Sermon 31

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

DE RESPONSORIO PSALMI CXXV {QVI SEMINANT IN LACRYMIS IN GAVDIO METENT} psalmus qui cantatur domino uidetur sanctis martyribus conuenire, sed si membra Christi sumus, sicut esse debemus, ad omnes nos pertinere intellegamus: {qui seminant in lacrymis in gaudio metent. euntes ibant et flebant mittentes semina sua. uenientes autem uenient in exultatione, tollentes manipulos suos}. quo euntes et unde uenientes? quid seminantes in lacrymis? quae sunt semina? qui manipuli? euntes in mortem, uenientes a morte. euntes nascendo, uenientes resurgendo. seminantes opera bona, metentes mercedem aeternam. semina ergo sunt nostra, quidquid boni fecerimus; manipuli nostri, quod in fine recipiemus. si ergo bona sunt semina, bona opera, quare cum lacrymis, cum hilarem datorem diligat deus? hic primum uidete, carissimi, quomodo maxime ad beatos martyres uerba ista pertineant. nulli enim tantum impenderunt quam illi qui seipsos impenderunt, sicut dicit apostolus Paulus: {et ipse impendar pro animabus uestris}. impenderunt enim se ipsos, confitendo Christum, et implendo in eius adiutorio quod dictum est: {ad mensam magnam sedisti, scito quoniam talia te oportet praeparare}. quae est magna mensa, nisi unde accipimus corpus Christi et sanguinem? quid est: {scito quoniam talia te oportet praeparare}, nisi quod beatus Iohannes exponit: {sicut Christus pro nobis animam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere}? ecce quantum impenderunt. sed numquid perierunt, quando securitatem a domino etiam de capillo acceperunt? perit manus, ubi non perit pilus? perit caput, ubi non perit capillus? ubi non perit palpebra, perit oculus? hac ergo magna accepta securitate, impenderunt se ipsos. operibus ergo bonis seminemus, cum tempus est, dicente apostolo: {qui parce seminat, parce et metet. infatigabiles},inquit, {cum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei}. et iterum: {bonum}, inquit, {facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus}. qui defecerit in semine, non gaudebit in messe. quare ergo in lacrymis, cum omnia bona opera nostra habere debeant hilaritatem? et quidem de martyribus dici potest quia cum lacrymis seminauerunt. fortiter enim certauerunt, et in magnis tribulationibus fuerunt. nam ut eorum lacrymas Christus consolaretur, transtulit eos et transfigurauit eos et dixit: {tristis est anima mea usque ad mortem}. uerumtamen, fratres mei, uidetur mihi quod caput nostrum infirmioribus suis membris compassum est, ne de se forte membra infirma desperarent, sicut est humana fragilitas, morte propinquante perturbarentur, et dicerent non se ad deum pertinere, nam si pertinerent, gauderent. ideo prius Christus dixit: {tristis est anima mea usque ad mortem. pater si fieri potest, transeat a me calix iste}. quis hoc dicit? quae potestas, quae infirmitas? audite qui dicit: {potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam. nemo tollet eam a me, sed ego pono eam et iterum sumo eam}. haec potestas tristis erat, quando faciebat quod non faceret nisi uoluisset. potestate enim fecit, non conditione, quia ipse uoluit, non quia Iudaeus potuit. transfigurauit ergo in se infirma membra corporis sui. et forte de illis dictum est: {qui seminant in lacrymis in gaudio metent}, id est, de infirmioribus. non enim in lacrymis seminabat ille ipsius Christi magnus praeco, quando dicebat: {ego enim iam immolor et tempus meae resolutionis instat. bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. de cetero superest mihi corona iustitiae}, corona de manipulis. {superest}, inquit, {mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus in illa die iustus iudex}. quasi diceret: reddet mihi messem, cui me ipsum impendo sementem. haec uerba, quantum intellegimus, fratres, exultantis sunt, non plorantis. numquid quando ista dicebat in lacrymis erat? nonne similis erat hilari datori, quem diligit deus? ad infirmos ergo referamus haec uerba, ut nec ipsi desperent qui in lacrymis seminarunt, quia et si seminauerunt in lacrymis, transiet dolor et gemitus. transit tristitia cum fine, et uenit laetitia sine fine. uerumtamen, carissimi, ecce quomodo mihi uidetur ad omnes pertinere quod dictum est: {qui seminant in lacrymis in gaudio metent. euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. uenientes autem uenient in exultatione, tollentes manipulos suos}. audite, si adiuuante domino explicare potuero, quemadmodum ad omnes pertineat: {euntes ibant et flebant}. ex quo nascimur, imus. quis enim stat? quis non ex quo uitam intrauit, cogitur ambulare? infans natus est, crescendo ambulat. mors finis est. in fine iam ueniendum est, sed cum exultatione. quis enim non hic plorat in uia ista mala, quando ipse infans inde incipit? utique infans, quando nascitur, de angustiis uteri in huius mundi latitudinem funditur, de tenebris procedit ad lucem. et tamen de tenebris ueniens ad lucem, plorare potest, ridere non potest. est enim uita ista, ut quando gaudetur hic, time ne fallat. quando hic ploratur, roga ut euadas. et transit tribulatio, et uenit tribulatio. et rident homines, et plorant homines. et quod rident homines, plorandum est. sed plorat alius damnum suum, plorat alius pressuram suam quia in carcere est constitutus, plorat alius quod amiserit mortuum aliquem carissimorum suorum. ille hinc, ille hinc. iustus unde? primo de his omnibus. iustus enim plorat ueraciter plorantes steriliter. plorat plorantes, plorat ridentes, quia et qui plorant de rebus uanis inaniter plorant, et qui rident de rebus uanis, malo suo rident. ille ubique plorat, plus ergo ipse plorat. sed {uenient cum exultatione, portantes manipulos suos}. uides ergo hominem iustum, cum facit opus bonum, hilarem esse. ita plane hilarescit. {hilarem enim datorem diligit deus}. quando ergo plorat? quando bona opera sua orando commendat. orationes sanctorum uoluit commendare psalmus, orationes peregrinantium, orationes in hac uia laborantium, orationes amantium, orationes gementium, orationes aeternae patriae suspirantium donec ea uisa satientur qui nunc in maerore sunt constituti. etenim, fratres mei, {quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a domino}. non desiderat patriam peregrinatio sine lacryma. si desideras quod non habes, funde lacrymas. nam unde dicturus es deo: {posuisti lacrymas meas in conspectu tuo}? unde dicturus es deo: {factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte}? panis mihi factae sunt: consolatae sunt gementem, pauerunt esurientem. {factae sunt mihi lacrymae meae panis die ac nocte}. unde? {dum dicitur mihi quotidie: ubi est deus tuus}? quis iustus non habuit istas lacrymas? qui non habuit, peregrinum se esse non doluit. qua fronte ad patriam uenit qui non absens suspirauit? nonne quotidie nobis dicitur: {ubi est deus tuus}? discite, fratres mei, discite de paucis esse. bene uiuite, ambulate uiam dei, et uidete quia auditis: {ubi est deus tuus}? felices eritis cum hoc audieritis, infelices si dixeritis. quando enim defendimus fidem christianam et respondetur nobis: ecce praedicatur ubique nomen Christi, quare abundant mala? quid aliud dicitur nisi: {ubi est deus tuus}? qui audit gemit, quia qui dicit perit. sunt lacrymae piorum, sunt lacrymae sanctorum, quas indicant orationes eorum. bene operatur, et hilaris est. et plorat ut bene operetur, plorat quia bene operatus est. plorando exigit bonum opus, plorando commendat bonum opus quod fecit. crebrae ergo sunt lacrymae iustorum, sed in ista uia. numquid in patria? quare non in patria? quia {uenientes uenient in exultatione, portantes manipulos suos}. felicitas uenit, numquid lacryma redit? porro autem illi qui hic inaniter plorant, inaniter rident, cupiditatibus suis dissipati, quando fraudantur gemunt, quando fraudant exultant. plorant et ipsi in uia ista, plorant et ipsi, sed non in exultatione. {uenientes autem uenient in exultatione, portantes manipulos suos}. quid colligunt, qui nihil seminauerunt? immo colligunt, sed quod seminauerunt. quia spinas seminauerunt, ignem colligunt, et eunt non de fletu ad risum sicut sancti: {euntes ibant et flebant, mittentes semina sua, uenientes autem uenient in exultatione}, illi a fletu ad fletum, a fletu cum risu ad fletum sine risu. quid enim illis fiet? quo eunt quando resurrexerint? quid nisi quod dominus dixit: {ligate illis manus et pedes, et proicite illos in tenebras exteriores}? age, quid postea? tenebrae erunt et dolor non erit? forte palpabunt, sed non dolebunt? non uidebunt, sed non cruciabuntur? absit. non solae tenebrae erunt, non eis sola tollitur species qua gaudebant, sed datur etiam quod in aeternum gemant. ne contemneres enim tenebras, o quisquis es flagitiosus, qui soles propter tua mala facta et propter lasciua adulteria non solum tenebras non horrere sed quaerere, qui soles plus gaudere quando lucerna extinguitur, non tales tenebras habebis ubi gaudeas, ubi laeteris, ubi te uoluptatibus carnis oblectes, non sic erunt ipsae tenebrae. sed quomodo erunt? {ibi erit fletus et stridor dentium}. tortor sine defectu, tortus sine defectu. nec qui torquet fatigatur, nec qui torquetur morietur. erunt ergo aeternae lacrymae illis qui sic uixerunt. erunt aeterna gaudia sanctorum, quando {uenientes uenient in exultatione, portantes manipulos suos}. dicent enim messis tempore domino suo: domine, adiuuante te fecimus quod iussisti, redde quod promisisti. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 13:54:10 GMT-05:00 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University