118
Anagni 24.2.1259
Påve Alexander IV till biskopen och domkapitlet i Åbo om 40 dagars avlat för botgörare, som på jungfru Marie högtidsdagar årligen besökte den henne helgade kyrkan därstädes. Dat. VI kal. martii pontif. nostri anno qvinto.

Sv. Dipl. I n:o 459. Svartboken n:o 13. Svartboken: Fol. 65. Överskrift: Super jndulgenciis xl dierum jn festis beate virginis.
Alexander episcopus, seruus seruorum Dej, venerabilj fratri episcopo et dilectis filiis capitulo Aboensi, salutem et apostolicam benediccionem. Gloriosus Deus in sanctis suis, in ipsorum glorificacione congaudens, in veneracione beate Marie, semper virginis, eo jocundius delectatur, quo ipsa, vtpute mater eius effecta, meruit alcius sanctis ceteris in celestibus collocari. Cupientes igitur vt ecclesia vestra, que in honore ipsius virginis, sicut asseritis, est constructa, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui dictam ecclesiam in festiuitatibus eiusdem virginis annuatim venerabiliter visitauerint, de omnipotentis Dej misericordia et beatorum Petri et Paulj, apostolorum eius, auctoritate confisi quadraginta dies de iniunctis sibi penitenciis misericorditer relaxamus. Datum Anagnie vj kalendas Marcij pontificatus nostre anno quinto.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar