", an et masculini generis et feminini
liberis legatum videatur? Nam si ita scriptum esset: "Filiis
meis hosce tutores do", responsum est etiam filiabus tutores
datos esse. Quod non est ex contrario accipiendum, ut filiarum nomine
etiam masculi contineantur: exemplo enim pessimum est feminino vocabulo
etiam masculos contineri.
1. Si sub condicione vel ex
die certa nobis legatum sit, ante condicionem vel diem certum repudiare
non possumus: nam nec pertinet ad nos, antequam dies veniet vel
condicio exsistat [existat].
2. Si pater filiae suae testamento
aureos tot heredem dare iusserit, ubi ea nupsisset, si filia nupta
sit, cum testamentum fit, sed absente patre et ignorante, nihilo
minus legatum debetur: si enim hoc pater non ignorabat, videtur
de aliis nuptiis sensisse.
31.46
Proculus libro quinto epistularum
Si scripsisset qui legabat:
"Quidquid mihi Lucium Titium dare facere oportet, Sempronio
lego" nec adiecit "praesens in diemve", non dubitarem,
quantum ad verborum significationem attineret, quin ea pecunia comprehensa
non esset, cuius dies moriente eo, qui testamentum fecisset, nondum
venisset. Adiciendo autem haec verba "praesens in diemve"
aperte mihi videtur ostendisse eam quoque pecuniam legare voluisse.
31.47
Proculus libro sexto epistularum
Sempronius Proculus nepoti suo
salutem. Binae tabulae testamenti eodem tempore exemplarii causa
scriptae (ut volgo fieri solet) eiusdem patris familias proferuntur:
in alteris centum, in alteris quinquaginta aurei legati sunt Titio:
quaeris, utrum [centum] et quinquaginta aureos an centum dumtaxat
habiturus sit. Proculus respondit: in hoc casu magis heredi parcendum
est ideoque utrumque legatum nullo modo debetur, sed tantummodo
quinquaginta aurei.
31.48
Proculus libro octavo epistularum
pr. Licinnius Lucusta Proculo
suo salutem. Cum faciat condicionem in releganda dote, ut, si mallet
uxor mancipia quae in dotem dederit quam pecuniam numeratam, recipere,
si ea mancipia uxor malit, numquid etiam ea mancipia, quae postea
ex his mancipiis nata sunt, uxori debeantur, quaero. Proculus Lucustae
suo salutem. Si uxor mallet mancipia quam dotem accipere, ipsa mancipia,
quae aestimata in dotem dedit, non etiam partus mancipiorum ei debebuntur.
1. Bonorum possessione dementis
curatori data legata a curatore, qui furiosum defendit, peti poterunt:
sed qui petent, cavere debebunt, si hereditas evicta fuerit, quod
legatorum nomine datum sit redditu iri.
31.49
Paulus libro quinto ad legem
Iuliam et Papiam
pr. Mortuo bove qui legatus
est neque corium neque caro debetur.
1. Si Titio frumentaria tessera
legata sit et is decesserit, quidam putant exstingui legatum: sed
hoc non est verum, nam cui tessera vel militia legatur, aestimatio
videtur legata.
2. Labeo refert agrum, cuius
commercium non habes, legari tibi posse Trebatium respondisse, quod
merito Priscus Fulcinius falsum esse aiebat.
3. Sed Proculus ait, si quis
heredem suum eum fundum, cuius commercium is heres non habeat, dare
iusserat ei, qui eius commercium habeat, putat heredem obligatum
esse, quod verius est, vel in ipsam rem, si haec in bonis testatoris
fuerit, vel si non est, in eius aestimationem.
4. Si testator dari quid iussisset
aut opus fieri aut munus dari, pro portione sua eos praestare, quibus
pars hereditatis adcresceret, aeque atque cetera legata, placet.
31.50
Marcellus libro 28 digestorum
pr. Ut heredibus substitui potest,
ita etiam legatariis. Videamus, an idem fieri possit et cum mortis
causa donabitur, ut id promittat ille alteri, si ipse capere non
poterit: quod magis est, quia in posterioris quoque persona donatio
confertur.
1. Si Titius mihi Stichum aut
decem debeat et legavero tibi Stichum quem mihi debet, placet exstingui
legatum decem solutis: et si diversis alii decem, alii Stichus legatus
fuerit, ex eventu solutionis legatum valet.
2. Cum ita legatum est: "Quantam
pecuniam heres meus a Titio exegerit, tantam Maevio dato",
si sub condicione legatum est, antequam exacta pecunia sit, legatarius
agere non potest: quod si statim dies legati cedit, ut Publicius
recte putat, legatarius agere potest, ut actiones praestentur.
31.51
Ulpianus libro octavo ad
legem Iuliam et Papiam
pr. Si ita quis testamento suo
cavisset: "Illi quantum plurimum per legem accipere potest
dari volo", utique tunc, cum quando capere potuerit, videtur
ei relictum. Sed et si dixerit: "Quam maximam partem dare possum,
damnas esto heres meus ei dare", idem erit dicendum.
1. Is cui in tempus liberorum
tertia pars relicta est, utique non poterit adoptando tertiam partem
consequi.
31.52
Clementius libro tertio
ad legem Iuliam et Papiam
Non oportet prius de condicione
cuiusquam quaeri, quam hereditas legatumve ad eum pertineat.
31.53
Clementius libro quarto
ad legem Iuliam et Papiam
pr. Cum ab uno herede mulieri
pro dote compensandi animo legatum esset eaque dotem suam ferre
quam legatum maluit, utrum in omnes heredes, an in eum solum, a
quo legatum est, actio ei de dote dari debeat, quaeritur. Iulianus
in eum primum, a quo legatum sit, actionem dandam putat: nam cum
aut suo iure aut iudicio mariti contenta esse debeat, aequum esse
eum, a quo ei maritus aliquid pro dote legaverat, usque ad quantitatem
legati onus huius aeris alieni sustinere reliqua parte dotis ab
heredibus ei praestanda.
1. Eadem erunt dicenda, si heres
instituta pro dote omiserit hereditatem, ut in substitutum actio
detur: et hoc verum est.
2. Sed de legatis et legis Falcidiae
ratione belle dubitatur, utrum is, in quem solum dotis actio detur,
legata integra ex persona sua debeat, perinde ac si omnes heredes
dotem praestarent, an dotem totam in aere alieno computare, quia
in eum solum actio eius detur: quod sane magis rationem habere videtur.
31.54
Clementius libro 13 ad legem
Iuliam et Papiam
Si cui fundus centum dignus
legatus fuerit, si centum heredi vel cuilibet alii dederit, uberrimum
videtur esse legatum: nam alias interest legatarii fundum potius
habere quam centum: saepe enim confines fundos etiam supra iustam
aestimationem interest nostra adquirere.
31.55
Gaius libro 12 ad legem
Iuliam et Papiam
pr. Si Titio et mihi eadem res
legata fuerit et is die cedente legati decesserit me herede relicto
et vel ex mea propria causa vel ex hereditaria legatum repudiavero,
magis placere video partem defecisse.
1. Si eo herede instituto, qui
vel nihil vel non totum capere potest, servo hereditario legatum
fuerit, tractantibus nobis de capacitate videndum est, utrum heredis
an defuncti persona an neutrius spectari debeat. Et post multas
varietates placet, ut, quia nullus est dominus, in cuius persona
de capacitate quaeri possit, sine ullo impedimento adquiratur legatum
hereditati atque ob id omnimodo ad eum pertineat, quicumque postea
heres exstiterit, secundum quod accipere potest: reliqua autem pars
ad eos, qui iure vocantur, venit.
31.56
Gaius libro 14 ad legem
Iuliam et Papiam
Quod principi relictum est,
qui ante, quam dies legati cedat, ab hominibus ereptus est, ex constitutione
divi Antonini successori eius debetur.
31.57
Mauricius libro secundo
ad legem Iuliam et Papiam
Si Augustae legaveris et ea
inter homines esse desierit, deficit quod ei relictum est, sicuti
divus Hadrianus in Plotinae et proxime imperator Antoninus in Faustinae
Augustae persona constituit, cum ea ante inter homines esse desiit,
quam testator decederet.
31.58
Gaius libro 14 ad legem
Iuliam et Papiam
Si cui res legata fuerit et
omnino aliqua ex parte voluerit suam esse, totam adquirit.
31.59
Clementius libro 15 ad legem
Iuliam et Papiam
Si mihi pure, servo meo vel
pure vel sub condicione eadem res legata est egoque legatum quod
mihi datum est repudiem, deinde condicione exsistente id, quod servo
meo legatum est, vellem ad me pertinere, partem legati deficere
responsum est: nisi si quis dubitet, an exsistente condicione, si
servus vivat, omnimodo legatum meum fiat, quod semel ad me pertinere
voluerim: quod aequius esse videtur. Idem est et si duobus servis
meis eadem res legetur.
31.60
Ulpianus libro 16 ad legem
Iuliam et Papiam
Iulianus ait, si a filio herede
legatum sit seio fideique eius commissum fuerit sub condicione ut
Titio daret, et Titius pendente condicione decesserit, fideicommissum
deficiens apud seium manet, non ad filium heredem pertinet, quia
in fideicommissis potiorem causam habere eum, cuius fides electa
sit, senatus voluit.
31.61
Ulpianus libro 18 ad legem
Iuliam et Papiam
pr. Si Titio et Maevio heredibus
institutis qui quadringenta relinquebat a Titio ducenta legaverit
et, quisquis heres esset, centum, neque Maevius hereditatem adierit,
trecenta Titius debebit.
1. Iulianus quidem ait, si alter
ex legitimis heredibus repudiasset portionem, cum essent ab eo fideicommissa
relicta, coheredem eius non esse cogendum fideicommissa praestare:
portionem enim ad coheredem sine onere pertinere. Sed post rescriptum
severi, quo fideicommissa ab instituto relicta a substitutis debentur,
et hic quasi substitutus cum suo onere consequetur adcrescentem
portionem.
31.62
Licinius libro quarto regularum
Si alienus servus heres institutus
fuerit, a domino eius fideicommissum relinqui potest. Sed ita hoc
fideicommissum dominus praestare debet, si per servum factus sit
heres: quod si ante, quam iussu eius adiretur hereditas, servus
manumissus fuerit et suo arbitrio adierit hereditatem, dominus id
debiturus non est, quia heres factus non est, nec servus, quia rogatus
non est. Itaque utilis actio hoc casu competit, ut is, ad quem emolumentum
hereditatis pervenerit, et fideicommissum praestare compellatur.
31.63
Callistratus libro quarto
edicti monitorii
Si heres rem, legatam ignorans,
in funus consumpsit, ad exhibendum actione non tenebitur, quia nec
possidet nec dolo malo fecit quo minus possideret. Sed per in factum
actionem legatario consulitur, ut indemnitas ei ab herede praestetur.
31.64
Papinianus libro 15 quaestionum
Cum proponebatur in scriptura
fideicommissi, quod pluribus sub condicione fuerat relictum, per
errorem omissam mutuam substitutionem, quam testator in secundis
tabulis, cum eosdem substitueret, expressit: divi Marcus et Commodus
imperatores rescripserunt voluntatem manifestam videri mutuae factae
substitutionis. Etenim in causa fideicommissi utcumque precaria
voluntas quaereretur, coniectura potuit admitti.
31.65
Papinianus libro 16 quaestionum
pr. Peculium legatum augeri
et minui potest, si res peculii postea esse incipiant aut desinant.
Idem in familia erit, sive universam familiam suam sive certam (veluti
urbanam aut rusticam) legaverit ac postea servorum officia vel ministeria
mutaverit. Eadem sunt lecticariis aut pedisequis legatis.
1. Quadrigae legatum equo postea
mortuo perire quidam ita credunt, si equus ille decessit qui demonstrabat
quadrigam: sed si medio tempore deminuta suppleatur, ad legatarium
pertinebit.
2. Titio Stichus legatus post
mortem Titii libertatem accepit: et legatum adita hereditate et
libertas post mortem Titii competit. Idemque est et si moriente
Titio liber esse iussus est.
3. Si tamen Titio ex parte herede
instituto servus legatus sit et post mortem eius liber esse iussus
sit, sive adierit hereditatem Titius sive non adierit post cuius
mortem libertas ei data est, defuncto eo libertas competit.
31.66
Papinianus libro 17 quaestionum
pr. Maevius fundum mihi ac Titio
sub condicione legavit, heres autem eius eundem sub eadem condicione
mihi legavit. Verendum esse Iulianus ait, ne existente condicione
pars eadem ex utroque testamento mihi debeatur. Voluntatis tamen
quaestio erit: nam incredibile videtur id egisse heredem, ut eadem
portio bis eidem debeatur, sed verisimile est de altera parte eum
cogitasse. Sane constitutio principis, qua placuit eidem saepe legatum
corpus non onerare heredem, ad unum testamentum pertinet. Debitor
autem non semper quod debet iure legat, sed ita, si plus sit in
specie legati: si enim idem sub eadem condicione relinquitur, quod
emolumentum legati futurum est?
1. Duorum testamentis pars fundi,
quae Maevii est, Titio legata est: non ineleganter probatum est
ab uno herede soluta parte fundi, quae Maevii fuit, ex alio testamento
liberationem optingere, neque postea parte alienata revocari actionem
semel extinctam.
2. Sed si pars fundi simpliciter,
non quae Maevii fuit, legetur, solutio prior non peremit alteram
actionem, atque etiam hanc eandem partem aliquo modo suam factam
poterit alter heres solvere: neque plures in uno fundo dominium
iuris intellectu, non divisione corporis optinent.
3. Non idem respondetur, cum
duobus testamentis generatim homo legatur: nam qui solvente altero
legatarii factus est quamvis postea sit alienatus, ab altero herede
idem solvi non poterit: eademque ratio stipulationis est. Hominis
enim legatum orationis compendio singulos homines continet utque
ab initio non consistit in his qui legatarii fuerunt, ita frustra
solvitur cuius dominium postea legatarius adeptus est, tametsi dominus
esse desinit.
4. In fundo legato si heres
sepelierit, aestimatio referenda erit ad totum pretium fundi, quo
potuit ante sepulturam aestimari: quare si fuerit solutus, actionem
adhuc ex testamento propter locum alienatum durare rationis est.
5. Eum, qui ab uno ex heredibus,
qui solus oneratus fuerat, litis aestimationem legatae rei abstulit,
postea codicillis apertis ab omnibus heredibus eiusdem rei relictae
dixi dominium non quaerere: eum enim, qui pluribus speciebus iuris
uteretur, non saepius eandem rem eidem legare, sed loqui saepius.
6. Fundo legato si usus fructus
alienus sit, nihilo minus petendus est ab herede: usus fructus enim
etsi in iure, non in parte consistit, emolumentum tamen rei continet:
enimvero fundo relicto ob reliquas praestationes, quae legatum sequuntur,
agetur, verbi gratia si fundus pignori datus vel aliena possessio
sit. Non idem placuit de ceteris servitutibus. Sin autem res mea
legetur mihi, legatum propter istas causas non valebit.
7. A municipibus heredibus scriptis
detracto usu fructu legari proprietas potest, quia non utendo possunt
usum fructum amittere.
31.67
Papinianus libro 19 quaestionum
pr. Unum ex familia propter
fideicommissum a se cum moreretur relictum heres eligere debet:
ei quem elegit frustra testamento suo legat quod, posteaquam electus
est, ex alio testamento petere potest. Utrum ergo non constitit
quod datur, quasi creditori relictum, an, quamdiu potest mutari
voluntas, non recte creditori comparabitur? Sive tamen durat electio,
fuisse videtur creditor, sive mutetur, ex neutro testamento petitio
competit.
1. Si de Falcidia quaeratur,
perinde omnia servabuntur ac si nominatim ei, qui postea electus
est, primo testamento fideicommissum relictum fuisset: non enim
facultas necessariae electionis propriae liberalitatis beneficium
est: quid est enim, quod de suo videatur reliquisse, qui quod relinquit
omnimodo reddere debuit?
2. Itaque si, cum forte tres
ex familia essent eius, qui fideicommissum reliquit, eodem vel dispari
gradu, satis erit uni reliquisse: nam postquam paritum est voluntati,
ceteri condicione deficiunt.
3. Sed si uno ex familia herede
instituto ille fundus extraneo relictus est, perinde fideicommissum
ex illo testamento petetur, ac si nemo de familia heredi heres exstitisset.
verum is, qui heres scriptus est, ratione doli exceptionis ceteris
fideicommissum petentibus facere partem intellegitur: nam quae ratio
ceteros admittit, eadem tacitam inducit pensationem.
4. Si duos de familia non aequis
portionibus heredes scripserit et partem forte quartam extero eiusdem
fundi legaverit, pro his quidem portionibus, quas iure hereditario
retinent, fideicommissum non petetur, non magis quam si alteri fundum
praelegasset: pro altera vero parte, quae in exterum collata est,
virilem qui sunt de familia petent admissa propter heredes virilium
portionum pensatione.
5. Sed et si fundum heres uni
ex familia reliquerit eiusque fidei commiserit, ut eum extero restituat,
quaesitum est, an hoc fideicommissum peti possit. Dixi ita demum
peti posse, si fundi pretium efficiat. Sed si quidem ille prior
testator ita fideicommissum reliquisset: "Rogo fundum cui voles
aut quibus voles ex familia relinquas", rem in expedito fore:
quod si talia verba fuissent: "Peto non fundus de familia exeat",
heredis heredem propter sequens fideicommissum, quod in exterum
collatum est, oneratum intellegi, petituris deinceps ceteris ex
primo testamento fideicommissum post mortem videlicet eius qui primo
electus est.
6. Et ideo si electo uno fideicommissum
in exterum non conferatur, non alias ei qui electus est fideicommissum
praestandum erit, quam interpositis cautionibus: "Fundum, cum
morietur, si non in familia cum effectu relinqueretur, restitui".
7. "Rogo, fundum cum morieris
restituas ex libertis cui voles". Quod ad verba attinet, ipsius
erit electio nec petere quisquam poterit, quamdiu praeferri alius
potest: defuncto eo prius quam eligat petent omnes. Itaque eveniet,
ut quod uni datum est vivis pluribus unus petere non possit, sed
omnes petant quod non omnibus datum est, et ita demum petere possit
unus, si solus moriente eo superfuit.
8. Si rem tuam, quam existimabam
meam, te herede instituto Titio legem, non est Neratii Prisci sententiae
nec constitutioni locus, qua cavetur non cogendum praestare legatum
heredem: nam succursum est heredibus, ne cogerentur redimere, quod
testator suum existimans reliquit: sunt enim magis in legandis suis
rebus quam in alienis comparandis et onerandis heredibus faciliores
voluntates: quod in hac specie non evenit, cum dominium rei sit
apud heredem.
9. Si omissa fideicommissi verba
sint et cetera quae leguntur cum his, quae scribi debuerunt, congruant,
recte datum et minus scriptum exemplo institutionis legatorumque
intellegetur: quam sententiam optimus quoque imperator noster Severus
secutus est.
10. Item Marcus imperator rescripsit
verba, quibus testator ita caverat "Non dubitare se, quodcumque
uxor eius cepisset, liberis suis reddituram", pro fideicommisso
accipienda. Quod rescriptum summam habet utilitatem, ne scilicet
honor bene transacti matrimonii, fides etiam communium liberorum
decipiat patrem, qui melius de matre praesumpserat: et ideo princeps
providentissimus et iuris religiosissimus cum fideicommissi verba
cessare animadverteret, eum sermonem pro fideicommisso rescripsit
accipiendum.
31.68
Paulus libro 11 quaestionum
Sequens quaestio est, an etiam
quae vivus per donationem in uxorem contulit in fideicommissi petitionem
veniant. Respondi ea extra causam bonorum defuncti computari debere
et propterea fideicommisso non contineri, quia ea habitura esset
etiam alio herede exsistente. Plane nominatim maritus uxoris fidei
committere potest, ut et ea restituat.
31.69
Papinianus libro 19 quaestionum
pr. "Peto, Luci Titi, contentus
sis centum aureis". Fideicommissum valere placuit idque rescriptum
est. Quid ergo si, cum heredem ex parte instituisset, ita locutus
est: "Peto pro parte tua contentus sis, Luci Titi, centum aureis?"
Petere poterunt coheredes partem hereditatis, retinente sive praecipiente
quo contentum esse voluit defunctus. Sine dubio facilius est hoc
probare, quam probari potuit illud, cum ibi fideicommissum petatur
ab his, cum quibus non est testator locutus. Idem dicemus, si, cum
ex asse scripsisset heredem, eius gratia, qui legitimus heres futurus
esset, ita loquatur: "Peto pro hereditate, quam tibi reliqui,
quae ad fratrem meum iure legitimo rediret, contentus sis centum
aureis".
1. Praedium, quod nomine familiae
relinquitur, si non voluntaria facta sit alienatio, sed bona heredis
veneant, tamdiu emptor retinere debet, quamdiu debitor haberet bonis
non venditis, post mortem eius non habiturus quod exter heres praestare
cogeretur.
2. Mater filio impubere herede
instituto tutorem eidem adscripsit eiusque fidei commisit, ut, si
filius suus intra quattuordecim annos decessisset, restitueret hereditatem
Sempronio. Non ideo minus fideicommissum recte datum intellegi debet,
quia tutorem dare mater non potuit. Nam et si pater non iure facto
testamento tutoris fidei commiserit, aeque praestabitur, quemadmodum
si iure testamentum factum fuisset: sufficit enim, ut ab impubere
datum fideicommissum videatur, ab eo dari, quem is qui dabat tutorem
dederat vel etiam tutorem fore arbitrabatur. Idem in curatore impuberis
vel minoris annis debet probari. Nec interest, tutor recte datus
vivo patre moriatur vel aliquo privilegio excusetur vel tutor esse
non possit propter aetatem, cui tutor fuerat datus: quibus certe
casibus fideicommissum non intercidit, quod a pupillo datum videtur.
Hac denique ratione placuit a tutore, qui nihil accepit, fideicommissum
pupillo relinqui non posse, quoniam quod ab eo relinquitur extero,
non ipsius proprio, sed pupilli iure debeatur.
3. Fratre herede instituto petit,
ne domus alienaretur, sed ut in familia relinqueretur. Si non paruerit
heres voluntati, sed domum alienaverit vel extero herede instituto
decesserit, omnes fideicommissum petent qui in familia fuerunt.
Quid ergo si non sint eiusdem gradus? Ita res temperari debet, ut
proximus quisque primo loco videatur invitatus. Nec tamen ideo sequentium
causa propter superiores in posterum laedi debet, sed ita proximus
quisque admittendus est, si paratus sit cavere se familiae domum
restituturum. Quod si cautio non fuerit ab eo, qui primo loco admissus
est, desiderata, nulla quidem eo nomine nascetur condictio, sed
si domus ad exterum quandoque pervenerit, fideicommissi petitio
familiae competit. Cautionem autem ratione doli mali exceptionis
puto iuste desiderari, quamvis nemo alius ulterior ex familia supersit.
4. Si quidam sint postea emancipati,
tractari potest, an hi quoque recte fideicommissum petant. Et puto
recte petituros, quoniam familiae appellatione personae quoque hae
demonstratae intelleguntur.
31.70
Papinianus libro 20 quaestionum
pr. Imperator Antoninus rescripsit
legatarium, si nihil ex legato accepit, ei cui debet fideicommissum
actionibus suis posse cedere nec id cogendum solvere. Quid ergo
si non totum, sed partem legati relicti restituere rogatus abstineat
eo? Utrum actionibus suis in totum cogetur cedere, an vero non nisi
ad eam quantitatem, quae fideicommisso continetur? Quod ratio suadet.
Sed et si legatum perceperit, non amplius ex causa fideicommissi
cogendus erit solvere, quam recepit.
1. Si centum legatis duplum
restituere rogatus sit, ad summam legati videbitur constituisse:
si autem post tempus fideicommissum relictum sit, usurarum dumtaxat
additamentum admittetur. Nec mutanda sententia erit, quod forte
legato percepto magnum emolumentum ex aliquo negotio consecutus
est aut poenam stipulationis imminentem evasit. Haec ita, si quantitas
cum quantitate conferatur. Enimvero si pecunia accepta rogatus sit
rem propriam, quamquam maioris pretii est, restituere, non est audiendus
legatarius, legato percepto si velit computare: non enim aequitas
hoc probare patitur, si quod legatorum nomine perceperit legatarius
offerat.
2. Cum quidam filio suo ex parte
herede instituto patruum eius coheredem ei dedisset et ab eo petisset,
ut filium suum pro virili portione filiis suis coheredem faceret:
si quidem minus esset in virili portione, quam fratris hereditas
habuit, nihil amplius peti posse, quod si plus, etiam fructuum,
quos patruus percepit vel, cum percipere potuerit, dolo non cepit,
habendam esse rationem responsum est, non secus quam si centum milibus
legatis rogetur post tempus maiorem quantitatem restituere.
3. Cum autem rogatus, quidquid
ex hereditate supererit, post mortem suam restituere de pretio rerum
venditarum alias comparat, deminuisse quae vendidit non videtur,
31.71
Papinianus libro octavo
responsorum
sed quod inde comparatum est,
vice permutati dominii restitueretur.
31.72
Papinianus libro 20 quaestionum
Idem servandum erit et si proprios
creditores ex ea pecunia dimiserit: non enim absumitur, quod in
corpore patrimonii retinetur.
31.73
Papinianus libro 23 quaestionum
Si quod ex Pamphila nascetur
legatum mihi fuerit et ego Pamphilam emam eaque apud me sit enixa,
ratione summa responsum est non ex causa lucrativa partum intellegi
meum factum ideoque petendum ex testamento, tamquam istum emissem,
ut scilicet pretii contributione facta consequar tantum, quanti
puerum deducta matris aestimatione constitisse mihi iudex in causa
legati datus aestimaverit.
31.74
Papinianus libro 27 quaestionum
"Titio centum aureos heres
praesens dato": deinde protulit diem legatorum. Non est verum,
quod Alfenus rettulit, centum praesenti deberi, quia diem proprium
habuerunt.
31.75
Papinianus libro sexto responsorum
pr. Miles ad sororem epistulam,
quam post mortem suam aperiri mandavit, talem scripsit: "Scire
te volo donare me tibi aureos octingentos". Fideicommissum
deberi sorori constitit nec aliud probandum in cuiuslibet suprema
voluntate: placet enim consistere fideicommissum et si defunctus
cum eo loquatur, quem precario remuneratur.
1. Pro parte heres institutus,
cui praeceptiones erant relictae, post diem legatorum cedentem ante
aditam hereditatem vita decessit. Partem hereditatis ad coheredes
substitutos pertinere placuit, praeceptionum autem portiones, quae
pro parte coheredum constiterunt, ad heredes eius transmitti.
31.76
Papinianus libro septimo
responsorum
pr. Cum filius divisis tribunalibus
actionem inofficiosi testamenti matris pertulisset atque ita variae
sententiae iudicum exstitissent, heredem, qui filium vicerat, pro
partibus, quas aliis coheredibus abstulit filius, non habiturum
praeceptiones sibi datas, non magis quam ceteros legatarios actiones,
constitit. Sed libertates ex testamento competere placuit, cum pro
parte filius de testamento matris litigasset. Quod non erit trahendum
ad servitutes, quae pro parte minui non possunt: plane petetur integra
servitus ab eo qui filium vicit, partis autem aestimatio praestabitur:
aut si paratus erit filius pretio accepto servitutem praebere, doli
summovebitur exceptione legatarius, si non offerat partis aestimationem,
exemplo scilicet legis Falcidiae.
1. "Lucio Sempronio lego
omnem hereditatem Publii Maevii". Sempronius ea demum onera
suscipiet, quae Maevianae hereditatis fuerunt et in diem mortis
eius, qui heres Maevii exstitit, perseveraverunt, sicut vice mutua
praestabuntur actiones, quae praestari potuerunt.
2. Dominus herede fructuario
scripto fundum sub condicione legavit. Voluntatis ratio non patitur,
ut heres ex causa fructus emolumentum retineat: diversum in ceteris
praediorum servitutibus, quas heres habuit, responsum est: quoniam
fructus portionis instar optinet.
3. "Heres meus Titio dato,
quod ex testamento Sempronii debetur mihi". Cum iure novationis,
quam legatarius idemque testator ante fecerat, legatum ex testamento
non debeatur, placuit falsam demonstrationem legatario non obesse,
nec in totum falsum videri, quod veritatis primordio adiuvaretur.
4. Servus pure manumissus, cui
libertas propter impedimentum iuris post aditam hereditatem non
competit, quod status eius extrinsecus suspenditur (forte propter
adulterii quaestionem), ex eodem testamento neque legata neque fideicommissa
pure data sperare potest, quia dies inutiliter cedit.
5. Pater cum filia pro semisse
herede instituta sic testamento locutus fuerat: "Peto, cum
morieris, licet alios quoque filios susceperis, Sempronio nepoti
meo plus tribuas in honorem nominis mei". Necessitas quidem
restituendi nepotibus viriles partes praecedere videbatur, sed moderandae
portionis, quam maiorem in unius nepotis personam conferri voluit,
arbitrium filiae datum.
6. Non iure tutori dato mater
legavit: si consentiat, ut decreto praetoris confirmetur, et praetor
non idoneum existimet, actio legati non denegabitur.
7. Qui Mucianam cautionem alicuius
non faciendi causa interposuit, si postea fecerit, fructus quoque
legatorum (quos principio promitti necesse est) restituere debet.
8. Variis actionibus legatorum
simul legatarius uti non potest, quia legatum datum in partes dividi
non potest: non enim ea mente datum est legatariis pluribus actionibus
uti, sed ut laxior eis agendi facultas sit, ex una, interim quae
fuerat electa, legatum petere.
9. Repetendorum legatorum facultas
ex eo testamento solutorum danda est, quod irritum esse post defuncti
memoriam damnatam apparuit, modo si iam legatis solutis crimen perduellionis
illatum est.
31.77
Papinianus libro octavo
responsorum
pr. Cum pater filios eorumque
matrem heredes instituisset, ita scripsit: "Peto a te, filia,
ut acceptis ex hereditate mea in portionem tuam centum aureis et
praedio Tusculano partem hereditatis restituas matri tuae".
Respondi praedium quidem hereditarium iudicio divisionis de communi
filiam habituram, pecuniam autem de parte sua retenturam.
1. Eorum, quibus mortis causa
donatum est, fidei committi quoquo tempore potest: quod fideicommissum
heredes salva Falcidiae ratione, quam in his quoque donationibus
exemplo legatorum locum habere placuit, praestabunt. Si pars donationis
fideicommisso teneatur, fideicommissum quoque munere Falcidiae fungetur.
Si tamen alimenta praestari voluit, collationis totum onus in residuo
donationis esse respondendum erit ex defuncti voluntate, qui de
maiore pecunia praestari non dubie voluit integra.
2. Mater filiis suis vulgo conceptis
dotem suam mortis causa donando stipulari permisit: cum aliis heredibus
institutis petisset a filiis viro dotem restitui, totum viro fideicommissum
dotis deberi, si Falcidiae ratio non intervenerit: ideo retentionem
dotis virum habere placuit: alioquin Falcidiae partem heredibus
a filiis ex stipulatu cum viro agentibus ex dote esse per in factum
actionem reddendam.
3. Surdo et muto, qui legatum
accipit, ut cum morietur restituat, recte mandatur: nam et ignorantes
adstringuntur fideicommisso, quibus ignorantibus emolumentum ex
testamento quaeritur.
4. Hereditatem filius cum moreretur
filiis suis vel cui ex his voluisset restituere fuerat rogatus:
quo interea in insulam deportato eligendi facultatem non esse poena
peremptam placuit nec fideicommissi condicionem ante mortem filii
heredis exsistere: viriles autem inter eos fieri, qui eo tempore
vixerint, cum de aliis eligendi potestas non fuerit.
5. Qui dotale praedium contra
legem Iuliam vendidit, uxori legatum dedit et emptoris fidei commisit,
ut amplius ei pretium restituat. Emptorem fideicommissi non teneri
constabat: si tamen accepto legato mulier venditionem irritam faceret,
eam oblato pretio doli placuit exceptione summoveri.
6. Maevio debitori suo reus
stipulandi mandavit, ut Titio, cui mortis causa donabat, pecuniam
debitam solveret. Cum sciens dominum vita decessisse Maevius pecuniam
dedisset, non esse liberationem secutam constitit nec, si Maevius
solvendo non esset, in Titium actionem solidi vel iure Falcidiae
dandam esse, quia mortis causa cepisse non videretur. Diversum probandum
foret, si Maevius ignorans dominum vita decessisse pecuniam errore
labsus [lapsus] dedisset: tunc enim portio iure Falcidiae revocaretur.
7. Cum pater fideicommissum
praediorum ex testamento matris filiae deberet, eandem pro parte
ita heredem instituit, ut hereditatem fideicommisso compensaret,
eademque praedia filio exheredato dari voluit. Quamquam filia patris
hereditatem suscipere noluisset, fideicommissum tamen ab heredibus
esse filio praestandum, ad quos hereditatis portio quam accepit
filia redierat, placuit: quod si alium filiae substituisset, eum
oportere filio fideicommissum reddere.
8. Evictis praediis, quae pater,
qui se dominum esse crediderit, verbis fideicommissi filio reliquit,
nulla cum fratribus et coheredibus actio erit: si tamen inter filios
divisionem fecit, arbiter coniectura voluntatis non patietur eum
partes coheredibus praelegatas restituere, nisi parati fuerint et
ipsi patris iudicium fratri conservari.
9. Pater certam pecuniam exheredatae
filiae verbis fideicommissi reliquit eamque nupturae dotis nomine
dari voluit filio dotem stipulante. Cum filius minorem dotem dedisset,
superfluum esse filiae reddendum constabat. Divortio quoque secuto
fideicommissum filiam recte petituram, ut actio stipulationis sibi
praestaretur, quoniam verisimile non erat patrem interponi stipulationem
voluisse, quo filia post primas nuptias indotata constitueretur:
ceterum si postea nuberet, ad secundas nuptias cautionem extendi
non oportere.
10. A filia pater petierat,
ut cui vellet ex liberis suis praedia cum moreretur restitueret:
uni ex liberis praedia fideicommissi viva donavit. Non esse electionem
propter incertum diem fideicommissi certae donationis videbatur:
nam in eum destinatio dirigi potest, qui fideicommissum inter ceteros
habiturus est remota matris electione.
11. "Fidei heredum meorum
committo, ne fundum Tusculanum alienent et ne de familia nominis
mei exeat". Secundum voluntatem eos quoque invitatos intellegendum
est, quibus heredes extranei fideicommissam libertatem reddiderunt.
12. "Fidei tuae committo,
uxor, ut restituas filiae meae, cum morieris, quidquid ad te quoque
nomine de bonis meis pervenerit". Etiam ea, quae postea codicillis
uxori dedit, fideicommisso continebuntur, nam ordo scripturae non
impedit causam iuris ac voluntatis: sed dos praelegata retinebitur,
quoniam reddi potius videtur quam dari.
13. "Volo praedia dari
libertis meis: quod si quis eorum sine liberis vita decesserit,
partes eorum ad reliquos pertinere volo". Collibertum patris
eundemque filium ex voluntate substitutionem excludere placuit.
14. Curatoris sui frustra fidei
commisisse videbatur, ut heredi fratri negotiorum gestorum rationem
redderet: quamquam igitur testamento cautum esset, ut, cum ad statum
suum frater pervenisset, ei demum solveretur, tamen sub curatore
alio fratrem agentem recte placuit actionem inferre, cum illis verbis
fratri potius consultum videretur quam solutio quae iuste fieri
potuit dilata.
15. Ab instituto extraneo praedia
libertis cum moreretur verbis fideicommissi reliquerat et petierat,
ne ex nomine familiae alienarentur. Substitutum ea praedia debere
ex defuncti voluntate respondi, sed utrum confestim an sub eadem
condicione, voluntatis esse quaestionem: sed coniectura ex voluntate
testatoris capienda mors instituti exspectanda est.
16. Mensae negotium ex causa
fideicommissi cum indemnitate heredum per cautionem susceptum emptioni
simile videtur et ideo non erit quaerendum, an plus in aere alieno
sit quam in quaestu.
17. Pater filiae mancipia, quae
nubenti dedit, verbis fideicommissi praestari voluit: partus susceptos,
etsi matres ante testamentum mortuae fuissent, ex causa fideicommissi
praestandos respondi. Nec aliud in uxore confirmatis donationibus
pridem observatum est.
18. Hereditatem post mortem
suam rogati restituere nominum periculo, quae per divisionem optigerunt
inter coheredes interpositis delegationibus, non adstringuntur,
non magis quam praediorum, cum permutatio rerum discernens communionem
intervenit.
19. "Filia mea praecipiat
sibique habeat volo rem matris suae". Fructus, quos medio tempore
pater percipiet nec in separato habuit, sed absumpsit vel in suum
patrimonium convertit, non videntur filiae relicti.
20. "Dulcissimis fratribus
meis, avunculis autem tuis quaecumque mihi supersunt in Pamphylia
Lycia vel ubicumque de maternis bonis concedi volo, ne quam cum
his controversiam habeas". Omnia corpora maternae hereditatis,
quae in eadem causa dominii manserunt, ad voluntatem fideicommissi
pertinent: ex isdem igitur facultatibus percepta pecunia et in corpus
proprii patrimonii versa, item iure divisionis res propriae factae
non praestabuntur, cum discordiis propinquorum sedandis prospexerit,
quas materia communionis solet excitare.
21. Pater pluribus filiis heredibus
institutis moriens claves et anulum custodiae causa maiori natu
filiae tradidit et libertum eidem filiae, qui praesens erat, res
quas sub cura sua habuit adsignare iussit. Commune filiorum negotium
gestum intellegebatur nec ob eam rem apud arbitrum divisionis praecipuam
causam filiae fore.
22. Cum imperfecta scriptura
invenitur, ita demum verbum legati vel fideicommissi, quod praecedit
vel sequitur, ad communionem adsumitur, si dicto scriptum congruat.
23. Filius matrem heredem scripserat
et fideicommissa tabulis data cum iurisiurandi religione praestari
rogaverat. Cum testamentum nullo iure factum esset, nihilo minus
matrem legitimam heredem cogendam praestare fideicommissa respondi:
nam enixae voluntatis preces ad omnem successionis speciem porrectae
videbantur.
24. "Mando filiae meae
pro salute sollicitus ipsius, ut, quoad liberos tollat, testamentum
non faciat: ita enim poterit sine periculo vivere". Fideicommissariam
hereditatem sorori coheredi non videri relictam apparuit, quod non
de pecunia sua testari, sed optentu consilii derogare iuri testamentum
fieri prohibendo voluit.
25. "Rogo, filia, bona
tua quandoque distribuas liberis tuis, ut quisque de te meruerit".
Videtur omnibus liberis, etsi non aequaliter promeruerint, fideicommissum
relictum, quibus matris electione cessante sufficiet, si non offenderint:
eos autem, quos mater elegerit, fore potiores, si soli promeruissent,
existimavi: quod si neminem elegerit, eos solos non admitti, qui
offenderunt.
26. Donationis praediorum epistulam
ignorante filio mater in aede sacra verbis fideicommissi non subnixam
deposuit et litteras tales ad aedituum misit: "Instrumentum
voluntatis meae post mortem meam filio meo tradi volo". Cum
pluribus heredibus intestato diem suum obisset, intellegi fideicommissum
filio relictum respondi: non enim quaeri oportet, cum quo de supremis
quis loquatur, sed in quem voluntatis intentio dirigatur.
27. Libertis praedium reliquit
ac petit, ne id alienarent utque in familia libertorum retinerent.
Si excepto uno ceteri partes suas vendiderint, qui non vendidit
ceterorum partes, quibus non dedit alienandi voluntatem, integras
petet: eos enim ad fideicommissum videtur invitasse, qui iudicio
paruerunt: alioquin perabsurdum erit vice mutua petitionem induci,
scilicet ut ab altero partem alienatam quis petat, cum partem suam
alienando perdiderit. Sed hoc ita procedere potest, si pariter alienaverint:
ceterum prout quisque prior alienaverit, partem posterioribus non
faciet: qui vero tardius vendidit, ei qui non vendidit in superiorum
partibus fecisse partem intellegitur. At si nemo vendiderit et novissimus
sine liberis vita decesserit, fideicommissi petitio non supererit.
28. Cum inter libertos ad praedii
legatum liberta quoque fuisset admissa, quod patronus petit, ut
de nomine familiae non exiret, heredem libertae filium partem praedii,
quam mater accepit, retinere visum est.
29. Cum existimaret ad solam
consobrinam suam bona perventura, codicillis ab ea factis pluribus
fideicommissa reliquerat. Iure successionis ad duos eiusdem gradus
possessione devoluta rationibus aequitatis et perpetui edicti exemplo
pro parte dimidia mulierem relevandam respondi: sed libertates ab
ea praestandas, quas intercidere damni causa durum videbatur.
30. Pater, qui filio semissem
dederat et sororibus eius impuberibus quadrantes, quibus fratrem
tutorem dedit, ita fuerat locutus: "Fili, contentus eris pro
tuo semisse aureis ducentis et vos, filiae, pro vestris quadrantibus
centenis aureis". Vice mutua liberis fideicommissum hereditatis
reliquisse non videbatur, sed aestimationem (ut a parentibus frugi
fieri solet) patrimonii sui fecisse, nec idcirco fratrem iudicio
tutelae bonae fidei rationes quandoque praescriptione demonstratae
quantitatis exclusurum.
31. Titio fratri suo Maevius
hereditatem Seii, a quo heres institutus erat, post mortem suam
restituere rogatus eodem Titio herede scripto petit, ut moriens
Titius tam suam quam Seii hereditatem Sempronio restitueret. Cum
ex fructibus medio tempore perceptis fideicommissi debitam quantitatem
Titius percepisset, aeris alieni loco non esse deducendum fideicommissum
respondi, quoniam ratione compensationis percepisse debitum videbatur.
Plane si ea lege Maevius Titium heredem instituat, ne fideicommissum
ex testamento Seii retineat, Falcidiam compensationi sufficere,
sed iniquitate occurrere. Prudentius autem fecerit, si ex testamento
fratris hereditatem repudiaverit et intestati possessionem acceperit:
nec videbitur dolo fecisse, cum fraudem excluserit.
32. "A te peto, marite,
si quid liberorum habueris, illis praedia relinquas vel, si non
habueris, tuis sive meis propinquis aut etiam libertis nostris".
Non esse datam electionem, sed ordinem scripturae factam substitutioni
respondi.
33. Vicos civitati relictos,
qui proprios fines habebant, ex causa fideicommissi non ideo minus
deberi placuit, quod testator fines eorum significaturum et certaminis
formam, quam celebrari singulis annis voluit, alia scriptura se
declaraturum promisit ac postea morte praeventus non fecit.
31.78
Papinianus libro nono responsorum
pr. Qui solidum fideicommissum
frustra petebat herede falcidiam obiciente, si partem interim solvi
sibi desideraverit neque acceperit, in eam moram passus intellegitur.
1. Cum post mortem emptoris
venditionem rei publicae praediorum optimus maximusque princeps
noster Severus Augustus rescindi heredibus pretio restituto iussisset,
de pecunia legatario, cui praedium emptor ex ea possessione legaverat,
coniectura voluntatis pro modo aestimationis partem solvendam esse
respondi.
2. Etiam res publica fideicommissi
post moram usuras praestare cogitur, sed damnum, si quod ex ea re
fuerit secutum, ab his sarciendum erit, qui post dictam sententiam
iudicatum solvere supersederunt. Nec aliud servabitur in litis sumptibus,
si ratio litigandi non fuit: ignaviam etenim praetendentes audiri
non oportere. Quod in tutoribus quoque probatur.
3. Praedium pater de familia
liberorum alienari verbis fideicommissi prohibuit. Supremus ex liberis,
qui fideicommissum petere potuit, non idcirco minus actionem in
bonis suis reliquisse visus est, quod heredem extrarium sine liberis
decedens habuit.
4. Si creditor ab eo qui testamentum
fecit domum acceptam iure pignoris vendidit, contra emptorem fideicommissi
causa, tametsi voluntatem defuncti non ignoravit, nihil decernetur.
31.79
Papinianus libro 11 responsorum
Quae fideicommissa moriens libertis
viri debuit, eorundem praediorum suis quoque libertis fructum reliquit:
iuris ignoratione lapsi qui petere praedia ex mariti testamento
debuerunt, secundum fideicommissum inter ceteros longo tempore perceperunt.
Non ideo peremptam videri petitionem prioris fideicommissi constitit.
31.80
Papinianus libro primo definitionum
Legatum ita dominium rei legatarii
facit, ut hereditas heredis res singulas. Quod eo pertinet, ut,
si pure res relicta sit et legatarius non repudiavit defuncti voluntatem,
recta via dominium, quod hereditatis fuit, ad legatarium transeat
numquam factum heredis.
31.81
Paulus libro nono quaestionum
Si quis testamento facto a filiis
suis, quos heredes instituisset, fideicommissa reliquisset non ut
a legitimis heredibus, sed ut a scriptis, et testamentum aliquo
casu irritum factum sit, filii ab intestato venientes fideicommissa
ex testamento praestare compelli non possunt.
31.82
Paulus libro decimo quaestionum
pr. Debitor decem legavit creditori,
quae ei post annum sub pignore debebat. Non, ut quidam putant, medii
temporis tantum commodum ex testamento debetur, sed tota decem peti
possunt: nec tollitur petitio, si interim annus supervenerit: nam
sufficit, quod utiliter dies cessit. Quod si vivo testatore annus
superveniat, dicendum erit inutile effici legatum, quamquam constiterit
ab initio. Sic et in dote praelegata responsum est totam eam ex
testamento peti posse. Alioquin secundum illam sententiam si interusurium
tantum est in legato, quid dicemus, si fundus legatus sit ex die
debitus? Nam nec pecunia peti potest, quae non est legata, nec pars
fundi facile inveniretur, quae possit pro commodo peti.
1. Si primo et secundo et tertio
heredibus institutis sic legata dentur: "Si mihi primus heres
non erit, secundus Titio decem dato: si secundus mihi heres non
erit, primus seio fundum tusculanum dato", utrisque omittentibus
hereditatem primo et secundo quaerebatur, substituti, quos eis dederat,
an et cui legata praestare debent? Ab utroque substituto legata
debentur.
2. Servo alieno posse rem domini
legari valens scribit: item id quod domino eius pure debetur. Cum
enim servo alieno aliquid in testamento damus, domini persona ad
hoc tantum inspicitur, ut sit cum eo testamenti factio, ceterum
ex persona servi constitit legatum. Et ideo rectissime Iulianus
definit id demum servo alieno legari posse, quod ipse liber factus
capere posset. Calumniosa est enim illa adnotatio posse legari servo
et quamdiu serviat: nam et hoc legatum ex persona servi vires accipit:
alioquin et illud adnotaremus esse quosdam servos, qui, licet libertatem
consequi non possunt, attamen legatum et hereditatem possunt adquirere
domino. Ex illo igitur praecepto, quod dicimus servi inspici personam
in testamentis, dictum est servo hereditario legari posse. Ita non
mirum, si res domini et quod ei debetur servo eius pure legari possit,
quamvis domino eius non possent haec utiliter legari.
31.83
Paulus libro 11 quaestionum
Latinus Largus. Proxime ex facto
incidit species talis. Libertinus patronum ex semisse heredem instituit
et filiam suam ex alio semisse: fidei commisit filiae, ut quibusdam
ancillis patroni restitueret, cum hae manumissae essent, et, si
eadem filia heres non esset, substituit ei easdem ancillas. Quoniam
filia non voluit heres exsistere, ancillae iussu domini, id est
patroni adierunt defuncti hereditatem. Post aliquantum temporis
ab eo manumissae quaerebant, an fideicommissum petere ab eodem patrono
possint. Rogo ergo, quid de hoc existimes rescribas. Respondi nec
repetitum videri in hunc casum fideicommissum, sed alterutrum datum
vel fideicommissum vel ipsam hereditatem. Melius autem dici in eundem
casum substitutas videri, in quem casum fideicommissum meruerunt,
et ideo ad substitutionem eas vocari. Cum enim servo alieno fideicommissum
ab uno ex heredibus sub condicione libertatis fuerit datum idemque
servus ei heredi substituatur, licet pure substitutio facta sit,
tamen sub eadem condicione substitui videtur, sub qua fideicommissum
meruit.
31.84
Paulus libro 21 quaestionum
Si quis servo suo fideicommissam
libertatem reliquit et aliud quid adscripsit: quidam dicunt, quia
placebat ab herede eum manumitti debere, futurum esse, ut non admittatur
ad fideicommissum: sed hoc iniquum est. In huiusmodi enim persona
utriusque quodammodo dies cessit et libertatis et pecuniae petendae,
adeo ut putem, si mora fiat praestandae libertati, etiam fideicommisso
moram videri factam et usurarum onus accedere: nam et cetera quae
medio tempore adquisiit domino, dum moratur praestare libertatem,
eidem restitui oportere rectissime responsum est.
31.85
Paulus libro quarto responsorum
Creditorem, cui res pignoris
iure obligata a debitore legata esset, non prohiberi pecuniam creditam
petere, si voluntas testatoris compensare volentis evidenter non
ostenderetur.
31.86
Paulus libro 13 responsorum
pr. "Gaius Seius pronepos
meus heres mihi esto ex semisse bonorum meorum excepta domu mea
et paterna, in quibus habito, cum omnibus quae ibi sunt: quae omnia
scias ad portionem hereditatis, quam tibi dedi, non pertinere".
Quaero, cum sit in his domibus argentum nomina debitorum supellex
mancipia, an haec omnia, quae illic inveniuntur, ad alios heredes
institutos debeant pertinere. Paulus respondi nomina debitorum non
contineri, sed omnium esse communia, in ceteris vero nullum pronepoti
locum esse.
1. Titius cum fratris filio
fundos et urbana praedia legaret, in his et fundum Seianum legavit,
quem ipse pater familias quoad viveret uno quidem nomine universum
habuit, sed quo facilius conductorem inveniret, per duas partes
locabat, ita ut ex qualitate loci superiorem partem Seianum superiorem,
inferiorem autem partem Seianum inferiorem appellaret. Quaero, an
is fundus totus ad fratris filium pertineat. Paulus respondit, si
testator fundum Seianum uno nomine universum possedit, quamvis eundem
divisis partibus locaverat, universum eum ex causa fideicommissi
praestari oportere, nisi si heres, de qua parte testator senserit,
evidenter probaverit.
31.87
Paulus libro 14 responsorum
pr. Titia Seio tesseram frumentariam
comparari voluit post diem trigesimum a morte ipsius. Quaero, cum
Seius viva testatrice tesseram frumentariam ex causa lucrativa habere
coepit nec possit id quod habet petere, an ei actio competat. Paulus
respondit ei, de quo quaeritur, pretium tesserae praestandum, quoniam
tale fideicommissum magis in quantitate quam in corpore constitit.
1. Usuras fideicommissi post
impletos annos viginti quinque puellae, ex quo mora facta est, deberi
respondi. Quamvis enim constitutum sit, ut minoribus viginti quinque
annis usurae omnimodo praestentur, tamen non pro mora hoc habendum
est, quam sufficit semel intervenisse, ut perpetuo debeantur.
2. Seia libertis suis fundum
legavit fideique eorum ita commisit: "Fidei autem vestrae,
vere et sapide, committo, ne eum fundum vendatis eumque qui ex vobis
ultimus decesserit, cum morietur, restituat Symphoro liberto meo
et successori et Beryllo et Sapido, quos infra manumisi, quive ex
his tunc supervivent". Quaero, cum nec in prima parte testamenti,
qua fundum praelegavit, eos substitutit, in secunda tamen adiecerit
verbum "qui ultimus decesserit", an pars unius defuncti
ad alterum pertineret. Paulus respondit testatricem videri in eo
fideicommisso, de quo quaeritur, duos gradus substitutionis fecisse,
unum ut is, qui ex duobus prior morietur, alteri restitueret, alterum
ut novissimus his restitueret, quos nominatim postea enumeravit.
3. Imperator Alexander Augustus
Claudiano Iuliano praefecto urbi. "Si liquet tibi, Iuliane
carissime, aviam intervertendae inofficiosi querellae patrimonium
suum donationibus in nepotem factis exinanisse, ratio deposcit id,
quod donatum est, pro dimidia parte revocari".
4. Lucius Titius cum haberet
quinque liberos, universos emancipavit et in unum filium Gaium Seium
amplissimas facultates donationibus contulit et modicum sibi residuum
servavit et universos liberos cum uxore scripsit heredes: in eodem
testamento duas possessiones, quas retinuerat, eidem Gaio Seio praelegavit
et ab eo petit, ut ex reditibus praediorum, quae vivus ei donaverat,
Maeviae filiae tot aureos daret, item alteri fratri alios tot: conventus
a Maevia sorore sua legem Falcidiam implorat. Quaero, cum sanctissimus
imperator, ut supra scriptum est, contra voluntatem donantis ea
quae donata sunt revocari praeceperit, an Gaius Seius compellendus
sit secundum voluntatem patris ex donationibus fideicommissum praestare
heredi sororis. Paulus respondit post litteras imperatoris nostri
dubitari non oportere, quin in hac quoque specie, de qua quaeritur,
subveniendum sit liberis, quorum portio in unum filium donationibus
collatis imminuta est, praesertim cum imperator noster contra voluntatem
patris subvenerit, in proposita autem causa etiam voluntas patris
pro his qui fideicommissum petunt intercedit. Sed si Falcidia lex
intercedat, fideicommissa in solidum esse praestanda propter immodicarum
donationum rationem.
31.88
Scaevola libro tertio responsorum
pr. Lucius Titius testamento
ita cavit: "Si quid cuique liberorum meorum dedi aut donavi
aut in usum concessi aut sibi adquisiit aut ei ab aliquo datum aut
relictum est, id sibi praecipiat sumat habeat". Filii nomine
kalendarium fecerat. Postea sententia dicta est et placuit id, quod
sub nomine ipsius filii in kalendario remanserat, ei deberi, non
etiam id, quod exactum in rationes suas pater convertisset. Quaero,
si id, quod exegisset pater ex nominibus filii ante testamentum
factum, iterum post testamentum factum in nomen filii convertisset,
an ad filium secundum sententiam pertineret. Respondi id, quod ex
eadem causa exactum in eandem causam redisset, deberi.
1. "A te peto, Titi, fideique
tuae committo, uti curam condendi corporis mei suscipias, et pro
hoc tot aureos e medio praecipito". Quaero, an, si Lucius Titius
minus quam decem aureos erogaverit, reliqua summa heredibus proficiat.
Respondi secundum ea quae proponerentur heredum commodo proficere.
2. Quae marito heres exstiterat,
ita testamento cavit: "Maevi et Semproni filii dulcissimi,
praecipitote omne, quidquid ex hereditate bonisve Titii domini mei,
patris vestri ad me pervenit mortis eius tempore, ita tamen, ut
omne onus eiusdem hereditatis tam in praeteritum quam in futurum,
nec non etiam si quid post mortem Titii domini mei, adgnoscatis".
Quaero, an si quid solvisset post mortem mariti, cum ipsa fructus
cepisset dedisset, ad onus eorum pertineret. Respondi secundum ea
quae proponerentur ea dumtaxat onera legatariis imposuisse, quae
superessententiarum.
3. "Quisquis mihi heres
heredesve erunt, hoc amplius Lucius Eutychus, quam quod eum heredem
institui, e media hereditate sumito sibique habeto una cum Pamphilo,
quem liberum esse iubeo, instrumentum tabernae ferrariae, ita ut
negotium exerceatis". Lucius Eutychus viva testatrice decessit,
pars hereditatis eius ad coheredem pertinuit: quaero, an Pamphilus
eodem testamento manumissus ad petitionem partis instrumenti admitti
possit, licet taberna, ut voluit testatrix, exerceri non possit.
Respondi admitti.
4. Sempronia substituta heredi
instituto legata accepit, si heres non esset: movit contra institutum
actionem, quod dolo eius factum esse dicebat, quo minus testatrix
volens primo loco scribere eam heredem testamentum mutaret, nec
optinuit: quaero, an legati persecutionem salvam haberet. Respondi
secundum ea quae proponerentur salvam habere.
5. Testator legata ante quinquennium
vetuit peti praestarique, sed heres quaedam sua sponte ante quinquennium
solvit: quaesitum est, an eius, quod ante diem exsistentem solutum
est, repraesentationem in reliqua solutione legati reputare possit.
Respondi non propterea minus relictum deberi, quod aliquid ante
diem sit solutum.
6. Lucius Titius testamento
ita cavit: "Praediolum meum dari volo libertis libertabusque
meis et quos hoc testamento manumisi et Seiae alumnae meae, ita
ne de nomine familiae meae exeat, donec ad unum proprietas perveniat".
Quaero, an Seia in communione cum libertis habeat portionem an vero
sibi partem dimidiam eius praedioli vindicare possit. Respondi perspicuam
esse testantis voluntatem omnes ad viriles partes vocantis.
7. Impuberem filium heredem
instituit: uxori dotem praelegavit, item ornamenta et servos et
aureos decem: et si impubes decessisset, substituit, a quibus ita
legavit: "Quaecumque primis tabulis dedi, eadem omnia ab heredibus
quoque heredis mei in duplum dari volo". Quaeritur, an ex substitutione,
impubere mortuo, dos quoque iterum debeatur. Respondi non videri
de dotis legato duplicando testatorem sensisse. Item quaero, cum
corpora legata etiam nunc ex lucrativa causa possideantur, an a
substitutis peti possint. Respondi non posse.
8. "Civibus meis do lego
chirographum Gaii Seii": postea codicillis vetuit a Seio exigi
et ab herede petit, ut ex alterius debitoris debito, quem codicillis
nominavit, eandem summam rei publicae daret. Quaesitum est, si posterior
idoneus non esset, an integram quantitatem heredes praestare debeant.
Respondi heredes rei publicae adversus eum dumtaxat debitorem, qui
novissimus codicillis, ut proponitur, designatus est, actionem praestare
debere.
9. Filiam ex asse instituit
heredem eique substituit nepotem suum et ita cavit: "Si, quod
abominor, neque filia mea neque nepos meus heredes mei erunt, tunc
portionem meam partis dimidiae fundi illius ad libertos meos pertinere
volo". Quaeritur, cum ante testatorem et filia et nepos decesserunt
et intestati bona pertinuerunt ad pronepotem eius, an fideicommissum
ad libertos pertineret. Respondi secundum ea quae proponerentur,
si nullus alius heres institutus substitutusque esset quam filia
et nepos, videri legitimorum fidei commissum esse, ut praestaretur.
10. "Quisquis mihi heres
erit, sciat debere me Demetrio patruo meo denaria tria et deposita
apud me a Seleuco patruo meo denaria tria, quae etiam protinus reddi
et solvi eis iubeo": quaesitum est, an, si non deberentur,
actio esset. Respondi, si non deberentur, nullam quasi ex debito
actionem esse, sed ex fideicommisso.
11. Lucius Titius damam et Pamphilum
libertos suos ante biennium mortis suae de domu dimisit et cibaria
quae dabat praestare desiit: mox facto testamento ita legavit: "Quisquis
mihi heres erit, omnibus libertis meis, quos hoc testamento manumisi
et quos ante habui quosque ut manumittantur petii, alimentorum nomine
in menses singulos certam pecuniam dato". Quaesitum est, an
Damae et Pamphilo fideicommissum debeatur. Respondi secundum ea
quae proponerentur ita deberi, si hi qui petent manifeste docerent
eo animo circa se patronum, cum testamentum faceret, esse coepisse,
ut his quoque legatum dari vellet: alioquin nihil ipsis praestetur.
12. Damae et Pamphilo, quos
testamento manumiserat, fundum dedit ita, ut post mortem suam filiis
suis restituerent: eodem testamento petiit ab heredibus suis, ut
Pamphilam manumitterent, quae Pamphila filia naturalis erat Pamphili:
idem Pamphilus post diem legati sui cedentem testamento heredem
instituit Maevium eiusque fidei commisit, ut hereditatem suam, id
est fundi supra scripti partem dimidiam, quam solam in bonis ex
testamento patronae suae habebat, Pamphilae filiae suae, cum primum
libera fuisset, restitueret. Quaero Pamphila manumissa, utrum ex
testamento superiore patris sui patronae eam partem petere possit,
an vero ex testamento patris naturalis ex causa fideicommissi habita
ratione legis Falcidiae. Respondi ex his quae proponerentur probari
Pamphilam dumtaxat ex testamento superiore fideicommissum petere
posse. Claudius. Quia creditur appellatione filiorum et naturales
liberos, id est in servitute susceptos contineri.
13. Scaevola. Codicillis Gaio
Seio centum legavit eiusque fidei commisit, ut ancillae testatoris
ea daret: quaero, an utile fideicommissum sit, quod legatarius ancillae
testatoris dare iussus est. Respondi non esse. Item, si utile non
est, an legatarius heredi, cuius ancilla est, restituere compellatur.
Respondi non compelli: sed nec ipsum legatarium legatum petere posse.
14. Insulam libertis utriusque
sexus legavit ita, ut ex reditu eius masculi duplum, feminae simplum
percipiant, eamque alienari vetuit: ex consensu omnium ab herede
venumdata est: quaero, an et ex pretio insulae duplum mares, simplum
feminae caperent. Respondi ob pretium nullam fideicommissi persecutionem
esse, nisi ea mente venditioni consenserunt, ut similiter ex pretio
mares quidem duplum, feminae autem simplum consequantur.
15. Instituto filio herede et
ex eo nepotibus emancipatis testator ita cavit: "Boulomai
de tas emas oikias my pwleisvai hupo twn klyronomwn mou myde daneizesvai
kat' autwn, alla menein autas akeraias autois kai uhiois kai ekgonois
eis ton hapanta xronon. ean de tis boulyvy autwn pwlysai to meros
autou y daneisasvai kat' autou, ecousian exetw pwlysai tw sugklyronomw
autou kai daneizesvai par'autou. Ean de tis para tauta poiysy, estai
to xrymatizomenon axryston kai akuron" [id est: Volo autem
domus meas nec venumdari ab heredibus meis neque hypothecae dari
sed integras manere ipsis et filiis et nepotibus in sempiternum.
Quod si quis eorum partem suam vendere volet vel hypothecae dare,
liceat ei vendere eam vel hypothecae dare coherendi suo. Si quis
contra fecerit, quod actum est inutile esto et irritum.]. Quaeritur,
cum filius defuncti mutuam pecuniam a Flavia Dionysia acceperit
et locatis aedibus pro parte sua pensiones sibi debitas creditrici
delegaverit, an condicio testamenti exstitisse videatur, ut filiis
suis fideicommissi nomine teneatur. Respondi secundum ea quae proponerentur
non exstitisse.
16. Matre et uxore heredibus
institutis ita cavit: "A te, uxor carissima, peto, ne quid
post mortem tuam fratribus tuis relinquas: habes filios sororum
tuarum, quibus relinquas. Scis unum fratrem tuum filium nostrum
occidisse, dum ei rapinam facit: sed et alius mihi deteriora fecit".
Quaero, cum uxor intestata decessit et legitima eius hereditas ad
fratrem pertineat, an sororis filii fideicommissum ab eo petere
possunt. Respondi posse defendi fideicommissum deberi.
17. "Lucius Titius hoc
meum testamentum scripsi sine ullo iuris perito, rationem animi
mei potius secutus quam nimiam et miseram diligentiam: et si minus
aliquid legitime minusve perite fecero, pro iure legitimo haberi
debet hominis sani voluntas": deinde heredes instituit. Quaesitum
est intestati eius bonorum possessione petita, an portiones adscriptae
ex causa fideicommissi peti possunt. Respondi secundum ea quae proponerentur
posse.
31.89
Scaevola libro quarto responsorum
pr. Testamento filium et uxorem
suam heredes instituit: postea epistulam scripsisse dicitur, qua
et quidquid in peculio habuit filius, ei donavit et adiecit praecipua
haec eum suique iuris et post mortem suam habere velle. Quaero,
cum testamento significaverit, si quid obsignatum recepisset, id
vice codicillorum valeret, epistula autem non sit obsignata, an
quae epistula continentur ad filium pertineant. Respondi, si fides
epistulae relictae constaret, deberi, quae in ea dare se velle significavit.
1. Qui indivisam cum fratre
suo rem habebat, filias suas heredes instituit et ita cavit: "Propter
res universas quae mihi cum illo fratre meo patruo vestro communes
sunt, quas aestimationis constiterit esse universas duo milium aureorum,
fidei vestrae committo, uti pro portione vestra mille aureos a Lucretio
Pacato patruo vestro accipiatis": huic testamento quinquennio
supervixit et abunde patrimonium reliquit: quaesitum est, an heredes
Lucretii Pacati secundum verba supra scripta offerentes mille aureos
fideicommissum consequantur. Respondi secundum ea quae proponerentur
non facere voluntatem, ut universa datis millenis aureis restituerentur,
sed aestimationis, quae mortis tempore in rebus fuerat, oblationem
debere fieri.
2. Seio, quem heredi substituerat,
ita legavit: "Seio, si mihi heres non erit, et uxori eius Marcellae
argenti libras quindecim dari volo". Quaero, cum Seius heres
exstiterit, an Marcellae legati dimidia portio debeatur. Respondi
secundum ea quae proponerentur deberi.
3. Lucius Titius intestato moriturus,
cum haberet uxorem et ex ea filiam emancipatam, codicillis haec
verba inseruit: "Pertinent autem hi codicilli ad uxorem et
filiam. Primum autem rogo, sic inter vos agatis, ut me vivo egistis
itaque rogo, ut quidquid aut ego reliquero aut quod vos ipsae habetis,
commune vobis sit". Filia intestati patris bonorum possessionem
accepit: quaeritur, an aliqua pars hereditatis Lucii Titii ex causa
fideicommissi a filia matri deberetur et quota. Respondi secundum
ea quae proponerentur dimidiam partem deberi, si modo uxor parata
sit in commune bona sua conferre.
4. Quattuor filios aequis partibus
instituit et fundum per praeceptionem singulis legavit: filii, cum
universa bona patris obligata essent, mutua accepta pecunia hereditario
creditori solverunt et posteriori obligaverunt, qui, cum ei debitum
non solveretur, praedia universa lege pignoris uni ex heredibus
vendidit: quaeritur, an, cum iste filius ex causa emptionis ea possideat,
fratribus et coheredibus fideicommissi petitio esset an vero ea
perempta esset, cum communiter universa sequenti creditori obligaverint.
Respondi actionem quidem fideicommissi in personam competentem omnibus
invicem manere: non autem fideicommissum restituendum est, nisi
prius debitum ab eis emptori eidemque coheredi persolveretur.
5. Filiae fidei commisit in
haec verba: "Peto a te, filia mea, ut dotalem cautionem post
mortem meam mutes et ita renoves, ut fratres tui dotem stipularentur
hoc casu, ut, si sine liberis uno pluribusve in matrimonio morieris,
dos ad eos perveniat". Post mortem patris decessit maritus,
antequam renovaretur cautio dotalis, et postea alii nupta decessit
nullo liberorum relicto, vivo adhuc Titio uno ex fratribus. Quaesitum
est, an Titius petitionem haberet rerum, quae in dotem fuerant.
Respondi posse fideicommissum ab heredibus sororis peti, si per
eam stetit, quo minus dotem frater stipularetur.
6. Filium et filiam heredes
instituit et libertis legata dedit eorumque fidei commisit in haec
verba: "A vobis peto, ut quidquid vobis legavi, contenti sitis
viventes, ut post vos filiis meis restituatis". Defuncta testatricis
filia Maevia libertus decessit herede instituto patronae filio ex
parte debita, ex altera extraneo: quaesitum est, an adita hereditate
patronae filius a coherede suo partem eorum, quae ex testamento
matris ad Maevium libertum pervenerant, petere potest. Respondi
eius, quod ei deberetur, si hereditatem non adisset, partem a coherede
petere posse.
7. Maritus uxorem ex asse heredem
instituit, cuius post mortem codicillos aperiri testator praecepit:
praedium hereditarium uxor infructuosum rationi suae existimans
vendidit: emptor quaerit, an retractari haec venditio possit post
mortem mulieris ab his, quibus codicillis per fideicommissum hereditas
data deprehenderetur an vero solum quantitas pretii ab herede uxoris
fideicommissariis debeatur. Respondi propter iustam ignorantiam
tam mulieris quam emptoris heredem mulieris, ut fundus apud emptorem
remaneat, fideicommissario pretium dare debere.