Sermon 29a

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE VERSV PSALMI CENTESIMI DECIMI SEPTIMI {CONFITEMINI DOMINO QVONIAM BONVS EST} {confitemini domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. quod nos uoce psalmi spiritus sanctus hortatus est, cui ore uno et corde uno respondebamus {alleluia}, quod latine interpretatur {laudate dominum}, hoc uos et per nostram uocem idem spiritus sanctus exhortatur: {confitemini domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. siue dona illius laudando cantetis, siue peccata uestra gemendo fundatis, {confitemini domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. neque enim sola commemoratio peccatorum nostrorum, sed etiam domini nostri laudatio confessio dicitur, quia, et si unum horum faciamus, non sine altero facimus. nam et iniquitatem nostram cum spe misericordiae ipsius accusamus, et ipsius misericordiam cum iniquitatis nostrae recordatione laudamus. confiteamur ergo {domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. uidetur nonnullis mala esse quaedam creatura, quia imperitorum sensus offendit. sed falsum est. fecit enim deus omnia bona ualde, {quoniam bonus est}. uidetur nonnullis iniustus deus, quia plerumque fideles eius multa dura et aspera in hac temporali uita patiuntur. sed quibus hoc uidetur falluntur. {flagellat enim omnem filium}, non quem reicit, sed {quem recipit, quoniam in saeculum misericordia eius}. confiteamur ergo {domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. dicamus domino deo nostro: admiranda sunt opera tua, {omnia in sapientia fecisti}. iusta sunt iudicia tua, {pro iniquitate erudisti hominem. priusquam humiliarer, ego deliqui}. dicamus haec in confessione, quia si quaedam supplicio nostrae mortalitatis aduersa sunt, ille tamen bonum facit, {quoniam bonus est}. et si temporalibus doloribus et laboribus emendamur, {non in finem irascetur, neque in aeternum indignabitur, quoniam in saeculum misericordia eius}. quid tam bonum quam deus noster? blasphemant homines, nec solum non humilantur, sed etiam superbiunt in sceleribus suis. et {facit} ille {solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos}. quid tam misericors quam deus noster? perseuerant homines in flagitiis et facinoribus suis, et eos ille ad conuersionem uocare non cessat. quid tam bonum quam deus noster, a quo et in pressura solacia tanta percipimus? quid tam misericors quam deus noster, cuius et futuram sententiam mutati mutamus? confiteamur {domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. non omnium rerum laudes confessiones sunt, sed laudes domini dei nostri. si enim uerissime dictum est: {quam bonus deus Israhel rectis corde}, malus utique uidetur peruersis corde. quis autem hominum nisi ex peruerso fit rectus, ut tamquam conuictus laudare incipiat quod antea reprehendebat, et mirari quod antea contemnebat, confitens domino, quoniam sibi iam recto bonus est, qui peruerso uidebatur malus? et quoniam sua malitia peruersus erat, ipsius autem gratia correctus est, simul oportet confiteatur {quoniam in saeculum misericordia eius}. nos mali, bonus ille; nos ab ipso boni, a nobis mali; bonus ille nobis bonis, bonus ille nobis malis. nos saeuientes in nos, ille misericors erga nos. uocat ut conuertamur; expectat donec conuertamur; ignoscit si conuertamur; coronat si non auertamur. confiteamur {domino quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. confessio etiam peccatorum timenda semper hominibus uisa est, sed apud hominem iudicem. nam saepissime flagellis et quibusque uerberibus, ungulis quoque et ignibus agitur, ut eruatur ore confessio. et aliquando prius cedunt membra tormentis, ut corporis compago soluatur, quam doloribus animus, ut secretum facinoris propaletur. instant carnifices, crebrescunt omnia genera tormentorum. sed frustra laniando aperiuntur uiscera, cum clauditur negando conscientia. cur autem in tantis cruciatibus homo metuit confiteri, nisi quia confessi solent puniri? qui confessus fuerit homini, punitur; deo qui confessus fuerit, liberatur. nec mirum. quaerit homo ab homine quod ille qui quaerit ignorat. deus autem, qui monet ut confiteamur, nouit quod confiteri nolebamus, nec tunc discit quando confessi fuerimus. quanto ergo magis confitentes a sempiterna morte liberat, qui nostris iniquitatibus, quas et ante quam confiteremur nouerat, a temporali morte parcebat. dicis fortasse: quid a me quaerit deus, ut confitear quod ipse iam nouit? nam homo, ab homine cum hoc quaerit, ignorat. quid putas, nisi quia deus uult, a te ut peccatum tuum cognoscendo puniatur, et ab illo ignoscendo soluatur? nam quomodo illum cupis ignoscere, quod tu non uis agnoscere? audi psalmum, et si euigilas, aduerte ibi uocem tuam: {peccatum}, inquit, {meum cognoui, et facinus meum non operui. dixi, proloquar aduersum me delictum meum domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei}. audi in alio psalmo: {quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum ante me est semper}. non itaque impudenter dicebat deo : {auerte faciem tuam a peccatis meis}. tunc enim ab hominis peccato faciem deus dignatur auertere, cum homo ipse ad peccatum suum faciem suam curat aduertere, ut in dei auribus dicat: {et peccatum meum ante me est semper}. nec ideo dicitur deus auertere faciem, quia non cognoscit, sed quia ignoscit. si ergo propterea times, homo, confiteri homini iudici, quia malus est, aut quia seueritatem legis implere compellitur, securus confitere domino, {quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia eius}. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:03 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University