Sermon 39

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE EO QVOD SCRIPTVM EST {NE TARDES CONVERTI AD DEVM NEQVE DIFFERAS DE DIE IN DIEM} audiuimus, fratres, per prophetam dicentem deum: {ne tardes conuerti ad dominum, neque differas de die in diem. subito enim ueniet ira eius, et in tempore uindictae disperdet te}. promisit tibi quoniam quo die conuersus fueris obliuiscitur malitiae tuae praeteritae. sed numquid uitam crastini diei promisit tibi? an forte non tibi illam promisit deus, et promisit tibi illam mathematicus, ut damnet et te et illum deus? diem mortis incertum salubriter constituit deus. ultimum suum quisque salubriter cogitet. misericordia dei est, quod nescit homo quando moriatur. latet ultimus dies, ut obseruentur omnes dies. sed tenet mundus, illecebrae circumquaque blandiuntur. delectat pecuniae magnitudo, delectat honoris fulgor, delectat potentiae terror. delectant ista, sed audiatur apostolus: {nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus}. honor te debet quaerere, non tu ipsum. debes enim in loco humiliori discumbere, ut qui te inuitauit, faciat te ad honoratiorem locum ascendere. si autem noluerit, ubi recumbes manduca, quia nihil intulisti in hunc mundum. parum est tibi quia de alieno manducas? discumbe ubicumque et manduca. dicturus est: de meo? audi apostolum: {nihil intulimus in hunc mundum}. ad mundum uenisti, plenam mensam inuenisti. sed {domini est terra et plenitudo eius}. {nam qui uolunt}, inquit, {diuites fieri}. non dixit: qui diuites sunt, sed: {qui uolunt diuites fieri}, cupiditates accusauit non facultates, {qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem}. pecunia delectat. ista non times? bona res est pecunia, bona res est magna pecunia. {incidunt in tentationem}. non times? {incidunt in desideria multa stulta et noxia}. non times? desideria quo ducunt? {quae mergunt homines in interitum et perditionem}. et adhuc surdus es? interitum et perditionem non times? sic deus tonat, et stertis? ceterum his qui iam diuites sunt, adhuc consilium dedit apostolus. {praecipe}, inquit, {diuitibus huius mundi non superbe sapere}. uermis diuitiarum superbia est. difficile est ut non sit superbus qui diues est. tolle superbiam, diuitiae non nocebunt. sed attende quid inde facere debeas, ne uacet apud te quod largitus est deus. {non superbe sapere}. istud uitium tolle. {neque sperare in incerto diuitiarum}. tolle et hoc uitium. cum abstuleris ista, exerce opera bona quae audis. {diuites sint}, inquit, {in operibus bonis. non sperent in incerto diuitiarum}. sed ubi sperent? {in deum uiuum, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum}. mundum praestat deus pauperi, praestat diuiti. numquid quia diues est, duos uentres impleturus est? attendite et uidete quoniam de datis dei pauperes saturati dormiunt. qui pascit uos, pascit illos per uos. ergo non ametur pecunia. sed si iam habetur, hoc inde fiat. diuites estote, qui illam habetis. sed ubi diuites? {in operibus bonis. facile}, inquit, {tribuant, communicent}. hic iam auaritia contrahit. sequentia audi: {facile tribuant, communicent}. ueluti aqua frigida perfundit, rigescit, stringit sinum, et dicit: non perdo labores meos. infelix, perdere uis labores tuos? ecce morieris, et qui nihil huc attulisti, nihil hinc potes auferre. cum nihil abstuleris, nonne perdidisti omnes labores tuos? audi ergo consilium dei. non terrearis quia dixit: {facile tribuant, communicent}. audi quod sequitur. expecta, noli contra me claudere ostium, nec auditum cordis tui, expecta. uis nosse: {facile tribuant, communicent}, quia non perdes, et hoc solum non perdes? {thesaurizent}, inquit, {sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam}. ista ergo quae te delectat, falsa uita est. quasi in somnis hic uiuis. si quasi in somnis hic uiuis, euigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes inuenire in manibus tuis. quomodo si mendicus dormiat et in somnis illi ueniat hereditas, nihil illo felicius ante quam surgat. uidet se in somnis tractare manibus uestes egregias, pretiosa uasa aurea et argentea, intrare in amoenissima et amplissima praedia, obsequi sibi magnas familias. euigilat, et plorat. et quomodo uigilans accusat hominem qui illum expoliauit, sic illum accusat qui illum excitauit. apertissime hinc locutus est psalmus, {dormierunt}, inquit, {somnum suum, et nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis}, postea quam finierunt somnum suum. quia nihil ergo attulisti, nihil hinc ablaturus es. mitte sursum quod inuenisti, et non perditurus es. da Christo: Christus hic enim uoluit accipere. das Christo, et perdis? non perdis si commendas seruo tuo, et perdis si commendas domino tuo? non perdis si commendas seruo tuo quod acquisisti, et perdes si commendes domino tuo quod accepisti ab ipso domino tuo? egere hic uoluit Christus, sed propter nos. omnes pauperes, quos uidetis, potuit illos Christus pascere, quomodo per coruum pauit Heliam. tamen et ipsi Heliae subtraxit coruum. ut a uidua pasceretur non Heliae praestitit, sed uiduae. quando ergo deus facit pauperes, quia ipse non uult ut habeant, quando facit pauperes probat diuites. sic enim scriptum est: {pauper et diues occurrerunt sibi}. ubi sibi occurrerunt? in hac uita. natus est ille, natus est et ille: inuenerunt se, occurrerunt sibi. et quis {fecit illos? dominus}. diuitem, unde pauperem adiuuaret; pauperem, unde diuitem probaret. pro uiribus suis quisque faciat. non sic faciat, ut ipse patiatur angustias. non hoc dicimus. superflua tua necessaria sunt alii. audistis modo, cum euangelium legeretur: {quicumque dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis propter me, non perdet mercedem suam}. regnum caelorum uenale proposuit, et pretium eius calicem aquae frigidae esse uoluit. sed quando pauper est qui facit elemosinas, tunc debet elemosina eius esse calix aquae frigidae. qui plus habet, plus faciat. uidua illa de duobus minutis fecit. Zaccheus dimidium rerum suarum dedit, et ad reddendas fraudes suas, aliud dimidium reseruauit. elemosinae illis prosunt qui uitam mutauerint. das enim Christo egenti ut peccata tua redimas praeterita. nam si ideo das ut liceat tibi semper impune peccare, non Christum pascis, sed iudicem corrumpere conaris. ergo ad hoc facite elemosinas ut uestrae orationes exaudiantur et adiuuet uos deus ad uitam in melius commutandam. et qui commutatis eamdem uitam, in melius commutate. et per elemosinas et orationes deleantur mala praeterita, et futura bona ueniant sempiterna. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:06 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University