Sermon 30

Villanova University
 VU Links
Focus on Augustine Log on  
St. Augustine of Hippo (354-430)
title-left.jpg (4724 bytes) Our Focus On Augustine title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Course Offerings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty Contributions

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustine's Writings

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Tools For Research

arrowBullet.jpg (4876 bytes) Augustinians Around
  the World

title-left.jpg (4724 bytes) Villanova University title-right.jpg (4730 bytes)
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Prospective Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Students
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Parents
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Faculty & Staff
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Alumni & Friends
arrowBullet.jpg (4876 bytes) Mission & Heritage
Sermones

SERMO HABITVS IN BASILICA TRICILARVM DIE DOMINICA DE VERSV PSALMI CXVIII ET DE VERBIS APOSTOLI {SCIMVS ENIM QVIA LEX SPIRTALIS EST EGO AVTEM CARNALIS SVM ET CETERA} sine dubio, fratres, grauem quamdam sarcinam et graue iugum iniquitatis uitare cupiebat, qui deo dicebat: {gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas}. uideamus ergo quando homini dominetur iniquitas, ut intellegamus quid orantem audierimus, et quid respondendo etiam nos ipsi orauerimus. omnes enim ad sanctum psalmum, quantum arbitror, deuoto et ueraci corde respondimus, orantes et dicentes domino deo nostro: {gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas}. ab huius pessimae dominae dominatu, pretioso sanguine redempti sumus. et quid proderat legem accepisse iubentem ac minantem et non adiuuantem, ut sub illa essemus rei ante gratiam dei? frustra lex minatur, quando iniquitas dominatur. lex enim non est corporalis, non est carnalis. sed quoniam deus spiritus est qui legem dedit, procul dubio lex spiritalis est. sed quid ait apostolus? {scimus enim, quia lex spiritalis est, ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato}. noli ergo mirari, o uenundate sub peccato, si tibi dominatur cui es uenundatus. audi apostolum Iohannem: {peccatum iniquitas est}. contra talem ergo dominam inuocamus dominum, cum dicimus: {ne dominetur mihi omnis iniquitas}. uenditus clamat, redemptor exaudiat. ipse homo se uendidit per liberum arbitrium sub dominante iniquitate, et accepit pretium exiguam de arbore uetitam uoluptatem. ipse ergo clamat: {itinera mea dirige}, quae ego distorsi; {gressus meos dirige}, quos ipse meo arbitrio deprauaui. {dirige secundum uerbum tuum}. quid est: {dirige secundum uerbum tuum}? ut recti sint gressus mei, quia rectum est uerbum tuum. ego inquit distortus sum sub pondere iniquitatis, sed uerbum tuum regula est ueritatis. me ergo distortum corrige tamquam ad regulam, hoc est, ad uerbum rectum. {dirige} ergo {gressus meos secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas}. uendidi me, redime me. uendidi me arbitrio meo, redime me sanguine tuo. in uenditore erubescat superbia, in redemptore glorietur gratia. {deus} enim {superbis resistit, humilibus autem dat gratiam}. {lex enim spiritalis est, ego autem carnalis sum, uenundatus sub peccato. quod enim operor ignoro; non enim quod uolo ago. non quod uolo ago}, carnalis dicit. non legem, sed se accusat. nam lex spiritalis non habet culpam. carnalis uenundatus incurrit in culpam. non agit quod uult. cum uolet non potest, quia quando poterat noluit. per malum uelle, perdidit bonum posse. et captiuus iam loquitur, et dicit captiuus: {non quod uolo ago. non enim quod uolo, facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. non quod uolo}. et contra homo: uis prorsus. {non quod uolo ago}. omnino quod uis, agis. {non quod uolo ago}. crede, mi frater, {non quod uolo, ago}. o si uelles, ageres; quia non uis, non agis bonum. {non quod uolo ago}. crede, mi frater, noui quid in me agatur: {non quod uolo ago}. contradictor gratiae, non es arbiter conscientiae. ego me noui non quod uolo agere, et tu dicis: quod uis agis? {nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est}. et tu homo es. si non uis credere mihi, intende tibi. itane tu ita uiuis in hoc corruptibili corpore, quod adgrauat animam, ut caro non concupiscat aduersus spiritum tuum, et spiritus aduersus carnem? ista rixa non est in te? nulla est in te concupiscentia carnis, quae resistat legi mentis? si nihil in te alteri resistit, uide totum ubi sit. si spiritus tuus a carne contra concupiscente non dissentit, uide ne forte carni mens tua tota consentiat, uide ne forte ideo non sit bellum, quia pax peruersa est. forte in totum carni consentis, et nulla rixa est. quam spem habes quod possis aliquando uincere, qui nondum coepisti pugnare? si autem condelectaris legi dei secundum interiorem hominem, uides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi mentis tuae, si hac condelectaris, hac ligaris, liber in mente seruus in carne, si iam ita est, compatere potius homini dicenti: {non quod uolo ago}. tu enim non uis ut concupiscentia illa quae resistat menti tuae omnino non sit in te? mali uoti homo es, si tali aduersario non uis carere. ego, fateor tibi, quidquid in me rebellat aduersus mentem meam et litigat mecum delectatione contraria, quidquid in me tale est, omnino interficere uolo. et si ei forte adiuuante domino, non consentio, nolo habere cum quo litigem. multo est mihi optabilius, inimicum non habere, quam uincere. neque enim illud ipsum quod caro concupiscit aduersus spiritum, non est meum, aut uero ex contraria natura conpactus sum? et illud meum est, et quod ei non consentio meum est. pars libera aliquantum resistit reliquiis seruitutis. totum sanum sit uolo, quia totus sum ego. nolo ut a me caro mea, tamquam extranea, in aeternum separetur, sed ut mecum tota sanetur. si hoc tu non uis, nescio quid de carne sentias. arbitror te putare quod nescio unde sit, quasi de gente contraria. falsum est, haereticum est, blasphemum est: mentis et carnis unus est artifex. ipse quando hominem creauit, utrumque fecit, utrumque coniunxit. carnem animae subdidit, animam sibi. si semper illa staret sub domino suo, semper et ista oboediret domino suo. noli ergo mirari, si ea quae deseruit superiorem, poenas patitur per inferiorem. {caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. haec enim}, inquit, {inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis}. inde et iste: {non quod uolo ago}. concupiscit enim caro aduersus spiritum, et nolo ut concupiscat. pro magno habeo si non consentiam, opto tamen ut caream. ergo: {non quod uolo ago}. uolo enim ut non concupiscat caro contra spiritum, et non possum. hoc est quod dixi: {non quod uolo ago}. quid mihi calumniaris ? ego dico: {non quod uolo ago}, et tu dicis: quod uis agis. quid mihi calumniaris? ingrate medico, quid calumniaris infirmo? sine me ut medicum rogem. {redime me a calumniis hominum, et custodibo mandata tua}. custodibo per redemptionem tuam, non per potestatem meam. ideo mihi sanitatem quam nondum habeo non arrogo, quia medicum rogo. tu autem naturae defensor - quod utinam esses, non quasi sanae defensionem falsam adhiberes, sed pro nondum sana medicum rogares - nunc uero tu, naturae defensor uel potius obpugnator, dum quasi de natura sana laudas creatorem, excludis a languida saluatorem. qui creauit sanat ruentem per seipsam, leuat per se ipsum. ipsa fides est, ipsa ueritas, hoc est christianae fidei fundamentum. unus et unus. unus homo per quem ruina, alius homo per quem structura. per illum ruina, per hunc structura. cecidit qui non mansit, erigit qui non cecidit. ruit ille quia dimisit manentem, manens ille descendit ad iacentem. si ergo concupiscit caro aduersus spiritum, ut in hoc ipso non quod uis agas, quia uis ut non concupiscat et non potes, tene saltem in gratia domini uoluntatem, et in eius adiutorio perseuera. dic ei quod cantas: {gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas}. quid est: {ne dominetur mihi omnis iniquitas}? apostolum audi: {non regnet peccatum in uestro mortali corpore}. quid est, {regnet}? ad oboediendum desideriis eius. non dixit: noli habere desideria mala. quomodo enim in hac carne mortali, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, non habebo desideria mala? illud ergo fac: {non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius}. et si sunt desideria, non eis obediatur, ne iniquitas dominetur. {nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato}. non fiant membra tua arma iniquitatis, et non dominatur tibi omnis iniquitas. sed etiam hoc, ut non fiant membra tua arma iniquitatis, numquid tu tibi praestas uiribus tuis? hoc ipsum, inquam, hoc ipsum quod non fiunt membra tua arma iniquitatis, tu tibi praestas uiribus tuis? cum enim non fiunt membra tua arma iniquitatis, est quidem iniquitas in membris tuis, in desideriis inlicitis, sed non regnat. quomodo regnat, qui arma non habet? pars tua, caro tua, concupiscentia carnis tuae languore rebellat aduersus te. languor iste tyrannus est. si uis te tyranni esse uictorem, Christum inuoca imperatorem. nam scio quid mihi eras dicturus, uel quid apud te ipsum modo dicas. quisquis talis hic es et audis me, scio quid tibi intus loquatur iniquitas. adhuc enim sub iugo es iniquitatis, quando non agnoscis pretium redemptoris. scio quid tibi dicas: ecce concupiscit caro mea aduersus spiritum meum. concupiscit adulterium, sed non consentio, non annuo, non decerno. non solum non ago, sed nec agere consentio. non solum foris per carnem non perpetro, sed nec in ipsa mente sequor rebellantem. consentio repugnanti, cedo luctanti? non facio. ecce non dominatur mei omnis iniquitas. ita est? uerum est? gratias age, si ita est, ei qui tibi donauit ut ita sit. noli tibi hoc arrogare, ne perdas quod accepisti et incipias frustra rogare, non times: {deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam}? ergo tu tibi praestas ut non dominetur tibi iniquitas? si uera est tua ista praesumptio, uana est nostra oratio ubi diximus deo: {non dominetur mihi omnis iniquitas}. cantasti uerba ista hodie, an non? hic eras quando omnes dicebamus: {gressus meos dirige secundum uerbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas}? hic eras, cantasti uerba ista, puto te non negaturum. ergo cantasti in populo dei et rogasti deum, dicens: {itinera mea dirige secundum uerbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniquitas}. si tibi hoc praestabas, quare mecum rogabas? teneo precantem, teneo inuocantem, conuinco laborantem. simul ergo audiamus dicentem: {uenite ad me omnes qui laboratis}. audiamus et ueniamus. quid est: ueniamus? credendo proficiamus, gratias agendo accedamus, perseuerando perueniamus. ueniamus ad eum qui dicit: {uenite ad me omnes qui laboratis}. et tu laboras, et ego laboro. illum audiamus, ad illum ueniamus. inter nos quare litigamus? ambo audiamus, quia ambo laboramus. quare inter nos litigamus? an ut medicum uocantem non audiamus? o infelix infirmitas! uocat ad se medicus, et litibus occupatur aegrotus. uide quid dicat uocando: {uenite ad me omnes qui laboratis}. ubi laboratis, nisi sub sarcinis peccatorum, nisi sub iugo malae dominae iniquitatis? {uenite} ergo {ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam}. ego qui feci, reficiam. ego, inquit, uos reficiam, quia {sine me nihil potestis facere}. quomodo uos reficiam? {tollite iugum meum super uos, et discite a me}. quid discimus a te? nouimus te, domine, in principio uerbum, uerbum deum, uerbum apud deum: omnia per te facta nouimus, quae uidemus et quae non uidemus. quid discimus a te? non enim alium mundum discipuli tui, tamquam discipuli artificis et fabricatoris, condituri sumus. unum mundum condidisti, caelum et terram fecisti, utrumque suis creaturis ornamentisque inlustrasti. quid a te discimus? {discite}, inquit, {a me}. cum essem in principio deus apud deum, creaui uos. hoc nolo discatis a me. sed factus sum quod feci, ne periret quem feci. unde sum factus quod feci? {semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo, humiliauit semetipsum}. hoc discite a me. {humiliauit} enim {semetipsum}, inquit. {discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde}. non enim, inquit, hoc uos doceo, quasi in forma dei aliquando fuissetis, non rapinam arbitrantes uos esse aequales deo. illi uni proprium erat, illi rapina non erat, cui natura erat. in patris aequalitate natus est de patre. quid tamen fecit propter te? {semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut homo}. ecce propter te deus factus est homo, et non uis te agnoscere cum sis homo? ecce propter te factus est homo sine peccato, et non uis te agnoscere cum peccato? ut uenias ad illum qui ait: {uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam, tollite iugum meum super uos}. tulisti hoc iugum? tulisti? sensisti te habere sessorem? tulisti hoc iugum? dicis: tuli. sentis te habere sessorem? sentis te habere rectorem? sentio, inquis. illi ergo dic: {gressus meos dirige secundum uerbum tuum}. regit te sub iugo suo et sub sarcina sua. ut enim sit tibi sarcina eius leuis et iugum eius suaue, ille tibi amorem inspirauit. amanti suaue est; non amanti durum est. amanti suaue est: {dominus dedit suauitatem}. an forte quia uel uenisti audiens: {uenite ad me},hoc ipsum tibi arrogare intendis, quia uenisti? ecce inquis ueni ad illum arbitrio meo, uoluntate mea. quia ueni, reficit me. quia ueni, iugum suum imponit mihi suaue. quia dat amorem, sarcinam suam imponit mihi leuem amanti et diligenti. haec omnia fecit in me, sed quia ueni ad eum. ergo hoc sapis, quia uenisti tu tibi hoc praestitisti? {quid enim habes, quod non accepisti}? quomodo uenisti? credendo uenisti, sed nondum peruenisti. adhuc in uia sumus. uenimus, sed nondum peruenimus. {seruite domino in timore, et exultate ei cum tremore, nequando irascatur dominus, et pereatis de uia iusta}. time ne cum tibi arrogas quia inuenta est a te uia iusta, ipsa arrogantia pereas de uia iusta. ego inquit ueni, arbitratu meo ueni, uoluntate mea ueni. quid turgescis? quid tumescis? uis nosse quia et hoc praestitum est tibi? ipsum audi uocantem: {nemo ad me uenit nisi pater qui me misit traxerit eum}. conuersi ad dominum. 

Contact Webmaster
Last Modified: Wed Aug 27 14:54:03 EDT 2003
Privacy Statement
© Copyright 2005 Villanova University