Pascha (festum Christianum)

E Vicipaedia

Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!
Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;
(Cor 1,15 12-14)


Resurrectionis Iesu picta a Matthias Grünewald, Isenheimer Altar.
Resurrectionis Iesu picta a Matthias Grünewald, Isenheimer Altar.

Pascha est festum in quo Christiani resurrectionis Iesu Christi meminerunt. Biblia Sacra enim tradunt Christum tertio die post crucifixionem ac mortem resurrexisse discipulosque suos accedisse.

Haec sunt verba Matthaei Evangelistae (Mt. 28:1–10):

  1. Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
  2. Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
  3. Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
  4. Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui.
  5. Respondens autem angelus dixit mulieribus: “Nolite timere vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
  6. Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
  7. Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum videbitis.” Ecce dixi vobis.”
  8. Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
  9. Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “Avete.” Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
  10. Tunc ait illis Iesus: “Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt.”

[recensere] Alia coepta Vici

Vicimedia Communia plura habent quae ad resurrectionem Domini spectant.
Triduum Sacrum Paschale
Vide etiam Calendarium Romanae Ecclesiae
Dies Cenae Domini Dies Passionis Domini Sabbatum Sanctum Dominica Resurrectionis Domini
Personal tools