1109

Om kung Erik den heliges korståg till Finland.

”Vita s. Erici regis et martyris”, efter Registrum eccl. Upsalens. Script. Rer. Svec. II 1, sid. 274. Om konung Eriks härfärd till Finland sådan den skildras i diverse missalen och breviarier, se SR. Dan. IV, sid. 597 o. f.
Postremo vero ædificata ecclesia, ordinato regno, ad inimicos fidei et hostes populi sui manum convertens, coadunato exercitu et assumpto secum ex ecclesia Upsalensi beato Henrico episcopo, versus Finnones expeditionem dirigit, ipsosque fide Christi prius oblata ac pace exhibita renitentes et rebelles in ultionem sanguinis Christiani manu valida aggreditur ac bello devictos victor prostravit. Cumque tanta potitus victoria in orationem se prostrasset atque cum lacrimis, ut semper piissimi cordis erat, oraret ad Deum, interrogatus a quodam suorum familiarium, cur fleret, cum de victoria hostium Christi pocius esset gaudendum, sic dicitur respondisse: gaudeo quidem et Dominum glorifico pro data nobis victoria, sed vehementer doleo, quod tot eorum animæ hodie perierunt, qui, si sacramenta fidei recipissent, ad salutem fuissent perpetuam reseruati. Imitatus in hoc amicum illum Dei et virorum mansuetissimum, qui zelo accensus, prostratis ydolatris Domini, vindicavit injurias et compassione affectus pro peccato ejusdem populi Dominum deprecabatur. Convocato igitur, qui remansit, populo terræ, pace data, prædicata Christi fide, baptizatis plurimis, fundatis ecclesiis, positoque ibidem, quem supradiximus, beato Henrico episcopo, qui postmodum illic martyrio coronatus est, institutisque ibi sacerdotibus ac ceteris, quæ ad religionem Christiani cultus pertinent, ordinatis, ad Sueciam cum gloriosa victoria remeavit.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar