64
13.1.1221
Påve Honorius III till biskopen av Finland att hindra all tillförsel till de barbariska folk, som omgav hans stift, för att därigenom möjligen hämma deras anfall.

Sv. Dipl. I n:o 206. Sv. Trakt. I n:o 69.
Cum, sicut ex litteris venerabilis fratris nostri … Vpsalensis archiepiscopi nostro est apostolatui reseratum, ecclesia tibi commissa de nouo ad agnitionem venerit veritatis et a circumadiacentibus barbaris nationibus, quæ plantationem nouellam eradicare nituntur, tribulationes multas sustineat et pressuras, ac earum sæuitia ex subtractione mercimonij possit non modicum cohiberi, auctoritate tibi præsentium indulgemus, vt christianos circummanentes, ne ad eos nauigent et victualia seu alia necessaria deferant, monitione præmissa per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescas. Nulli ergo etc. nostræ concessionis infringere. Si quis autem etc. Datum Laterani idibus ianuarij anno quinto.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar