Sermon 33

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN PSALMO {DEVS CANTICVM NOVVM CANTABO TIBI} quoniam scriptum est: {deus, canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi}, decem chordarum psalterium, decem praecepta legis intelleguntur. cantare autem et psallere negotium esse solet amantium. uetus enim homo in timore est, nouus in amore. ita etiam duo testamenta discernimus, uetus et nouum, quae in allegoria dicit apostolus etiam in Abrahae filiis figurari, uno de ancilla, altero de libera: {quae sunt}, inquit, {duo testamenta}. seruitus enim pertinet ad timorem, libertas ad amorem. dicit enim apostolus: {non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba, pater}. dicit et Iohannes: {timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem}. caritas ergo cantat canticum nouum. nam timor ille seruilis in uetere homine constitutus potest quidem habere psalterium decem chordarum, quia et Iudaeis carnalibus data est ipsa lex decem praeceptorum, sed cantare in illa non potest canticum nouum. sub lege est enim et implere non potest legem. organum ipsum portat, non tractat, et oneratur psalterio, non ornatur. qui autem sub gratia est, non sub lege, ipse implet legem, quia non est ei pondus sed decus, nec timenti tormentum est sed amanti ornamentum. spiritu enim dilectionis accensus, iam in psalterio decem chordarum cantat canticum nouum. nam sic dicit apostolus: {qui enim diligit alterum, legem impleuit. nam non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur. diliges proximum tuum tamquam teipsum. dilectio proximi, malum non operatur. plenitudo autem legis, caritas}. dominus etiam quia dixerat: {non ueni soluere legem, sed adimplere}, propterea tale mandatum discipulis dedit, unde lex ab eis posset impleri: {mandatum}, inquit, {nouum do uobis, ut uos inuicem diligatis}. non ergo mirum si mandatum nouum cantat canticum nouum, quia sicut dictum est psalterium decem chordarum decem praecepta sunt legis, et plenitudo legis dilectio est. paucas autem inde chordas commemorare apostolus uoluit, ut ex eis cetera intellegantur, ubi ait: {nam non adulterabis, non homicidium facies}, et cetera. nam sicut duo sunt praecepta dilectionis, ex quibus dominus dicit totam legem prophetasque pendere, satis ostendens dilectionem esse plenitudinem legis, ita ipsa decem praecepta in duabus tabulis data sunt. tria quippe dicuntur in una tabula esse conscripta, et septem in altera. sicut autem illa tria pertinent ad dilectionem dei, ita septem cetera dilectioni proximi deputantur. primum est illorum trium: {audi Israel: dominus deus tuus dominus unus est. non facies tibi idolum, aut cuiusquam similitudinem, neque quae in caelo sursum, neque quae in terra deorsum}, et cetera quibus ad unius dei cultum relicta idolorum fornicatione constringit. secundum autem praeceptum est: {non accipies nomen domini dei tui in uanum}. tertium, de obseruatione sabbati. credo propter trinitatem tria praecepta pertinent ad dilectionem dei. unitas enim diuinitatis a patre habet exordium, inde primum praeceptum de uno deo maxime loquitur. admonemur autem secundo praecepto, ne filium dei creaturam putemus si eum acceperimus inaequalem patri. {omnis enim creatura}, sicut dicit apostolus, {uanitati subiecta est}. ibi autem praecipitur, ne nomen domini dei nostri accipiamus in uanum. iam uero donum dei, quod est spiritus sanctus, promittit requiem sempiternam, quae sabbato figuratur. unde nos sabbatum spiritaliter obseruamus, si non faciamus opera seruilia. ab his enim etiam carnali intellectu Iudaei sabbato prohibentur. quia autem spiritalia uult intellegere opera seruilia, audiat dominum dicentem: {omnis qui facit peccatum, seruus est peccati}. peccatum autem non solum illud est quod in turpi aut iniquo facto apparet hominibus, sed etiam si habeat speciem boni operis, et tamen propter mercedem temporalem fiat non propter requiem sempiternam. quodlibet enim quisque facit, si hoc animo facit ut terrenum emolumentum consequatur, seruiliter facit, et ideo sabbatum non obseruat. gratis enim amandus est deus, nec anima potest nisi in eo quod diligit requiescere. aeterna autem requies ei non datur, nisi in dilectione dei qui solus aeternus est. et ipsa est perfecta sanctificatio et spiritale sabbatum sabbatorum. quapropter quoniam in spiritu sancto sanctificamur, quis est quem non moueat ad magnum sacramentum intellegendum, quod in tribus praeceptis ad deum pertinentibus tertium praeceptum est de sabbato? et in his omnibus quae scriptura in libro Genesis deum fecisse commemorat, non ibi dicitur sanctificasse nisi diem septimum, quod significat sabbatum. septem uero praeceptorum quae dilectioni proximi tribuuntur primum est: {honora patrem tuum et matrem tuam}. secundum: {non occides}. tertium: {non moechaberis}. quartum: {non furaberis}. quintum: {non falsum testimonium dices}. sextum: {non concupisces uxorem proximi tui}. septimum: non concupisces rem proximi tui. huic distributioni manifeste adtestatur apostolus ubi dicit: {honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum}. quaeritur enim, et non in toto decalogo inuenitur primum, quia decem mandatorum illud est primum ubi de uno deo colendo praecipitur. et ideo de honorandis parentibus scriptum in alia tabula, primumque est quia inde incipiunt praecepta quae ad dilectionem proximi referuntur. cantemus ergo canticum nouum, psallentes psalterio decem chordarum. hoc est canticum nouum, gratia noui testamenti, quod nos a uetere homine discernit, qui primus factus est de terra terrenus. de limo enim factus est, et amissa beatitudine in miseriam iure proiectus est, quoniam praecepti praeuaricator extiterat. sed quid dicit apud prophetam, qui gratias agit gratiae dei per remissionem peccatorum reconcilianti nos deo, et renouanti praeterita uetustate? {eduxit me}, inquit, {de lacu miseriae et de luto limi, et posuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos, et inmisit in os meum canticum nouum, hymnum deo nostro}. hoc est canticum nouum, quod psallit in psalterio decem chordarum. nemo enim laudat deum, id est, dicit hymnum, nisi ori suo factis consentiat, deum et proximum diligendo. nec se arbitrentur rebaptizatores Donatistae ad nouum canticum pertinere. non enim cantant canticum nouum, qui ab ecclesia, quam deus in omni terra esse uoluit, superba impietate praecisi sunt. etenim alio loco idem propheta dicit: {cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra}. qui ergo cum omni terra cantare non uult, a uetere homine non recedens, non cantat canticum nouum, nec psallit in psalterio decem chordarum, quia hostis est caritatis, quae sola legis est plenitudo, quam decem praeceptis ad caritatem dei et proximi pertinentibus dicimus contineri. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:53:57 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University