82
9.12.1237
Påve Gregorius IX till ärkebiskopen av Uppsala och hans lydbiskopar med anmodan att uppmana invånarna i Sverige och på angränsande öar att göra ett korståg mot de avfälliga tavasterna.

Sv. Dipl. I n:o 298. Sv. Trakt. I n:o 86.
Gregorius episcopus, seruus seruorum Dej, venerabilibus fratribus Vpsalensi archiepiscopo et suffraganeis eius salutem et apostolicam benedictionem. Plantauit vineam dextera Domini eamque sanguine filii sui voluit irrigari, vt ex fluente de Christi latere riuulo fecundata vinum produceret, cuius refectus dulcedine plantator altissimus exultaret. Sed, prodolor, ecce ab apro de silua exterminium patitur, ecce singularis ferus eandem suis pastibus demolitur. Nam, sicut transmisse ad nos vestre littere continebant, illorum qui Tauesti dicuntur nacio, que olim multo labore ac studio uestro et predecessorum uestrorum ad fidem catholicam conuersa extitit, nunc procurantibus inimicis crucis prope positis ad antiqui erroris reuersa perfidiam cum quibusdam barbaris nouellam ecclesie Dej plantacionem de Tauestia funditus dyabolo coadiuuante subuertunt, paruulos, quibus in baptismo Christi lumen illuxit, violenter de hac luce subtractos interimunt, quosdam adultos, subtractis ab eis primo visceribus, demonibus immolant, et alios vsque ad amissionem spiritus arbores circuire compellunt, sacerdotes vero quosdam exoculant et, quibusdam eorum manibus et ceteris membris crudeliter mutilatis, reliquos in combustionem et cibum ignis paleis inuolutos exponunt, sicque ipsorum paganorum seuiciis regnum Sweorum opprimitur, quod de facili extremam fidej desolacionem incurret, nisi sibi Dej et apostolice sedis auxilio succurratur. Verum cum tanto libencius contra huiusmodi apostatas et barbaros inpugnandos sit a viris Deum timentibus assurgendum, quanto maioribus ecclesiam Dej dampnis affligere cupiunt, qui fidem catholicam tam detestabilj crudelitate confundunt, fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus viros catholicos in regno predicto et vicinis insulis positos, vt contra eosdem apostatas et barbaros crucis signaculum assumentes ipsis (!) viriliter et potenter expugnent, preceptis salutaribus inducatis. Nos enim attendentes, quod Deo tanto gracior est defensio fidej, quanto ceteris virtutibus anime fides debet preciosior reputari, de omnipotentis Dej misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, illam ob id assumentibus signum crucis concedimus veniam peccatorum et ipsos ea volumus immunitate gaudere, quam habituri essent, si in terram sanctam personaliter se transferrent. Datum Laterani quinto idus decembris pontificatus nostri anno vndecimo.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar