201
Åbo 25.1.1291
Domkapitlet i Åbo tillkännager att detsamma, sedan biskop Johan blivit utsedd till ärkebiskop, enhälligt beslutit att överlåta valet av hans efterträdare på Åbo biskopsstol åt en av kapitelmedlemmarna, kaniken Laurentius, och att kapitlet förbundit sig att erkänna den sålunda valde.

Efter Porthan, Juustens Chron., sid. 160, där urkunden är avtryckt enligt en från originalet tagen avskrift i Örnhjelms dipl., tom VI, sid. 35, i vha. akademien.
Omnibus præsentes literas inspecturis capitulum Aboensis ecclesiæ salutem in Domino sempiternam. Notum facimus universis, quod reverendo domino Johanne, olim episcopo nostro, ad sedem Upsalensem translato, qui translatus fuit anno Domini mcc nonagesimo, secundo nonas novembris, ex causa prædicta nostra vacante ecclesia Aboensi, nos capitulum Aboense, in unum convenientes, diem conversionis sancti Pauli præfiximus ad electionem futuri pontificis celebrandam, facientes ad terminum huiusmodi omnes, qui electioni faciendæ interesse debuerunt et potuerunt, evocari. Convenientibus igitur omnibus, qui voluerunt, debuerunt et potuerunt commode interesse, in termino supradicto, cantata missa sancti spiritus et proposito verbo Dei, in sacristia ecclesiæ nostræ Aboensis nos recepimus, ut ecclesiæ nostræ Aboensi viduatæ provideremus de prælato et pastore, et habita deliberatione diligenti, per quam formam nobis in electionis negotio esset procedendum, placuit nobis omnibus ac singulis, a domino Laurentio canonico ecclesiæ nostræ super hoc specialiter requisitis, per formam compromissi nostræ ecclesiæ Aboensi providere. Unde unanimiter, nullo penitus discordante, eligendi potestatem contulimus in reverendum virum dominum Laurentium, canonicum ecclesiæ nostræ Aboensis, usque ad primam pulsationem vesperarum duraturam, ut ipse de capitulo ecclesiæ nostræ vel aliunde, sicut sibi videbitur expedire, nobis et ecclesiæ nostræ Aboensi provideret de pastore, ita tamen quod, postquam ipse de persona eligenda ordinaverit, ipse vice sua et totius capituli personam illam eligat in communi et provideat de eadem, promitentes universi et singuli quod ipsum recipiemus in nostrum et ecclesiæ nostræ prælatum et pastorem, quem ipse, ut præmittitur, duxerit eligendum. In cuius facti nostri evidentiam sigillum capituli nostri præsentibus est appensum. Actum Abo anno Domini mcc nonagesimo primo, octava kalendas februarii.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar