Sermon 58

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

symbolum reddidistis, quo breuiter comprehensa continetur fides. iam et antea dixi uobis, quod ait apostolus Paulus, {quomodo inuocabunt, in quem non crediderunt?} quia ergo quomodo credatur in deum, et accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo inuocetur deus. ipse filius sicut audistis, cum euangelium legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc orationem. spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis iurisperitus nobis preces dictauit. assessor patris, sicut confessi estis, qui sedet ad dexteram patris: ipse est aduocatus noster, qui futurus est iudex noster. inde enim uenturus est iudicare uiuos et mortuos. tenete ergo et hanc orationem, quam reddituri estis ad octo dies. quicumque autem uestrum non bene symbolum reddiderunt, habent spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt reddituri estis, die sabbati nouissimo, quo die baptizandi estis. ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc orationem, quam hodie accepistis. cuius caput est, {pater noster, qui es in coelis.} inuenimus patrem in coelis: attendamus quemadmodum uiuamus in terris. sic enim debet uiuere, qui inuenit talem patrem, ut dignus sit uenire ad eius haereditatem. dicimus autem communiter, {pater noster.} quanta dignatio? hoc dicit imperator, hoc dicit mendicus; hoc dicit seruus, hoc dicit dominus eius. simul dicunt, {pater noster, qui es in coelis.} intelligunt ergo se esse fratres, quando unum habent patrem. sed non dedignetur fratrem habere seruum suum dominus eius, quem fratrem uoluit habere dominus Christus. {sanctificetur nomen tuum,} dicimus, {ueniat regnum tuum.} sanctificatio nominis dei est, qua efficimur nos sancti. nam nomen eius semper est sanctum. optamus etiam uenire regnum eius: ueniet, et si nolumus; sed optare et orare ut ueniat regnum eius, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, ueniat, et non nobis ueniat. multis enim non est uenturum, quod tamen uenturum est. eis enim uenturum est, quibus dicetur, {uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi.} illis non ueniet quibus dicetur, {discedite a me, maledicti, in ignem aeternum.} cum ergo dicimus, {ueniat regnum tuum,} oramus ut nobis ueniat. quid est, ut nobis ueniat? ut bonos nos inueniat. hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis ueniet regnum eius. addimus, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} seruiunt tibi angeli in coelo, nos seruiamus tibi in terra. non te offendunt angeli in coelo, non te offendamus in terra. quomodo illi faciunt uoluntatem tuam, sic faciamus et nos. et hic quid oramus, nisi ut boni simus? quando enim facimus uoluntatem dei - nam ipse sine dubio facit suam - , tunc fit uoluntas eius in nobis. et aliter bene intelligimus, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra.} accipimus praeceptum dei, et placet nobis, placet menti nostrae. condelectamur enim legi dei secundum interiorem hominem. tunc fit uoluntas eius in coelo. coelo enim comparatur spiritus noster, terrae autem caro nostra. quid est ergo, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra?} ut quomodo menti nostrae placet tua iussio, sic ei consentiat caro nostra; et tollatur rixa illa de medio, quae describitur ab apostolo: caro enim concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. quando contra carnem concupiscit spiritus, iam facta est uoluntas eius in coelo: quando contra spiritum non concupiscit caro, iam facta est uoluntas eius in terra. erit autem plena concordia, quando ipse uoluerit: sit mundo pugna, ut possit esse uictoria. etiam sic bene intelligi potest, {fiat uoluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra:} ut coelum ponamus ecclesiam, quia portat deum; terram autem infideles, quibus dictum est, {terra es, et in terram ibis.} quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis ecclesiae, inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat uoluntas eius, {sicut in coelo, ita et in terra,} id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes coelum fiant. sequitur, {panem nostrum quotidianum da nobis hodie.} potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro uictu quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundat, non desit nobis. {quotidianum} autem dixit, quamdiu {hodie} uocatur. quotidie uiuimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. det nobis panem quotidianum. quare non dixit et tegumentum? uictus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in uestitu et tecto. nihil homo plus desideret. quandoquidem dicit apostolus: {nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: uictum et tegumentum habentes, his contenti simus.} pereat auaritia, et diues est natura. ergo si ad quotidianum uictum pertinet, quia et hoc bene intelligitur, quod dicimus, {panem nostrum quotidianum da nobis hodie;} non miremur, si nominato pane et caetera necessaria intelligantur. quomodo quando Ioseph inuitauit fratres suos: {homines illi,} inquit, {hodie mecum manducabunt panem.} quare panem solum manducari erant? sed a solo pane intellecta sunt caetera. sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. sed quid ait dominus Iesus? {quaerite primum regnum dei et iustitiam, et haec omnia apponentur uobis.} intelligitur etiam hoc ualde bene, {panem nostrum quotidianum da nobis hodie,} eucharistiam tuam, quotidianum cibum. norunt enim fideles quid accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide et uita bona perseuerent. hoc optant, hoc orant: quia si non perseuerauerint in uita bona, separabuntur ab illo pane. ergo, {panem nostrum quotidianum da nobis hodie,} quid est? sic uiuamus, ut ab altari tuo non separemur. et uerbum dei quod quotidie uobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. et quomodo illum panem uentres, sic istum esuriunt mentes. et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animae nostrae et carni nostrae in hac uita necessarium est, quotidiano pane concluditur. {dimitte nobis debita nostra,} dicimus, et dicamus; quia uerum dicimus. quis enim hic uiuit in carne, et non habet debita? quis est homo sic uiuens, ut ei non sit ista oratio necessaria? inflare se potest, iustificare non potest. bonum est illi ut imitetur publicanum, nec tumescat sicut Pharisaeus, qui ascendit in templum, et iactauit merita sua, texit uulnera sua. ille autem sciuit quare ascenderit, qui dicebat, {domine, propitius esto mihi peccatori.} hoc dominus Iesus: considerate, fratres mei: hoc dominus Iesus orare docuit discipulos suos, illos magnos primos apostolos suos, arietes nostros. si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni quid debent facere, de quibus dictum est, {afferte domino filios arietum?} hoc ergo scitis uos in symbolo reddidisse, quia inter caetera nominastis remissionem peccatorum. remissio peccatorum una est, quae semel datur; alia, quae quotidie datur. remissio peccatorum una est, quae semel datur in sancto baptismate; alia, quae quamdiu uiuimus hic, datur in dominica oratione. propter quod dicimus, {dimitte nobis debita nostra.} et induxit nobiscum deus pactum et placitum, firmumque chirographum, ut dicamus, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} qui uult dicere efficaciter, {dimitte nobis debita nostra;} dicat ueraciter, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. maxime uobis dicimus, dimittite omnia de cordibus uestris, qui ad sanctum baptisma acceditis. et uos, fideles, qui per hanc occasionem auditis hanc orationem et nostram expositionem, dimittite totum quidquid aduersus aliquem habetis de cordibus uestris: ibi dimittite, ubi deus uidet. aliquando enim homo dimittit ore, et tenet corde: dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos dei. prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis, saltem his diebus dimittite. non debuit occidere sol super iracundiam uestram, et multi soles transierunt. transeat aliquando et iracundia uestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit scriptura, {orietur uobis sol iustitiae, et sanitas in pennis eius.} quid est, {in pennis eius?} in protectione eius. unde in psalmo dicitur, {sub umbra alarum tuarum protege me.} alii autem, qui in die iudicii futuri sunt sero poenitentes, et infructuose dolentes, praedicti a sapientia, quid tunc dicturi sunt poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes? {quid nobis profuit superbia? et diuitiarum iactantia quid contulit nobis? transierunt illa omnia tanquam umbra.} et inter caetera: {ergo errauimus a uia ueritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis.} ille sol iustis oritur: istum autem solem uisibilem facit deus quotidie oriri super bonos et malos. ad illum uidendum solem iusti pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem. si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam: {non occidat sol super iracundiam uestram;} ne forte irascaris, et occidat tibi sol iustitiae, et in tenebris remaneas. ne putetis autem quia nihil sit iracundia. {turbatus est,} inquit propheta, {prae ira oculus meus.} utique cui turbatur oculus, solem uidere non potest: et si conatus fuerit uidere, poena illi est, non uoluptas. quid est ira? libido uindictae. libet hominem uindicari; et nondum est Christus uindicatus, nondum sunt sancti martyres uindicati. adhuc exspectat patientia dei, ut conuertantur inimici Christi, conuertantur martyrum inimici: nos qui sumus, ut uindictam quaeramus? si quaereret illam deus de nobis, ubi remaneremus? ille qui nihil nos laesit, non uult se uindicare de nobis: et nos quaerimus uindicari, qui pene quotidie deum offendimus. ergo dimittite: dimittite ex corde. iratus es, noli peccare: {irascimini, et nolite peccare. irascimini} quasi homines, si uincimini; {et nolite peccare,} ut iram in corde teneatis - quia si tenetis, contra uos tenetis - , ne in illud lumen intretis. ergo dimittite. quid est ira? libido uindictae. quid est odium? ira inueterata. ira inueterata si facta est, iam odium dicitur. quod uidetur confiteri ille, qui cum dixisset, {turbatus est prae ira oculus meus;} addidit, {inueteraui in omnibus inimicis meis.} quod erat ira, cum esset noua, odium factum est; quia in uetustatem conuersum est. ira festuca est, odium trabes est. aliquando reprehendimus irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus, {festucam in oculo fratris tui uides, et trabem in oculo tuo non uides.} unde creuit festuca, ut trabem faceret? quia non statim euulsa est. quia passus es exire et intrare solem toties super iracundiam tuam, fecisti illam ueterem; attraxisti malas suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fecisti. expauesce uel quando dicitur, {qui odit fratrem suum, homicida est.} gladium non eduxisti, non uulnus in carne fecisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos dei. ille uiuit, et tu occidisti. quantum ad te pertinet, occidisti quem odisti. emenda te, corrige te. si in domibus uestris scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus uestras purgaretis, et securi habitare possetis? irascimini, et inueterantur irae in cordibus uestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii, tot serpentes; et domum dei, cor uestrum, purgare non uultis? ergo facite quod dictum est, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris:} et securi dicite, {dimitte nobis debita nostra.} quia sine debitis in hac terra uiuere non potestis. sed alia sunt illa magna crimina, quae uobis bonum est in baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo uiuere non potest, propter quae necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur, {dimitte nobis debita nostra;} sic ueraciter dicatur, {sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.} deinde ista diximus de peccatis praeteritis, quid de caetero? {ne nos inferas in tentationem:} dimitte quae fecimus, et da ut alia non committamus. quicumque enim tentatione uincitur, peccatum ipse committit. etenim, inquit apostolus Iacobus, {nemo cum tentatur, dicat quoniam a deo tentatur. deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum uero cum consummatum fuerit, generat mortem.} ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire concupiscentiae tuae. non est unde concipiat, nisi de te. consensisti: quasi concubuisti in corde tuo. surrexit concupiscentia: nega te illi, noli eam sequi. illicita est, lasciua est, turpis est, alienat te a deo. noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, id est, cum amplexatus fueris, concipit. {cum concupiscentia conceperit, parit peccatum.} nondum times? {peccatum generat mortem:} uel mortem time. si peccatum non times, time quo perducit peccatum. dulce est peccatum: sed amara est mors. ipsa est infelicitas hominum: propter quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant. peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter uillam, hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est: et quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris, hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas. dimittantur peccata: dimittantur praeterita, cessent futura. sed non potes hic uiuere sine ipsis: uel minora uel minuta sint, uel leuia sint. sed ipsa leuia et minuta non contemnantur. de minutis guttis flumina implentur. non contemnantur uel minora. per angustas rimulas nauis insudat aqua, impletur sentina, et si contemnatur sentina, mergitur nauis. sed non cessatur a nautis, ambulant manus: ambulant, ut quotidie sentinae exhauriantur. sic et tuae manus ambulent, ut quotidie sentines. quid est, ambulent manus? dent, fac opera bona, ambulent manus tuae. {frange esurienti panem tuum, et egenum sine lecto induc in domum tuam: si uideris nudum, uesti.} fac quantum potes, fac unde potes, fac hilariter, et securus mitte orationem. habebit alas duas, geminas eleemosynas. quid est, geminas eleemosynas? {dimittite, et dimittetur uobis: date, et dabitur uobis.} una eleemosyna est, quae fit de corde, quando fratri tuo dimittis peccatum. altera eleemosyna est, quae fit de substantia, quando pauperi panem porrigis. ambas fac, ne sine una ala remaneat oratio tua. ergo cum dixerimus, {ne nos inferas in tentationem;} sequitur, {sed libera nos a malo.} qui uult liberari a malo, testatur quia in malo est. ideo dicit apostolus, {redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.} sed {quis est qui uult uitam, et diligit uidere dies bonos?} quando omnis homo in hac carne non habet nisi dies malos; quis non uult? fac quod sequitur, {cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam:} et caruisti diebus malis, et impletur quod orasti, {libera nos a malo.} tres ergo petitiones superiores sanctificetur nomen tuum, ueniat regnum tuum, fiat uoluntas tua, sicut in coelo, et in terra, aeternae sunt. quatuor autem sequentes ad istam uitam pertinent. panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid quotidie petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem uenerimus? dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno dicemus, quando debita non habebimus? ne nos inferas in tentationem: numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? libera nos a malo: numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? quatuor ergo ista propter uitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria uero illa propter aeternam. sed omnia petamus, ut ad illam perueniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. oratio quotidie dicenda est uobis, cum baptizati fueritis. in ecclesia enim ad altare dei quotidie dicitur ista dominica oratio, et audiunt illam fideles. non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia et si quis uestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit. ideo die sabbati, quando uigilaturi sumus in dei misericordia, reddituri estis, non orationem, sed symbolum. modo enim nisi teneatis symbolum, in ecclesia, in populo symbolum quotidie non auditis. cum autem tenueritis, ut non obliuiscamini, quotidie dicite; quando surgitis, quando uos ad somnum collocatis, reddite symbolum uestrum, reddite domino, commemorate uos ipsos, non pigeat repetere. bona est enim repetitio, ne subrepat obliuio. ne dicatis: dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud bene. commemora fidem tuam, inspice te: sit tanquam speculum tibi symbolum tuum. ibi te uide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua. sint diuitiae tuae, sint quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuae. numquid non quando surgis uestis te? sic et commemorando symbolum tuum uesti animam tuam, ne forte eam nudet obliuio, et remaneas nudus, et fiat quod ait apostolus, quod absit a te: {si tamen exspoliati, non nudi inueniamur.} uestiti enim erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem; lorica, contra aduersitatem. cum autem uenerimus ad illum locum ubi regnabimus, non opus est ut dicamus symbolum: deum uidebimus, ipse deus nobis uisio erit; uisio dei fidei huius merces erit. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 14:53:52 EDT 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University