Sermon 28

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE VERSV PSALMI CENTESIMI QVARTI {LAETETVR COR QVAERENTIVM DOMINVM} PER IEIVNIVM QVINQVAGESIMAE ex omnibus diuinis eloquiis hinc potius adiuuante domino disseramus, quod ultimum audiuimus: {laetetur cor quaerentium dominum}. opportune namque etiam uentribus ieiuni sumus. laetabitur cor nostrum, si mentibus esurimus. cum aliqua suauia apponuntur in epulis nostris, laetantur fauces quaerentium cibum. cum uarie colorata blandeque depicta apponuntur aspectibus nostris, laetantur oculi quaerentium aliquid uidere luminosum; laetantur aures quaerentium cantum; laetatur olfactus quaerentium odorem gratum. {laetetur cor quaerentium dominum}. procul dubio singula, quae exhibentur diuersis sensibus nostris, singulos sensus delectant. neque enim uel sonus delectat aspectum, uel color auditum. cordi autem nostro dominus et lux est et uox est et odor est et cibus est. et ideo omnia est, quia nihil horum est. et ideo nihil est horum, quia horum omnium creator est. est lumen cordi nostro, cui dicimus: {in lumine tuo uidebimus lumen}. est sonus cordi nostro cui dicimus: {auditui meo dabis exultationem et laetitiam}. est odor cordi nostro, de quo dicitur: {Christi bonus odor sumus}. si autem cibum quaeritis, quia ieiunastis: {beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam}. de ipso autem domino Iesu Christo dictum est, quia factus est nobis iustitia et sapientia. ecce epulae praeparatae sunt. iustitia Christus est, nusquam deest; non a coquis praeparatur nobis, nec de transmarinis partibus ueluti poma peregrina a negotiatoribus apportatur. cibus est quem sentit omnis qui sanas fauces habet interioris hominis. cibus est qui se ipsum commendans ait: {ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi}.cibus est qui reficit nec deficit; cibus est qui cum sumitur non consumitur; cibus est qui esurientes satiat et integer manet. cum hinc ad mensas uestras discesseritis, nihil tale manducabitis. quia ergo ad istas epulas conuenistis, bene comedite, sed cum abieritis, bene digerite. bene enim manducat et male digerit, qui audit uerbum dei et non facit. non enim ducit utilem sucum, sed crudum ructat indigestione fastidium. nec miremini quod corda nostra sic epulantur, ut et ipsa reficiantur et non minuant unde reficiantur. corporalibus oculis nostris deus talem cibum dedit. nam lux ista cibus est oculorum; hac lumine nostra pascuntur, et si quis diutius in tenebris fuerit, tamquam ieiunando deficiunt. perdiderunt enim homines oculos sedendo in tenebris, nec aliquid irruit oculis, nec quisquam percussit, nec humor alienus influxit, nec puluis, nec fumus. producitur homo post tenebras, et non uidet quod uidebat. oculi eius fame mortui sunt; cibum suum, hoc est, lucem non sumendo defecerunt. uidete ergo quod proposui, qualis sit cibus oculorum nostrorum. ista lux uidetur ab omnibus, pascit omnium oculos. et aspectus uidentis reficitur, et lux integra perseuerat. si duo uideant, tanta permanet; si plures uideant, eadem permanet. diues uideat, pauper uideat, aequalis est omnibus. nullus in ea limites figit. impletur pauperis inopia, uacat diuitis auaritia. numquid enim qui plus habet, plus uidet? aut prolato auro praeoccupat pauperem, et emit sibi quod uideat ut ille non habeat? si ergo talis cibus est oculis nostris, quid est ipse deus mentibus nostris? et aurium quidam cibus sonus est. et ipse qualis est? de his enim sensibilibus corporis mentis intellegibilia coniciamus. ecce loquor caritati uestrae. adsunt aures, adsunt mentes. duo quaedam nominaui: aures et mentes. et in eo quod loquor, duo quaedam sunt: sonus et intellectus. simul feruntur, simul ad aurem perueniunt. sonus remanet in aure, intellectus descendit in cor. sed de sono ipso prius aduertamus quanto excellentius intellectum amare debemus. sonus est quasi corpus, intellectus est quasi animus. sed sonus mox ut aerem percusserit auremque tetigerit, transit nec reuocatur nec adhuc sonat. ita enim sibi sillabae praeeundo et sequendo succedunt, ut secunda non sonet nisi prima transierit. uerumtamen sic quomodo quoddam transitorium magnum habet miraculum. ecce enim si uobis esurientibus panes apponerem, non perueniret ad singulos totum. diuideretis uobis quod posuissem et quanto plures essetis, tanto minus haberetis. modo autem sermonem profero. uerba inter uos et sillabas non diuiditis, nec secatis sermonem meum, ut alius tollat istam partem, alius illam, et sic particulatim et minutatim ad singulos quosque quod dico perueniat. sed totum audit unus, totum audiunt duo, totum audiunt plures, et quotquot uenerint totum audiunt. et omnibus sufficit et singulis integrum est. praeparatur ad audiendum auris tua, nec eam fraudat uicina auris aliena. si hoc fit de uerbo sonante, quid fit de uerbo omnipotente? quomodo enim uox ista nostra auribus omnium audientium singulis tota est et apud singulos tota est, nec tot sunt meae uoces quot uestrae aures, sed una uox multas aures implet non diuisa sed omnibus tota, sic cogitate uerbum dei totum in caelis, totum in terris, totum in angelis, totum apud patrem, totum apud uirginem, totum in aeternitate, totum in carne, totum ad inferos cum uisitaret, totum in paradiso quo latronem transtulit. haec dixi de sono. quid si de intellectu aliquid dicam? et quanto minus est quam uerbum dei? ecce enim sonum profero. sed cum protulero, iam non reuoco. sed si uolo audiri, alterum sonum profero, et cum ipse transierit, profero alterum, aut silentium consequetur. intellectum uero et profero ad te, et teneo apud me. et inuenis quod audisti, et non perdo quod dixi. uidete quam uera sint, et {laetetur cor quaerentium dominum}. dominus enim ipsa principalis ueritas est. intellectus ergo manens in corde meo migrat ad tuum, nec deserit meum. uerumtamen cum intellectus inest cordi meo, et uolo ut insit etiam cordi tuo, quaero qua ad te transeat quasi uehiculum sonum. et assumo sonum, et quasi impono intellectum, et profero, et produco, et doceo et non amitto. si potuit hoc facere intellectus meus de uoce mea, non potuit uerbum dei de carne sua? ecce enim uerbum dei deus apud deum sapientia dei manens incommutabiliter apud patrem, ut procederet ad nos, carnem quasi sonum quaesiuit, ei se inseruit et ad nos processit et a patre non recessit. intellegite, sapite hoc quod audistis. quantum sit et quale cogitate, et de deo maiora sentite. uincit ille omnem lucem, uincit omnem sonum, uincit omnem intellectum. desiderandus est et ad eum caritate inhiandum est, ut {laetetur cor quaerentium dominum}. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 14:54:06 EDT 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University