Die ältesten Regeln mittelalterlicher Hospitäler
Die Texte

Liège/Luik, Mont Cornillon/Cornelii mons, 1176.04.12

[Angaben zu diesem Text]

Les Privileges des citains de Liège concedeit et confirmeit alle maison de Cornillon; comment ils se doient governer et estre governeit de leurs maistres et recepveurs.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Henricus advocatus, Henricus Tillerii, Henricus, Henricus, Colardus, Lybuinus, Jordanus, scabini ceterique cives Leodii omnibus fidelibus in perpetuum.

Que ad pacis et salutis fidelium [spectare videntur toto annisu] humili tuenda et promovenda sunt. Domus leprosorum Cornelii montis usque ad nostrum tempus multo subsidio indigebat: rebus pauper, structura humilis, rarosque sentiens visitatores. Deus autem cujus providentia in sua dispositione non fallitur, spiritus quorumdam suscitavit qui se et suis in obsequiis infirmorum positis, suam in medio eorum salutem operari decreverunt. Ab ipsis ergo predicta domus, sicut ex rebus augeri, ita de conversationis honestate crescere cepit; ymo nos quoque, bone voluntati eorum manum dantes, ea que ab eis et nobis de esse predictorum infirmorum bene et religiose instituta sunt, ad robur perfectionis sue mandare et testificari in futurum dignum duximus, significantes posteris omnibus ut quicumque pro salute sua super eos respectum et curam habuerunt exemplo praedecessorum inistructi et commoniti, sicut non in solo pane vivit homo, ita non solum que corporalis necessitatis [erunt], ipsius provideant ac dispensent, sed etiam ea que ad vite et morum dignitatem petinent, in eis ordinent ordinataque conservent, ut in omnibus fideles inventi a Domino, cum bono servo quem constituit dominus super familiam suam gratiam et meritum inveniat.

Nemini autem videatur indecens si de vita eorum nos deliberamus ordinare quibus cura incumbit etiam de victu eorum providere; non autem permittimus eos alicujus artioris discipline alligare vinculos quos Deus suo subjugatos castigat et corripit flagello; sed ne inordinate vivendo per modos bestiales evagentur et beneficiorum fidelium in eis fructus inanescat, modum vivendi per quem pax et concordia nutriri, scandala et viciorum origines depelli solent, non quidem a nobis inventum sed a sanctis patribus prescriptum et conservatum, ipsis communiter hoc ipsum petentibus, concedimus et approbantes instituimus. Erit ergo talis vite eorum modus:

Nichil de cibo [aut potu] aut veste quisquam eorum particulam usurpare aut proprium [esse] dicere audebit, sed omnia omnes in commune habebunt, distribuente procuratore eorum prout cuique opus esse discernet et possibilitas distribuendorum exegerit; accipientibus singulis in magno et parvo, et non cum murmuratione sed cum gratiarum actione.

Singulis autem ebdomadibus uno die simul convenient et judicio presidentis sui presbyteri vel forte ejus qui in hoc ydoneus fuerit astabunt de excessibus suis confessione et penitentia purgandi et de reliquis domus negotiis collocuturi.

Noviciis autem et intrantibus, unius anni spatium ad cognoscendum et comprobandum sese ad invicem indulgebitur, ita tamen ut de rebus suis allatis nichil distrahatur sed usque ad prefixum terminum conserventur ut finito anno eis forte abeuntibus et remanere nolentibus libere restituantur. Si vero sibi complacuerint ad invicem remanentes statum profitebuntur, deinde que fuerint eorum, in commune cedent. Quod si post factam hanc professionem processu temporis a proposito exorbitaverint adeo ut et exitum parent, exeuntes eos sua non sequentur et in reclamatione cujuslibet rei sue non exaudiantur sed quod in commune semel eductum fuerit et inter plures dispersum nullo modo in proprium revocabitur.

Hoc autem inviolabiliter observabitur ut nemo qui et uni[tatem in moribus et communionem] in rebus non spoponderit nequaquam recipiatur. [Quicumque inter eos discors aut murmurans aut aliquo crimine obligatus forte] inventus consilio prudentum nisi se emendaverit de domo ejiciatur quasi morbida ovis ne unius delicto ceteri corrumpantur.

(Jean d'Outremeuse)

Super hec omnia presidenti presbitero secundum potestatem sibi a Deo traditam juxta rerum eventus pro loco et tempore in hiis omnibus addere vel demere vel mutare spoponderit. In quorum testimonium sigilla litteris presentibus duximus apponenda. Datum anno ab incarnatione MCCLVIII mense junio die XII.

(Cartulaire)

...... potestas erit.... dispensatore sibi adeo credita juxta rerum eventus pro loco et tempore in hiis omnibus addere et demere vel mutare consilio tamen et coadjutorio eorum quibus forte Deus... id quod fiet esse faciendum. Ut autem hec omnia valetudinis sue statum obtineat, presens testimonium auctoritate qua potuimus signavimus obnixe petentes posteros nostros omnes ut Deus qui habitare facit unius moris in domo, tantillum beatum majus et perfectius crescere fecerit et adjutorium non subtrahant, sed intuendo et promovendo fideliter manus apponant maxime in hiis que spectant ad honorem et conservantiam religionis.

ACTA sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo sexto, presidente cathedre leodiensi Adulpho regnante Frederico Romanorum imperatore, indictione nona.