80
Anagni 24.11.1232
Påve Gregorius IX till svärdsriddarna i Livland att jämte biskopen i Finland försvara de nyomvände finnarna mot ryssarnas anfall. Dat. octavo kal. decembris pontif. nostri anno sexto.

Sv. Dipl. I n:o 276. Svartboken n:o 9. LEC Urkdb. I n:o 128. Sv. Trakt. I n:o 83. Svartboken: Fol. 44 v. Överskrift: Copia bulle Gregorij pape militibus Christi vt veniant ad defensionem terre Finlandie.
Gregorius episcopus, seruus seruorum Dej, dilectis filiis militibus Christi in Liuonia, salutem et apostolicam benediccionem. Cum proni sint hominis sensus ad malum, sicut ex sensualitate caro vergit in culpam, jta vigore spiritus, procedente ac subsequente(1) diuina gracia, quilibet niti debet ad veniam et remedia semper inquirere, quibus salutem valeat promererj. Cum igitur ex defensione fidelium contra paganos peccatorum remedium fideles quilibet consequentur, vniuersitatem vestram rogamus, monemus attencius et hortamur, in remissiones peccaminum iniungentes, quatenus ad prouinciam Finlandie, pro defendenda nouella plantacione ad Christi fidem in ea nouiter conuersorum contra infideles ruthenos, personaliter accedentes, cum consilio venerabilis fratris nostri Finlandensis episcopi, qui assumpsit in premissis partibus negocium fidej ex animo prosequendum, defensioni eorum insistatis viriliter et potentes(2), jta quod in illis partibus augeatur numero et merito populus christianus, et vobis apud Deum accrescat cumulus meritorum, qui multo maiora retribuit fideliter seruientibus quam speretur; prouide attendentes, quam salubre sit homini pro illo animam suam ponere, qui pro se positam in vitam custodit eternam. Datum Anagnie octauo kalendas Decembris pontificatus nostri anno sexto. Varianter i Skokl. Cod. Ab. fol. 10: (1) sequente (2) potenter
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar