74
Perugia 23.1.1229
Påve Gregorius IX till biskopen och domprosten i Riga samt cistercienserabboten i Dünamünde med anmodan att förhindra att handel bedrivs med de hedniska ryssarna så länge de hata och anfalla de nyomvända finnarna. Dat. X kal. februarii pontif. nostri anno 2:o.

Svartboken n:o 3. Svartboken: Fol. 43 v. Överskrift: Copia bulle Gregorij pape prohibetur ne aliquis ferat mercimonia ruthenis.
Gregorius episcopus, seruus seruorum Dej, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis preposito Rigensi et abbatj de Dunemunde, Cisterciensis ordinis, Rigensis dyocesis, salutem et apostolicam benediccionem. Attendens ille ewangelicus paterfamilias, quod messis est multa, operarij autem pauci, adhuc quasi vndecima hora vinee sue nouos deputat uinitores. Jnter quos venerabilis frater noster Finlandensis episcopus in Finlandia et terris vicinis magnum populum, ydolatrie cultuj seruientem, ewangelicando nomen Domini nostri Ihesu Christi de nouo, vt dicitur, acquisiuit eidem. Denique rutheni, qui propinqui sunt eis, nimium abhorrentes ipsos pro eo quod fidem katholicam susceperunt, multipliciter deseuiunt in eosdem, modis quibus possunt ad eorum interitum et dispendium intendendo. Cum vero vniuersi fideles reputare debeant, in se ipsos fieri quod in eundem acquisicionis populum committitur a predictis, qui Dei sunt et fidej katholice inimicj, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus mercatores de partibus vestris, ne mercimonia cum illis exerceant, donec desinant persequi de nouo conuersos ad fidem in terris eisdem, monicione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellacione remota, cogatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse, tu, frater episcope, cum eorum altero ea nichilominus exequaris. Datum Perusij x kalendas Februarij pontificatus nostri anno 2:o. Brefvet ingår utan några väsendtligare olikheter äfven i Skokl. Cod. Ab., fol. 9.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar