Sermon 57

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

ordo est aedificationis uestrae, ut discatis prius quid credatis, et postea quid petatis. sic enim dicit apostolus, {erit: omnis qui inuocauerit nomen domini, saluus erit.} hoc testimonium beatus Paulus posuit de propheta: quia praedicta sunt per prophetam ista tempora, quando omnes inuocaturi erant deum: {qui inuocauerit nomen domini, saluus erit.} et adiunxit: {quomodo autem inuocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? quomodo autem audient, sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur?} missi sunt ergo praedicatores, praedicauerunt Christum. illis praedicantibus populi audierunt, audiendo crediderunt, credendo inuocauerunt. quia ergo rectissime et uerissime dictum est, {quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt?} ideo prius didicistis quod crederetis: hodie didicistis cum inuocare, in quem credidistis. filius dei dominus noster Iesus Christus docuit nos orationem: et cum sit ipse dominus, sicut in symbolo accepistis et reddidistis, filius dei unicus, tamen noluit esse unus. unicus est, et unus esse noluit: fratres habere dignatus est. quibus enim dicit, {dicite, pater noster, qui es in coelis?} quem uoluit a nobis appellari patrem nostrum, nisi patrem suum? numquid inuidit nobis? parentes aliquando cum genuerint unum filium, duos, tres; iam timent generare, ne faciant alios mendicare. sed quia talis est haereditas quam nobis promittit, quam multi obtineant, et angustias nemo patiatur; ideo in suam fraternitatem uocauit populos gentium, et habet unicus innumerabiles fratres qui dicant, {pater noster qui es in coelis.} dixerunt ista qui fuerunt ante nos: dicturi sunt qui erunt post nos. uidete quantos fratres habeat unicus in sua gratia, communicans cum illis hereditatem, pro quibus pertulit mortem. habebamus patrem et matrem in terra, ut nasceremur ad labores et mortem: inuenimus alios parentes, deum patrem et matrem ecclesiam, a quibus nascamur ad uitam aeternam. cogitemus, charissimi, cuius filii esse coepimus: et sic uiuamus, quomodo decet eos qui talem habent patrem. uidete, quia creator noster dignatus est esse pater noster. audiuimus quem inuocare debeamus, qua spe haereditatis aeternae patrem in coelis habere coepimus: audiamus quid ab illo petamus. a tali patre quid petituri sumus? numquid non ab illo et hodie et heri et nudiustertius pluuiam petimus? nihil magnum est quod a tali patre quaesiuimus: et tamen uidetis cum quanto gemitu, cum quanto desiderio pluuiam petamus, cum mors timetur, et hoc timetur quod euadere nullus potest. omnis enim homo citius serius moriturus est: et gemimus, rogamus, parturimus, clamamus ad deum, ut paulo serius moriamur. quanto magis ad illum debemus clamare, ut ueniamus ubi nunquam moriamur? ideo, {sanctificetur nomen tuum,} dictum est. hoc etiam ab illo petimus, ut sanctificetur nomen eius in nobis: nam semper est sanctum. quomodo autem sanctificatur nomen eius in nobis, nisi dum nos efficit sanctos? nos enim fuimus non sancti, et per nomen eius efficimur sancti: ipse autem semper sanctus, et nomen ipsius semper sanctum. pro nobis rogamus, non pro deo. non enim bene optamus deo, cui nihil mali potest aliquando euenire. sed optamus nobis bonum, ut sanctificetur sanctum nomen eius: quod semper sanctum est, sanctificetur in nobis. {ueniat regnum tuum.} petamus, non petamus, uenire habet. habet quidem regnum deus sempiternum. quando enim non regnauit? quando regnare coepit? quando regnum eius initium non habet, nec finem habebit. sed ut sciatis quia et hoc pro nobis oramus, non pro deo - non enim sic dicimus, {ueniat regnum tuum,} quasi optantes, ut regnet deus -; regnum ipsius nos erimus, si in illum credentes in eo profecerimus. omnes fideles redempti sanguine unici ipsius, erunt regnum ipsius. uenturum est autem ipsum regnum, cum facta fuerit resurrectio mortuorum: tunc enim ueniet ipse. et cum resurrexerint mortui, diuidet eos, sicut ipse dicit, et ponet alios ad dexteram, alios ad sinistram. dicet eis qui ad dexteram erunt: {uenite, benedicti patris mei, percipite regnum.} hoc est quod optamus et rogamus, quando dicimus, {ueniat regnum tuum,} ut nobis ueniat. nam si nos reprobi fuerimus, illud regnum aliis uenturum est, non nobis. si autem in eo numero fuerimus, qui pertinent ad membra unigeniti filii eius, nobis ueniet regnum eius: et non tardabit. numquid enim saecula tanta restant, quanta transierunt? apostolus Ioannes dixit: {filioli, nouissima hora est.} sed pro ipso die magno longa est hora: et ipsa hora nouissima uidete quot annos ducat. tamen sic uobis sit quasi qui uigilet, dormiat, surgat et regnet. modo uigilemus, morte dormiemus, in fine resurgemus, sine fine regnabimus. {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} tertio petimus, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} et hoc nobis bene optamus. nam uoluntas dei necesse est ut fiat. uoluntas dei est ut regnent boni, damnentur mali. numquid potest ista uoluntas non fieri? sed quid nobis bene optamus, quando dicimus, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra?} audite. multis enim modis haec petitio intelligi potest, et multa sunt cogitanda in ista petitione; quando rogamus deum, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} quomodo te non offendunt angeli tui, sic te non offendamus et nos. iterum quomodo intelligitur, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra?} sancti omnes patriarchae, omnes prophetae, omnes apostoli, spirituales omnes tanquam coelum sunt deo: nos autem in comparatione ipsorum terra sumus. {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra:} sicut in illis, ita et in nobis. item, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} ecclesia dei coelum est, inimici eius terra sunt. bene optamus inimicis nostris, ut credant et ipsi, et fiant Christiani: et fiat uoluntas dei, sicut in coelo, ita et in terra. item, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} spiritus noster coelum est, caro terra, quomodo innouatur spiritus noster credendo, sic caro innouetur resurgendo: et fiat uoluntas dei, sicut in coelo, ita et in terra. item, mens nostra qua uidemus ueritatem, et condelectamur ipsi ueritati, coelum est. ecce coelum: {condelector legi dei secundum interiorem hominem.} quid est terra? {uideo aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.} quando ista pugna transierit, et concordia plena carnis et spiritus facta fuerit, fiet uoluntas dei, sicut in coelo, ita et in terra. quando petitionem istam dicimus, omnia ista cogitemus, et omnia ista a patre petamus. omnia autem ista, charissimi, tria quae diximus, tres petitiones istae ad uitam aeternam pertinent. quod enim sanctificatur in nobis nomen dei nostri, aeternum erit. quod regnum ipsius ueniet, ubi semper uiuemus, aeternum erit. quod uoluntas eius fit, sicut in coelo, ita et in terra, omnibus modis, quos exposui, aeternum erit. restant petitiones pro ista uita peregrinationis nostrae: ideo sequitur, {panem nostrum quotidianum da nobis hodie.} da aeterna, da temporalia. promisisti regnum, noli negare subsidium. dabis apud te sempiternum ornamentum, da in terra temporale alimentum. ideo {quotidie,} ideo {hodie,} id est, hoc tempore. cum transierit uita ista, numquid petemus panem quotidianum? tunc enim non uocabitur {quotidie;} sed {hodie.} nunc uocatur {quotidie,} quando transit dies, et uenit alius dies. numquid uocabitur {quotidie,} quando erit aeternus unus dies? sane duobus modis intelligenda est ista petitio de pane quotidiano: siue pro necessitate carnalis uictus, siue etiam pro necessitate spiritualis alimoniae. carnalis cibi necessitas, propter quotidianum uictum, sine quo uiuere non possumus. uictus est et tegumentum, sed a parte totum intelligitur. quando panem petimus, ibi omnia accipimus. norunt etiam spiritualem alimoniam fideles, quam et uos scituri estis, accepturi de altare dei. panis erit et ipse quotidianus, huic uitae necessarius. numquid enim eucharistiam accepturi sumus, cum ad ipsum Christum uenerimus, et cum illo in aeternum regnare coeperimus? ergo eucharistia panis noster quotidianus est: sed sic accipiamus illum, ut non solum uentre, sed et mente reficiamur. uirtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus eius, effecti membra eius, simus quod accipimus. tunc erit uere panis noster quotidianus. et quod uobis tracto, panis quotidianus est: et quod in ecclesia lectiones quotidie auditis, panis quotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis quotidianus est. haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae. numquid illuc quando uenerimus, codicem sumus audituri? ipsum uerbum uisuri, ipsum uerbum audituri, ipsum manducaturi, ipsum bibituri, quomodo angeli modo. numquid angelis codices sunt necessarii, aut disputatores, aut lectores? absit. uidendo legunt: uident enim ipsam ueritatem, et illo fonte satiantur, unde nos irroramur. dictum est ergo de pane quotidiano; quia in ista uita nobis est necessaria haec petitio. {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} numquid necessaria est nisi hic? ibi enim debita non habebimus. debita enim quid sunt, nisi peccata? ecce baptizabimini, omnia ibi uestra peccata delebuntur: nullum omnino ibi remanebit. si quid mali aliquando gessistis, fecistis, dixistis, concupistis, cogitastis, totum delebitur. et tamen si in ista uita posteriori securitas esset, talem orationem non disceremus, ubi diceremus, {dimitte nobis debita nostra.} sed plane faciamus quod sequitur, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} maxime ergo uos qui intraturi estis ad accipiendam plenam indulgentiam debitorum uestrorum, uidete ne aliquid in cordibus uestris aduersus alterum teneatis, ut procedatis inde securi, quasi liberi et ab omnibus debitis absoluti; et incipiatis uos uelle uindicare de inimicis uestris, qui uobis ante iniurias fecerunt. dimittite, quomodo uobis dimittitur. deus nulli fecit iniuriam, et tamen dimittit qui nihil debet. quomodo debet dimittere cui dimittitur, quando ille omnia dimittit, qui non debet quod ei dimittatur? {ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.} numquid et hoc necessarium erit in illa uita? non dicitur, {ne nos inferas in tentationem,} nisi ubi potest esse tentatio. in sancti Iob libro legimus, {numquid non tentatio est uita humana super terram?} quid ergo rogamus? quid, audite. apostolus Iacobus dicit, {nemo cum tentatur dicat quod a deo tentatur.} tentationem istam malam dixit, qua quisque decipitur, et diabolo subiugatur; ipsam dixit tentationem. est enim alia tentatio, quae appellatur probatio: de ipsa tentatione scriptum est, {tentat uos dominus deus uester, ut sciat si diligitis eum.} quid est, {ut sciat?} ut scire uos faciat: nam ipse nouit. in illa tentatione qua quisque decipitur et seducitur, neminem tentat deus: sed plane iudicio suo alto et occulto quosdam deserit. cum ille deseruerit, inuenit quid faciat tentator. non enim inuenit aduersus se luctatorem, sed continuo illi se exhibet possessorem, si deserat deus. ne deserat ergo nos, ideo dicimus, {ne nos inferas in tentationem. unusquisque enim tentatur,} ait idem apostolus Iacobus, {a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem.} quid nos docuit? ut pugnemus contra concupiscentias nostras. etenim in baptismo sancto peccata dimissuri estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus regenerati pugnetis. restat enim conflictus in uobis ipsis. nullus hostis metuatur extrinsecus: te uince, et mundus est uictus. quid tibi facturus est tentator extraneus, siue diabolus, siue minister diaboli? quicumque homo proponit lucrum, ut seducat, auaritiam in te non inueniat: quid facit propositor lucri? si autem auaritia in te inuenta fuerit, uiso lucro inardescis, uitiosae escae caperis laqueo. si autem non in te inuenerit auaritiam, remansit frustra extenta muscipula. proponit tibi tentator pulcherrimam feminam: adsit intus castitas, uicta est foris iniquitas. ut ergo non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienae, cum tua libidine intus pugna. non sentis hostem tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. diabolum non uides, sed quid te delectet, uides. uince intus quod tu sentis. pugna, pugna; quia qui te regenerauit, iudex est: proposuit luctam, parat coronam. sed quia sine dubio uinceris, si illum adiutorem non habueris, si te deseruerit; ideo proponis in oratione, {ne nos inferas in tentationem.} ira iudicis donauit quosdam concupiscentiis suis: et dicit illud apostolus, {tradidit illos deus in concupiscentiam cordis illorum.} quomodo tradidit? non cogendo, sed deserendo. {libera nos a malo:} potest ad eamdem ipsam sententiam pertinere. ideo sic est, ut intelligas unam sententiam, {ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.} ideo addidit {sed:} ut ostenderet hoc totum ad unam sententiam pertinere, {ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.} quomodo? singula illa proponam: {ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.} liberando nos a malo, non nos infert in tentationem: non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo. magna uero tentatio est, charissimi, magna tentatio est in hac uita, quando illud nostrum tentatur, quo meremur ueniam, sicubi tentati lapsi fuerimus. horrenda tentatio est, quando nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum uulneribus sanari possimus. scio nondum uos intellexisse: adeste animo, ut intelligatis. puta, tentat auaritia, uictus est quisquam - quia et luctator aliquando et bonus praeliator uulneratur - in aliqua una tentatione: uicit hominem auaritia, etiam bonum luctatorem; et fecit nescio quid auarum. transiit libido, non adduxit ad stuprum, non peruenit ad adulterium. illud enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus est. sed uidit mulierem ad concupiscendum, cogitauit aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam, etiam optimus praeliator percussus est: sed non consensit, repercussit motum lasciuum, doloris amaritudine castigauit, repercussit et uicit. tamen eo ipso quod lapsus erat, habet unde dicat, {dimitte nobis debita nostra.} sic de caeteris omnibus tentationibus, difficile est ut non sit unde dicamus, {dimitte nobis debita nostra.} quae est ergo illa, quam posui, horrenda tentatio, molesta, tremenda, omnibus uiribus, omni uirtute uitanda? quae est ista? quando nobiscum agitur, ut uindicemus nos. ira exasperatur; et frendet homo uindicari: horrenda tentatio. unde accepturus enim ueniam fueras pro caeteris delictis, hoc perdis. si quid aliis sensibus, aliis cupiditatibus peccaueras, hinc erat sanandum, quia dicturus eras, {dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} qui te instigat ut uindiceris, perdet tibi quod dicturus eras, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} illo perdito, cuncta tenebuntur: omnino nihil dimittitur. hanc periculosam tentationem in ista uita sciens dominus, magister et saluator noster cum doceret nos in hac oratione sex uel septem petitiones, nullam sibi assumpsit unde tractaret, et quam nobis uehementius commendaret, nisi hanc unam. numquid non diximus, {pater noster, qui es in coelis,} et caetera subsequentia? quare post finitam orationem non aliquid nobis inde tractauit, uel quod a capite posuit, uel quod in fine conclusit, uel quod in medio collocauit? si enim non in uobis sanctificatum fuerit nomen dei, aut si non pertinueritis ad regnum dei, aut si non in uobis facta fuerit uoluntas dei sicut in coelo, aut si non uos deus custodierit ne intretis in tentationem: quare nihil horum? sed quid? {amen dico uobis, quia si dimiseritis peccata hominibus:} propter illud, {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} praetermissis omnibus petitionibus quas nos docuit, illam maxime docuit. non multum fuerant illa commendanda, in quibus si peccator est, unde curetur agnoscat: commendandum, in quo si peccaueris, caetera non est unde sanari. hoc enim debes dicere, {dimitte nobis debita nostra.} quae debita? non deest: homines sumus. paulo plus locutus sum quam debui, dixi aliquid quod non debui, risi plus quam debui, bibi amplius quam debui, comedi amplius quam debui, audiui libenter quod non debui, uidi libenter quod non debui, cogitaui libenter quod non debui: {dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} peristi, si hoc perdidisti. uidete, fratres mei; uidete, filii mei; uidete filii dei; uidete, quia dico uobis. pugnate cum corde uestro, quantum potestis. et si uideritis iram uestram stare aduersus uos, rogate contra illam deum: faciat te deus uictorem tui; faciat te deus uictorem, non inimici forinsecus tui, sed intrinsecus animi tui. aderit enim et faciet. plus uult ut hoc ab illo petamus, quam pluuiam. uidetis enim, charissimi, quot petitiones docuit nos dominus Christus, et uix illic inuenitur una quae sonet de pane quotidiano: ut omnia quae cogitamus, propter uitam futuram cogitemus. quid enim timemus ne non nobis exhibeat ille qui promisit, et dixit: {quaerite primum regnum et iustitiam dei, et haec omnia apponentur uobis? nouit enim pater uester, quia ista necessaria sunt uobis, priusquam petatis ab eo. quaerite primum regnum et iustitiam dei, et haec omnia apponentur uobis.} nam multi etiam fame tentati sunt, et aurum inuenti, et a deo non deserti. perirent fame, si desereret cor eorum panis interior quotidianus. ipsum maxime esuriamus. {beati} enim {qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.} potest autem infirmitatem nostram misericorditer intueri, et uidere nos, quomodo dictum est: {memento quia puluis sumus.} qui de puluere hominem fecit et animauit, pro isto figmento unicum ad mortem dedit. quantum nos amet, quis potest explicare, quis potest saltem digne cogitare? 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:06 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University