Senatus consultum Claudianum de iure honorum Gallis dando, 48 AD

SELECT FOR THE FRAME BELOW:

NOTES     COMMENTARYonVonALBRECHT

 

Equidem primam omnium

    illam cogitationem hominum

    quam maxime primam occursuram mihi provideo

 

deprecor

    ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis

    sed illa potius cogitetis

        quam multa in hac civitate novata sint,

        et quidem statim ab origine urbis nostrae

            in quod formas statusque res publica nostra diducta sit.

Quondam reges hanc tenuere urbem,

    nec tamen domesticis successoribus eam tradere contingit.

    Supervenere alii et quidam externi

ut Numa Romulo successerit

        ex Sabinis veniens

    vicinus quidem

        sed tunc externus

ut Anco Marcio Priscus Tarquinius.

    Is propter temeratum sanguinem,    

        quod patre Demaratho Corinthio natus erat

        et Tarquiniensi matre generosa sed inopi

            ut quae tali marito necesse habuerit succumbere,

        cum domi repelleretur

            a gerendis honoribus,

        postquam Romam migravit,

            regnum adeptus est.

huic quoque et filio nepotive eius

            (nam et hoc inter auctores discrepat)

insertus Servius Tullius,

                si nostros sequimur,

                    captiva natus Ocresia,

                si Tuscos,

                    Caeli quondam Vivennae sodalis fidelissimus

                    omnisque eius casus comes,

        postquam varia fortuna exactus

            cum omnibus reliquis Caeliani exercitus Etruria excessit,

        montem Caelium occupavit

            et a duce suo Caelio ita appellavit,

mutatoque nomine

            (nam Tusce Mastarne ei nomen erat)

        ita appellatus est, ut dixi,

et regnum summa cum rei publicae utilitate optinuit.

 

Deinde postquam Tarquini Superbi

    mores invisi civitati nostrae esse coeperunt

        qua ipsius qua filiorum eius,

    nempe pertaesum est mentes regni

et ad consules, annuos magistratus,

    administratio rei publicae translata est.

 

Quid nunc commemorem PRAETERITIO

dictaturae hoc ipso consulari imperium

        valentius repertum apud maiores nostros,

                quo in asperioribus bellis aut in civii motu difficiliore uterentur?

        aut in auxilium plebis creatos

tribunos plebei?

quid a consulibus

        ad decemviros translatum iperium

solutoque postea decemvirali regno

        ad consules rusus reditum?

quid in pluris distributum consulare imperium

        tribunosque militum consulari imperio appellatos,

                qui seni et saepi octoni crearentur?

quid communicatos postremo cum plebe honores,

        non imperi solum sed sacerdotiorum quoque?

 

Iam si narrem bella,

        a quibus coeperint maiores nostri,

        et quo processerimus,

vereor ne nimio insolentior esse videar

et quaesisse iactationem gloriae prolati imperi ultra oceanum.

Sed illoc potius revertar. Civitatem ... [lacuna]

 

Sane novo more

        et divus Augustus avonculus meus et patruus Ti. Caesar

            omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum,

            bonorum scilicet virorum et locupletium,

        in hac curia esse voluti.

quid ergo?

non Italicus senator

    provinciali potior est?

Iam vobis,

        cum hanc partem censurae meae adprobare coepero,

quid de ea re sentiam,

        rebus ostendam.

Sed ne provinciales quidem,

        si modo ornare curiam poterint,

            reiciendos puto.

Ornatissima ecce colonia

        valentissimaque Viennensium,

quam longo iam tempore

        senatores huic curiae confert!

Ex qua colonia

        inter paucos equistris ordinis

            ornamentum L. Vestinum familiarissime diligo

                et hodieque in rebus meis detineo,

            cuius liberi fruantur quaeso

                primo sacerdotiorum gradu,

                post modo cum annis

                promoturi dignitatis suae incrementa;

        ut dirum nomen latronis taceam,

        et odi illud palaestricum prodigium,

                quod ante in domum consulatum intulit,

                quam colonia sua

                    solidum civitatis Romanae benificium consecuta est.

        Idem de fratre eius possum dicere,

                miserabili quidem indignissimoque hoc casu,

                ut vobis utilis senator esse non possit.

 

Tempus est iam, Ti Caesar Germanice

detegere te patribus conscriptis,

quo tendat oratio tua;

iam enim ad extremos fines Galliae Narbonensis venisti.

 

Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor,

        non magis sunt paenitandi senatores,

quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, amicum meum,

        inter imagines maiorum suorum

                Allobrogici nomen legere.

Quod si haec ita esse consentitis, ;

quid ultra desideratis,

quam ut vobis digito demonstrem,

solum ipsum ultra fines provinciae Narbonensis

        iam vobis senatores mittere,

        quando ex Luguduno habere

                nos nostri ordinis viros non paenitet.

Timide quidem, Patres conscripti,

        egressus adsuetos familiaresque vobis provinciarum terminos sum,

sed destricte iam Comatae Galliae causa agenda est,

        in qua si quis hoc intuetur,

                quod bello per decem annos exercuerunt diom Iulium,

        idem opponat

            centum annorum immobilem fidem

            obsequiumquue multis trepidis rebus nostris

                plus quam expertum.

Illi patri meo Druso

        Germaniam subigenti

tutam quiete sua

        securamque a tergo

                pacem praestiterunt,

et quidem cum a census

        novo tum opere et inadsueto Gallis

                ad bellum advocatus esset;

quod opus quam arduum sit nobis,

nunc cum maxime,

        quamvis nihil ultra,

                quam ut publice notae sint

                facultates nostrae, exquiratur

nimis magno experimento cognoscimus.