Sermon 38

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE CONTINENTIA ET SVSTINENTIA duo sunt quae in hac uita ueluti laboriosa nobis praecipiuntur a domino: continere et sustinere. iubemur enim continere ab eis quae in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. illa continentia, illa sustinentia uocatur. duae uirtutes quae mundant animam et capacem faciunt diuinitatis. in frenandis libidinibus et coercendis uoluptatibus, ne seducat quod male blanditur et eneruet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenae, et usque ad finem quaerere felicitatem quae non habet finem. ut autem est continentiae, felicitati mundi non credere, ita sustinentiae est, infelicitati mundi non credere. siue ergo in affluentia rerum simus, siue in angustia, exspectandus est dominus, qui et quod uere bonum et suaue est det, et quod uere malum est auertat a nobis. bona dei quae promittit iustis in fine seruantur; et mala quae minatur impiis in fine seruantur. bona et mala quae uersantur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nec soli mali. quicquid boni in hoc mundo dixeris, habet bonus, habet et malus. ueluti salutem ipsam corporis et boni habent et mali. diuitias et apud bonos et apud malos inuenies. successum filiorum, et bonorum et malorum donum uidemus esse commune. uitam longam diu uiuunt boni quidam, diu uiuunt mali quidam. et quaecumque alia numerare uolueris in hoc saeculo bona, permixte inuenis apud bonos et malos. rursum quaecumque aspera, quaecumque tristia, et boni patiuntur et mali: famem, morbum, dolores, damna, oppressiones, orbitates. communis haec est omnium materies lacrimarum. facile est ergo hoc uidere, et bona saeculi apud bonos et malos esse, et mala saeculi bonos malosque perferre. et ideo quorumdam pedes in uia dei titubant, et exorbitare conantur. multi etiam deuiant et exorbitant, cum instituerint et proposuerint animo, propterea seruire deo ut bonis terrenis abundent et malis careant, eaque deuitent. cum enim hoc sibi proposuerint, et hanc mercedem constituerint pietatis et religionis suae, quando uiderint se laborare, et florere iniquos, quasi perdiderint mercedem, quasi eos fefellerit qui uocauit, quasi frustra opus indixerit qui in mercede decepit, renuntiant deo. et quo se miseri conuertunt, auertentes ab illo a quo facti sunt et inhaerentes illis quae facta sunt? cum coeperit perire quod factum est, ubi erit amator temporis, qui perdidit aeternitatem? proinde propter illa bona, quae non dabit deus nisi bonis, et propter illa mala, quae non dabit deus nisi malis, quia in fine apparebunt utraque, credi sibi uult deus. quae enim merces fidei, aut quod omnino uel nomen fidei, si modo uis uidere quod teneas? non debes ergo uidere quod credas, sed credere quod uideas; credere quamdiu non uides, ne cum uideris erubescas. ergo credimus dum tempus est fidei, antequam sit tempus speciei. sic enim dicit apostolus: {quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus}. ergo per fidem, quamdiu credimus quod non uidemus. tenebimus speciem, cum uidebimus facie ad faciem, sicuti est. tempus fidei et tempus speciei Iohannes etiam apostolus distinguit in epistula sua dicens: {dilectissimi, nunc filii dei sumus, et nondum apparuit quod erimus}. hoc tempus est fidei. uidete tempus speciei. {scimus}, inquit, {quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est}. laboriosum est fidei tempus. quis negat? laboriosum est, sed hoc est opus cui illa merces est. noli piger esse in opere, cuius mercedem desideras. si enim et tu ipse mercennarium conduxisses, non ante mercedem numerares quam in opere exerceres. diceres ei: fac, et accipe. non tibi diceret: da, et facio. sic ergo et deus. tu non fallis mercennarium tuum timens deum, et te ipse deus fallit, qui iubet ne fallas mercennarium? et tamen tu quod promiseris potes non dare. et si non est in corde tuo dolus falsitatis, est certe in fragilitate humana inopia difficultatis. quid de deo timemus, qui nec fallere potest quia ueritas est, et abundat omnibus qui fecit omnia? credamus ergo deo, fratres. hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et uiae nostrae, fixum habere cor in fide, et figendo cor in fide uiuere bene, abstinere ab bonis seductoriis, sustinere mala temporalia, et quamdiu illa blandiuntur et illa minantur, aduersum utrumque inconcussum habere cor, ne in illa defluas, ne in illla frangaris. habendo ergo continentiam, habendo etiam sustinentiam, cum bona temporalia transierint et mala quae inferantur non erunt, habebis deum bonum, habebis nullum malum. ideo in lectione quid nobis dictum est? {fili accedens ad seruitutem dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad temptationem. deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in nouissimis tua uita}, - non ut modo, sed ut in nouissimis - {ut crescat in nouissimis tua uita}. quantum putamus quia crescit? ut fiat aeterna. modo enim uita humana, quamdiu producitur et uidetur produci, decrescit potius quam crescit. attendite et uidete, ratiocinamini et uidete quia decrescit. natus est homo. uerbi gratia, constituit illi deus uitae suae septuaginta annos. accedit illi uita, dicimus, crescendo. accedit, an decedit? ecce de septuaginta annis uixit annos sexaginta, remanserunt decem. deminutum est quod erat propositum, et quanto plus uiuit, tanto minus illi restat. ideoque uiuendo hic decrescit uita, non crescit. tene quod tibi promisit deus, {ut crescat in nouissimis uita tua}. deinde sequitur quod lectum non est: {omne quod tibi adplicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines uero acceptabiles in camino humiliationis}. durum uidetur, defecisti. nonne illud quod non deficit perdidisti? quare enim? multi multa patiuntur propter pecuniam perituram, et tu non uis pati propter uitam mansuram? sic recusas laborare pro dei promissis, quasi, si non laboras pro dei promissis, non laborabis pro cupiditatibus tuis. quanta patiuntur pro sua iniquitate latrones, quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua nequitia luxoriosi, pro sua auaritia negotiatores mare transmeantes, uentis tempestatibusque corpus et animam committentes, sua relinquentes, ad ignota currentes! iudex si pronuntiet exilium, poena est. auaritia iubet exilium, et laetitia est. quid ergo tibi magnum imperat sapientia, quod non posset imperare et auaritia? et tamen cum imperat auaritia, facis. et cum feceris quod imperat auaritia, quid habebis? plenam domum auro et argento. non legisti: {quamquam in imaginem ambulat homo, tamen uane conturbatur. thesaurizat, et nescit cui ea colligat}? quare ergo cantasti et dixisti deo: {inaurire lacrimarum mearum}, id est: {auribus percipe lacrimas meas}? quare tu non percipis auribus uerba eius, a quo uis percipi lacrimas tuas? si accusaueris auaritiam tuam, inuitabit ad sapientiam suam. sed cum susceperis iugum sapientiae, laboriosa erit? laboriosa plane. sed uide quo fine, qua mercede. numquid quod per sapientiam colligis, nescis cui colligas ea? tibi colligis. expergiscere, euigila, habeto cor formicae. aestatis tempus est, collige qoud tibi ad hyemem prosit. quando tibi bene est aestas est. ergo quando tibi bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. bene est tibi, aestas est. noli esse piger, collige grana de area dominica, uerba dei de ecclesia dei, collige et reconde intus in corde. nosti enim quia bene est. ueniet et quando sit male. omni homini ueniet tribulatio. et si omnia serena sunt, certe cum coeperit mori, per tribulationem transit ad aliam uitam. quis est qui dicat: bene mihi erit, et non morior? quamuis, si amas uitam et mortem times, ipse timor mortis hiemps cotidiana est. et tunc maxime pungit timor mortis, quando nobis bene est. nam quando male est, non timemus mortem. quando nobis bene est, tunc magis timemus mortem. ideo ille diues, quem delectabant multum diuitiae suae - habebat enim magnas diuitias et magnas possessiones - credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias contabescebat. cogitabat enim se illa bona relicturum. congregauerat, et nesciebat cui, et aliquid cupiebat aeternum, et uenit ad dominum, et ait illi: {magister bone, quid boni faciam, ut uitam aeternam consequar}? bene est mihi, sed labitur quod teneo. bene est mihi, sed subito non erit quod habeo. dic mihi unde habeam quod semper erit; dic mihi quomodo perueniam ad id quod non perdam. et dominus illi: {si uis uenire ad uitam, serua mandata}. quaesiuit, quae mandata? audiuit. respondit se a iuuentute sua omnia seruasse. ait illi dominus consiliarius uitae aeternae: {unum tibi deest. si uis esse perfectus, uade, uende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo}. non enim dixi: perde, sed serua, {et ueni, sequere me}. ille qui delectabatur diuitiis suis, et propterea quaerebat a domino quid boni faceret ut uitam aeternam consequeretur, quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos. noluit credere domino quia potest seruare in caelo quod periturum est in terra. noluit esse uerus amator thesauri sui. male tenendo, perdidit; multum diligendo, amisit. nam si bene illud diligeret, in caelum migraret, quo ipse postea sequeretur. domum illi deus ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet. secutus enim ait: {ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum}. sed uidere uolunt homines diuitias suas. fac quod in terra thesaurizent, numquid non timent uideri diuitias suas? et effoderunt et obruerunt et cooperuerunt. numquid uident quod habent? nec ipse uidet. optat ut lateat, timet ne pateat. esse uult diues in opinione, non in ueritate. quasi sufficit habere in conscientia, quia seruauit in terra! o quanto maior tibi et melior conscientia erit, si seruaueris in caelo! hic cum obruis in terra, times ne sciat seruus tuus et auferat et fugiat; hic times ne auferat tibi seruus tuus. ibi non times, quia bene tibi seruat dominus tuus. sed habeo inquis seruum fidelem, qui et nouerit et non prodat et non tollat. conpara illum domino tuo. si fidelem seruum inuenisti, dominus tuus quando te fefellit? et si non potest seruus tuus tollere, potest tamen perdere. dominus tuus nec tollere nec perdere potest, nec perire permittit. seruat tibi, manet tibi, liberat te, manentem te facit. nec perdet te, nec perdet quod ei commendaueris. ueni inquit accipe quod apud me posuisti. absit. non hoc dicit deus. ego inquit tibi qui te prohibui faenerare, faeneratus sum a te. uolebas enim faenore crescere, et dabas homini ut tibi plus redderet, et quando accipiebat gaudens, et quando reddebat plorans. hoc uolebas, et ego prohibebam. dixi enim: {qui pecuniam suam non dabit in usuram}. prohibebam te a faenore. iubeo tibi faenus, me faenera. hoc tibi dicit dominus tuus: pauca uis dare et plura accipere? relinque hominem qui plangit quando exigis. me inueni, qui gaudeo quando reddo. ecce inquid adsum. da et sume. tempore redditionis reddam tibi. et quid reddam? pauca dedisti, plura sume; terrena dedisti, caelestia sume; temporalia dedisti, aeterna sume; mea dedisti, me ipsum sume. quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? ergo ne, quod dederis non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi, qui tibi Christum cui dares dedi, qui tibi diceret: {quando uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti}. ecce cui das. pascit et esurit propter te; donat et eget. quando donat, uis accipere; quando eget, non uis dare. eget Christus, quando eget pauper. qui omnibus suis uitam aeternam paratus est dare, in unoquoque paupere temporaliter est dignatus accipere. et consilium dat quo migres. dedit enim consilium quo migrare debeas. migra enim de terra in caelum, ne perdas. quam multi enim quod seruabant perdiderunt, et nec sic correcti in caelo ponere didicerunt. ille ergo qui forte si tibi diceret: migra diuitias tuas ab occidente in orientem si non uis ut pereant, aestuares, laborares, satageres, attenderes quanta essent quae haberes, uideres te multiplicitate rerum tuarum facile in longinqua migrare non posse. et forte fleres, quia ire cogereris et quomodo tecum tolleres quod collegeras non inuenires. in longinquiora te migrare iussit, qui non ait: migra ab occidente in orientem, sed: migra de terra in caelum. aestuas, quasi difficultatem maiorem tibi uideris pati, et dicis tibi: si non inueniebam iumenta et naues, quibus ab occidente migrarem ad orientem, quomodo inueniam scalas, quibus a terra migrem in caelum? noli inquit tibi deus laborare, noli laborare. qui te diuitem feci, qui tibi quod dares dedi, laturarios tibi pauperes feci. si, uerbi gratia, inuenires aliquem inopem de trans mare, aut quo ire uelles, inuenires inde ciuem aliquem necessitatem patientem, diceres tibi: ciuis iste inde est quo ego uolo ire. eget hic. do illi quod ibi mihi reddat. ecce eget hic pauper. ciuis est regni caelorum. quid dubitas facere traiectitium? sic enim dant qui hoc faciunt, ut plura accipiant, cum ad ea loca uenerint, unde est ille qui accepit. faciamus et nos. hoc fit, si credamus, si fidem excitemus. nam uane conturbamur. quare uane conturbamur? quia dormiente Christo in naui, paene naufragauerunt discipuli. dormiebat Iesus, et turbabantur discipuli. uenti saeuiebant, fluctus excitabantur, nauis mergebatur. quare? quia Iesus dormiebat. sic et tu, quando tempestates tentationum saeuiunt in isto saeculo, turbatur cor tuum, tamquam nauis tua. quare, nisi quia dormit fides tua? sic enim Paulus apostolus dicit, quia habitat Christus per fidem in cordibus nostris. excita ergo Christum in corde tuo, uigilet fides tua, tranquilletur conscientia tua, et liberatur nauis tua. senti quoniam qui promisit uerax est. nondum ostendit, quia nondum est tempus ut ostendat. multa iam tamen ostendit. Christum suum promisit et dedit; resurrectionem eius promisit et dedit; euangelium eius promisit et dedit; ecclesiam suam toto orbe diffundendam promisit et dedit; tribulationes ipsas et aggeres calamitatum in rebus humanis praedixit et ostendit. quanta sunt quae restant? implentur quae promissa sunt, implentur quae praedicta sunt. et titubas ne non ueniat quod restat? tunc timere deberes, si quod praedictum est non uideres. bella sunt, fames sunt, contritiones sunt. regnum super regnum est, terrae motus sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus caritatis, copia iniquitatis. haec omnia lege, praedicta sunt. lege, uide quia omnia quae uides praedicta sunt, et crede te uisurum esse quod nondum uenit, numerans quanta uenerunt. tu autem uidendo deum ostendere quae praedixit, non credis daturum esse quod promisit? ibi credere debes, ubi turbari coepisti. si finis mundi est, migrandum est de mundo, non amandus est mundus. ecce turbatur mundus, et amatur mundus. quid si tranquillus esset mundus? formoso quomodo haereres, qui sic amplecteris foedum? flores eius quomodo colligeres, qui ab spinis non reuocas manum? non uis relinquere mundum, relinquit te mundus, et sequeris mundum. cor ergo mundemus, carissimi, et non perdamus sustinentiam, sed percipiamus sapientiam et teneamus continentiam. transit labor, ueniet requies; transeunt falsa deliciosa, et ueniet bonum quod concupiuit anima fidelis, cui inardescit et suspirat omnis peregrinus in saeculo: patria bona, patria caelestis, patria cum populis angelorum, patria ubi nullus ciuis moritur, quo nullus hostis admittitur, patria ubi habeas sempiternum deum amicum, ubi nullum timeas inimicum. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 14:54:00 EDT 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University