Sermon 23a

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

SERMO DE RESPONSORIO PSALMI LXXIIII {CONFITEBIMVR TIBI DEVS CONFITEBIMVR ET INVOCABIMVS NOMEN TVVM} felices sumus, si quod audimus et cantamus etiam faciamus. auditio enim nostra seminatio, operatio autem fructus est seminis. ager, in quo seminatur triticum et spinas generat, non horreum debet sperare sed flammam. sic et hii, qui bona audiunt et mala operantur, non sibi horreum regni caelorum sperent, sed illum ignem de quo dicitur: {ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabulo et angelis eius}. hoc praelocutus admonuerim caritatem uestram, ne infructuose intretis ecclesiam, audiendo tanta bona et non bene operando. sed secundum bonitatem seminantis et seminis uerbi dei, ita in uestris moribus et in uestra uita tamquam in bona terra uberrimus bonorum morum fructus exurgat, et speretis agricolam uenturum, parantem uobis horreum quo mittamini. ecce cantauimus: {confitebimur tibi deus, confitebimur et inuocabimus nomen tuum}. confiteri deo, quid est, nisi humilari deo, non sibi adrogare merita aliqua? quoniam {gratia ipsius salui facti sumus}, sicut dicit apostolus, {non ex operibus, ne forte quis extollatur; ipsius enim sumus gratia salui facti}. non enim praecessit aliqua bona uita, quam ille desuper diligeret et amaret, et diceret: subueniamus, succurramus istis hominibus, quoniam bene uiuunt. displicuit illi uita nostra, displicuit illi in nobis totum quidquid faciebamus, sed non ei displicuit quod ipse fecit in nobis. itaque quod fecimus damnabit, quod ipse fecit saluabit. damnabit facta mala hominum, et saluabit ipsos homines. ipsi enim homines non se fecerunt, sed facta mala fecerunt. quod in eis deus fecit, quia fecit deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, bonum est. quod autem per liberum arbitrium auersus a conditore et creatore ipse homo et conuersus ad nequitiam male operatus est, hoc damnat deus, ut hominem liberet, id est, damnat deus quod fecit homo, et liberat deus quod fecit ipse deus. non ergo eramus boni. et misertus est nostri, et misit filium suum qui moreretur, non pro bonis sed pro malis, non pro iustis sed pro impiis. etenim {Christus pro impiis mortuus est}. et quid sequitur? {uix enim pro iusto quis moritur, nam pro bono forsitam quis audeat mori}. forte inuenitur aliquis qui audeat mori pro bono. pro iniusto autem, pro impio, pro iniquo quis uelit mori, nisi Christus solus, ita iustus ut etiam iniustos iustificaret? nulla ergo, fratres mei, bona opera habebamus, sed omnia mala. cum ergo talia essent facta hominum, non deseruit homines misericordia ipsius. et cum digni essent poena, ille pro poena quae debebatur, donauit gratiam quae non debebatur. et misit filium suum, ut redimeret nos, non auro, non argento, sed pretio fusi sanguinis sui, agnus immaculatus ad uictimam ductus pro ouibus maculatis, si uel maculatis, et non totis infectis. accepimus ergo hanc gratiam. digne uiuamus ipsa gratia quam accepimus, ne tantae gratiae iniuriam faciamus. medicus tantus uenit ad nos, dimisit omnia peccata nostra. si uolumus iterum aegrotare, non solum in nos perniciosi erimus, sed etiam medico ingrati. sequamur ergo uias ipsius quas nobis ostendit, praecipue humilitatis uiam, quod factus est nobis ipse. ostendit enim nobis uiam humilitatis praeceptis, et fecit illam patiendo pro nobis. non enim pateretur, nisi se humilaret. quis occideret deum, nisi se humilaret deus? Christus enim filius dei, et filius dei utique deus. ipse est filius dei, uerbum dei, de quo dicit Iohannes: {in principio erat uerbum, et uerbum erat aput deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio aput deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil}. quis occideret, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil? quis illum occidere posset, nisi se ipse humilaret? sed quomodo se humilauit? dicit ipse Iohannes: {uerbum caro factum est et habitauit in nobis}. uerbum enim dei non posset occidi. ut posset ergo pro nobis mori, quod mori non poterat, {uerbum caro factum est et habitauit in nobis}. immortalis suscepit mortalitatem, ut moreretur pro nobis, et morte sua occideret mortem nostram. hoc fecit dominus, hoc nobis praestitit. magnus humilatus est, humilatus occisus, occisus et resurgens et exaltatus, ut mortuos nos non relinqueret in inferno, sed exaltaret in se in resurrectione mortuorum, quos exaltauit modo in fide et confessione iustorum. ergo uiam nobis humilitatem dedit. si ipsam tenuerimus, confitebimur domino, et non sine causa cantamus: {confitebimur tibi deus, confitebimur et inuocabimus nomen tuum}. impudenter enim inuocas nomen eius, cui non confiteris. primo confitere, ut pares habitationem ei quem inuocas. plenum est enim cor tuum nequitia. confessio autem fundit immunditiam quam geris intus, et mundat domum quo ueniat ille quem inuocas. nam quisquis antequam confiteatur inuocat, iniuriam uult facere ei quem inuocat. si enim aliquem sanctum non audes inuitare in domum tuam, nisi prius mundaueris domum tuam, ne oculi eius patiantur iniuriam, tu audes in cor tuum plenum nequitia inuocare nomen dei, nisi prius per confessionem fuderis interiorem iniquitatem? ergo confessio, fratres mei, humiliat nos, humiliatos iustificat, iustificatos exaltat. nam si fuerimus superbi, resistit nobis deus; si fuerimus humiles, exaltat nos deus; quoniam {superbis resistit, humilibus autem dat gratiam}, et: {qui se exaltat humiliabitur, qui autem se humilat exaltabitur}. conuersi ad deum. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:17 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University