Sermon 7

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE RVBO IN QVO FLAMMA ERAT ET RVBVS NON COMBVREBATVR SERMO HABITVS PER IEIVNIVM QVINQVAGESIMAE cum diuina lectio legeretur, magnum miraculum quod Moysen famulum dei intentissimum fecerat etiam nos corde expectauimus, intentique etiam ipsi facti sumus, quomodo in rubo apparebat ignis et rubus non cremabatur. deinde aduertimus sanctam scripturam prius dixisse, quod angelus domini apparuit Moysi in rubo. deinde Moyses non iam quasi cum angelo, sed tamquam cum domino loquebatur. tertio aduertimus, quod cum Moyses nomen dei quaereret, ut haberet quod diceret filiis Israel interrogantibus quod nomen esset dei qui illum ad eos misisset, respondit: {ego sum qui sum}. neque hoc transeunter sed repetitione commendans adiecit dicens: {hoc dices filiis Israel: qui est misit ad uos}. postremo iam enuntiato nomine suo, adhuc adiunxit et ait: {haec eis dices: dominus deus patrum uestrorum, deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob misit me ad uos. hoc mihi nomen est in aeternum}. de his, quod dominus donat audite. magna quidem sunt et tamquam uolumina mysteriorum dei, quae si congruenter et sufficienter conemur euoluere, nec uires nec tempus sufficiet. quod ergo breuiter possumus dicere, non frustra, non inaniter, non sine alicuius significatione secreti. in rubo flamma erat, et rubus non cremabatur. rubus enim spinarum est quoddam genus, nec in laudem aliquod poni potuit quod peccatori terra produxit. nam primitus peccanti homini dictum est: {terra spinas et tribulos pariet tibi}. neque idipsum quod rubus non cremabatur, id est, flamma non conprehendebatur, bonum aliquid putare debemus. si enim flamma significat aliquid boni, in qua angelus apparuit uel dominus - unde etiam cum uenit spiritus sanctus, uisae sunt illis linguae diuisae uelut ignis - conprehendi debemus hoc igne, non autem propter duritiam non cremari. rubus qui non cremabatur significat populum qui deo reluctabatur. spinosum igitur populum Iudaeorum significat rubus, quo Moyses mittebatur. et ideo rubus non cremabatur, quia duritia Iudaeorum, sicut dixi, legi dei reluctabatur. nam si ille populus spinosus non significaretur, non ab eo spinis Christus coronaretur. quod autem idem ipse qui loquebatur Moysi, et angelus domini et dominus dicitur, magna quaestio est, nec temerarium debet habere affirmatorem, sed cautum inquisitorem. duae autem sunt sententiae, quae hinc proferri possunt, quarum quaelibet uera sit, ambae secundum fidem sunt. quod dixi, quaenam earum uera sit, hoc dixi, quidnam eorum senserit qui scripsit. nam quando nos inquirentes scripturas sentimus aliquid quod scriptor forte non sensit, non tamen hoc sentire debemus, quod abhorreat a regula fidei, a regula ueritatis, a regula pietatis. ergo ambas sententias propono. sit fortassis et tertia quae me latet. ex his autem duabus propositis, eligite quam uolueritis. aliqui dicunt ideo et angelum domini dictum et dominum, quia Christus erat, de quo aperte dicit propheta, quod sit {magni consilii angelus}. angelus enim officii nomen est, non naturae. nam angelus graece dicitur, qui latine nuntius appellatur. nuntius ergo actionis nomen est: agendo, id est, aliquid nuntiando, nuntius appellatur. quis neget Christum nuntiasse nobis regnum caelorum? deinde angelus, id est, nuntius mittitur ab eo qui per eum aliquid nuntiet. et quis neget Christum missum? qui totiens dicit: {non ueni facere uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit}, ipse proprie missus. nam et Siloa illa piscina {interpretatur missus}. ideo cui oculos luto inunxit inde lauare faciem iussit. nullius enim oculus aperitur, nisi eius qui a Christo mundatur. ergo idem angelus, idem dominus. sed hic occurrit aliud praecauendum. non enim desunt haeretici qui dicunt, patris et filii distare et dissonare naturas, et non eos esse unius eiusdemque substantiae. catholica autem fides credit patrem et filium et spiritum sanctum unum deum, unius substantiae trinitatem, inseparabiliter aequaliter non permixtione confusam, non distinctione separatam. illi ergo qui persuadere moliuntur filium non esse eiusdem substantiae cuius est pater, argumentantur ex hoc, quod filius uisus est patribus. pater, inquiunt, uisus non est; inuisibilis autem et uisibilis diuersa natura est. et ideo, inquiunt, de patre dictum est: {quem nemo hominum uidit, nec uidere potest}, ut ille qui uisus est non solum Moysi sed etiam Abrahae, non solum Abrahae sed etiam ipsi Adamo et ceteris patribus, non deus pater, sed filius potius credatur creatura aut intellegatur. catholica non hoc dicit. sed quid dicit? deus pater, deus filius; incommutabilis pater, incommutabilis filius; aeternus pater, coaeternus filius; inuisibilis pater, inuisibilis filius. nam si patrem dixeris inuisibilem, filium uisibilem, distinxisti, immo uero separasti substantias. quomodo gratiam inuenisti, qui fidem perdidisti? soluitur ergo ista quaestio sic. deus pater et filius et spiritus sanctus natura propria inuisibilis est. apparuit autem quando uoluit, cui uoluit. non ut est, sed ut uoluit cui seruiunt omnia. si enim anima tua, cum sit inuisibilis in corpore tuo, ut appareat profert uocem, et uox in qua apparet anima tua cum loqueris non est substantia animae tuae, aliud est illa, aliud est uox, et tamen apparet et in ea re quae ipsa non est. sic et deus, si in igne apparuit, non est ignis; si in fumo apparuit, non est fumus; si in sono apparuit, non est sonus. non sunt haec deus, sed indicant deum. hoc retento, securi credimus potuisse dici filium qui apparuit Moysi et dominum et angelum domini. qui uero existimant uere eum angelum domini fuisse, non Christum sed angelum missum, necesse est ut exigatur ab eis ratio, quare dictus sit dominus. quomodo enim ab eis qui Christum fuisse dicunt exigitur quare dictus sit angelus, sic ab eis qui angelum dicunt exigitur quare dictus sit dominus. sed illi qui Christum fuisse dicunt, iam commemoraui quomodo inde exeant, quare dictus sit angelus; quia propheta aperte dixit dominum Christum magni consilii angelum. illi ergo qui dicunt angelum, respondere debent quare appellatus sit dominus. respondent et ipsi: sicut in scripturis propheta loquitur et dicitur quia dominus loquitur, non quia dominus est propheta sed quia dominus est in propheta, sic et cum per angelum dignatur dominus loqui, quomodo per apostolum, quomodo per prophetam, recte dicitur et angelus propter seipsum et dominus propter habitantem deum. certe enim Paulus homo erat et Christus deus, et ait tamen ipse apostolus: {an uultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus}? dixit et propheta: {audiam quid loquatur in me dominus meus}. qui loquitur in homine, loquitur et in angelo. ideo apparuit Moysi angelus domini, et dicitur ei, {domine}, et dicit, {ego sum qui sum}. habitatoris uox est, non templi. nam si propterea Christus erat, cum angelus dictus sit, quia unus erat, quid faciemus, quando Abrahae tres apparuerunt? quid hic dicimus? tres apparuerunt, et Abraham tanquam ad unum loquens dicit: {domine}. quid dicimus? quare tres? an ipsa trinitas erat? quare ergo dominus? quia trinitas unus dominus non sunt tres domini, et trinitas unus deus non tres dii; una substantia, tres personae. neque enim pater filius est, aut filius pater est, aut spiritus sanctus uel pater uel filius est. sed pater non est nisi filii; filius non est nisi patris; spiritus et patris et filii. quamuis in illis tribus aliqui dicant, quod unus ibi excellebat, quem dominum appellabat Abraham quando apparuerat cum duobus, tamquam Christus cum angelis suis. sed quid agimus, quia cum duo mitterentur ad Sodomam apparentes fratri Abrahae Loth, et ipse agnoscit in eis diuinitatem, et cum duos uideat, dominum appellat? et ille in tribus dominum, et ille in duobus dominum. ne separemus ergo trinitatem et faciamus in Sodoma dualitatem, puto quia melius intellegimus quia patres nostri dominum in angelis agnoscebant, habitantem in habitatione intellegebant, non portantibus sed insidenti gloriam dabant. quam sententiam confirmat, non solum epistula quae scribitur ad Hebraeos, ubi dicitur: {si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus} - loquebatur enim de ueteri testamento, commendauit quod ibi angeli loquebantur sed deus in angelis suis honorabatur, et per angelos interior habitator audiebatur - sed etiam in actibus apostolorum Stephanus dicit, arguens et increpans Iudaeos: {dura ceruice et non circumcisi corde et auribus - dura ceruice}, spinae non crematae - {uos semper restitistis spiritui sancto}. ideo rubus non cremabatur, quia spiritus flammae a spinis peccatorum resistebatur. {uos semper restitistis spiritui sancto. quem prophetarum non occiderunt patres uestri}? et unde agitur: {qui accepistis legem in edictis angelorum et non custodistis}. si diceret angeli, et non {angelorum}, non deerant illi qui dicerent, Christus est, quia dictus est {magni consilii angelus}. angelus Christus, numquid angeli Christus? dicit et apostolus Paulus quoniam semen Abrahae dispensatum est a ueteri testamento usque ad nouum. et quomodo dispensatum est? {dispositum}, inquit, {per angelos in manu mediatoris}. iam ergo angelus, et in angelo dominus dicebat Moysi quaerenti nomen suum, {ego sum qui sum. haec dices filiis Israel: qui est misit me ad uos}. esse, nomen est incommutabilitatis. omnia enim quae mutantur desinunt esse quod erant et incipiunt esse quod non erant. esse est. uerum esse, sincerum esse, germanum esse non habet nisi qui non mutatur. ille habet esse uerum cui dicitur: {mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es}. quid est, {ego sum qui sum}, nisi, aeternus sum? quid est, {ego sum qui sum}, nisi, qui mutari non possum? nulla creatura, non caelum, non terra, non angelus, non uirtus, non sedes, non dominationes, non potestates. cum ergo sit hoc nomen aeternitatis, plus est quod est dignatus habere nomen misericordiae: {ego sum deus Abraham, et deus Isaac, et deus Iacob}. illud in se, hoc ad nos. si enim hoc solum esse uellet quod est in se, quid essemus nos? si intellexit, immo quia intellexit Moyses, cum ei diceretur: {ego sum qui sum, qui est misit me ad uos}, multum hoc credidit esse ad homines, multum hoc uidit distare ab hominibus. qui enim hoc quod est et uere est digne intellexerit, et qualicumque lumine ueracissimae essentiae, uel strictim sicut coruscatione afflatus fuerit, longe se infra uidet, longe remotissimum, longe dissimillimum, sicut ille ait: {ego dixi in extasi mea}. assumpta enim mente uidit nescio quid, quod plus ad illum erat. et hoc erat quod uerum erat. {dixi}, inquit, {in extasi mea}. quid? {proiectus sum a facie oculorum tuorum}. cum ergo ad id quod dicebatur, non ad id quod uidebatur, longe se imparem uideret Moyses et quasi minus capacem, unde inflammatus ipso desiderio uidendi quod est, dicebat deo cum quo loquebatur: {ostende mihi temetipsum}. quasi ergo ab illa excellentia essentiae longe dissimilis desperaret, erigit desperantem quoniam uidit timentem, tamquam diceret: quoniam dixi: {ego sum qui sum}, et: {qui est misit me}, intellexisti quid sit esse, et desperasti te capere. erige spem: {ego sum deus Abraham, deus Isaac et Iacob}. sic sum quod sum, sic sum ipsum esse, ut nolim hominibus deesse. si quo modo possimus deum quaerere et inuestigare eum qui est, et quidem {non longe} positum {ab unoquoque nostrum: in illo enim uiuimus et mouemur et sumus}, laudemus ergo ineffabiliter eius essentiam, et amemus misericordiam. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:14 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University