THE LYONS RITE

Referring page

 

This version of the Lyons Rite contains only the text and no rubrics. It is taken from a single secondary source. We would be grateful for corrections and further details about this venerable rite.

Ordo Missæ Lugdonensis

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Introibo ad altare Dei. Ad Deum qui lætificat iuventutem meam.

V. Pone Domine, custodiam ori meo.

R. Et ostium circumstantiæ labiis meis.

V. Confitemini Domino quoniam bonus.

R. Quoniam in sæculum misericordia ejus.

Confiteor Deo omnipotenti, beatæ Mariæ semper Virgini, beato Michæli Archangelo, beato Joanni Baptistæ, Sanctis Apostolis Petro et Paulo, omnibus Sanctis et vobis, fratres: quia peccavi nimis cogitatione, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michælem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, Sanctos Apostolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis perducat te ad vitam æternam.

Amen, fratres, per virtutem sanctæ crucis et per intercessionem beatæ et gloriosæ semperque Virginis Mariæ et per merita omnium sanctorum et sanctarum Dei.

Misereatur nostri omnipotens Deus, et dimittat nobis omnia peccata, et perducat nos Dominus noster Jesus Christus cum suis Sanctis ad vitam æternam. Amen.

Absolutionem et veram remissionem omnium peccatoram vestrorum, per confessionem, contritionem, poenitentiam, et per satisfationem et emendationem vitæ, tribuat vobis omnipotens Pater, pius et misericors Dominus. Amen.

V. Adiutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit cælum et terram.

V. Sit nomen Domini benedictum.

R. Ex hoc nunc et usque in sasculum.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Conscientias nostras quæsumus, Domine, visitando purifica, ut veniens Dominus noster Jesus Christus paratam sibi in nobis inveniat mansionem.

Deus qui non mortem, sed pænitentiam desideras peccatorum, me miserum fragilemque peccatorem a tua non repellas pietate, neque aspicias ad peccata et scelera mea, et immundas turpesque cogitationes, quibus flebiliter a tua disjungor voluntate; sed ad misericordias tuas, et fidem devotionemque eorum, qui per me peccatorem tuam expetunt misericordiam. Et quia me indiginum medium inter te et populum tuum fieri voluisti, fac me talem, ut digne possim exorare misericordiam tuam pro me et pro eodem populo tuo. Et adjunge voces nostras vocibus Angelorum tuoram, ut sicut illi te laudant in excelsa beatitudine, ita nos quoque eorum interventu mereamur te laudare in hac peregrinatione. Amen.

Introitus

Kyrie, eleison.

Gloria in excelsis Deo...

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Collectæ

Per omnia sæcula sæculoram.

R. Amen.

Lectio Epistolæ Beati...

R. Deo gratias

Graduale, Alleluia / Tractus (Prosa)

R. Deo gratias

R. Amen.

Conforta me Rex Sanctorum summum tenens principatum: da sermonem rectum et benesonantem in os meum: ut placeam tibi et omnibus circumstantibus.

Diaconus vero dicat.

Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.

Corroboret Dominus sensum tuum ac labia tua: ut recte pronuncies nobis eloquia sancta sua.

Benedicite, pater reverende.

Ab illo benedicaris, in cuius honore cremaberis. Amen. Pax Christi...

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Sequentia (vel initium) sancti Evangelii secundum...

R. Gloria tibi, Domine.

V. Hæc sunt sancta Evangelia credo et confiteor

R. Laus tibi Christe.

Per evangelica dicta deleantur nostra delicta.

Credo

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Offertorium

Discooperiens calicem

Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi?

Diac. Immola Deo, sacrificium laudis, et redde altissimo vota tua:

Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.

Dixit Jesus discipulis suis: Ego sum panis vivus qui de cielo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum.

De latere Domini nostri Jesu Christi exivit sanguis et aqua pro redemption mundi, tempore passionis, id est mysterium sanctas Trinitatis: Joannes Evangelista vidit et testimonium perhibuit, et scimus quia verum est testimonium ejus.

Offerens hostiam et calicem

Hanc oblationem, quassumus, omnipotens Deus, ut placatus accipias, et omnium offerentium, et eorum pro quibus tibi offertur, peccata indulge.

In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur Domine, a te : et sic fiat sacrificium nostrum, ut a te suscipiatur hodie, et placeat tibi, Domine Deus. Per Christum Dominum nostrum.

Ab illo sanctificeris, in cuius honore cremaberis. In nomine Patris et filii et Spiritus Sancti. Amen.

Dirigatur, Domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.

Lavabo inter innocentes manus meas: et circumdabo altare tuum, Domine: Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.

Veni, Sancte Spiritus; reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.

Suscipe, sancta Trinitas, hanc oblationem, quam tibi offero in memoriam incarnationis, nativitatis, passionis, resurrectionis, ascensionisque Domini nostri Jesu Christi, necnon Sancti Spiritus consolationis, et in honorem semper Virginis Mariæ, et omnium Sanctorum tuorum, qui tibi placuerunt ab initio mundi, seu eorum quorum hodie festivitas celebratur, et quorum nomina et reliquiæ hie habentur: ut illis proficiat ad honorem, nobis autem ad salutem; et ut illi omnes sancti pro nobis intercedes dignentur in cælis, quorum memoriam agimus in terris. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Orate, pro me, fratres: ut meum sacrificium et vestrum fiat acceptabile ante conspectum Dei.

Dominus Deus omnipotens Suscipiat sacrificium de ore tuo, et de manibus tuis, ad utilitatem sanctæ suæ Ecclesiæ, et ad salutem omnis populi christiani, et ad remedium omnium fidelium defunctorum. Amen.

Orationes secretæ

...per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habemus ad Dominum.

V. Gratias agamus Domino Deo nostro.

R. Dignum et iustum est.

Præfatium

Vere dignum et iustum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere: Domine, sancte Pater, omnipotens æterne Deus: per Christum Dominum nostrum. Per quem maiestatem tuam laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates, Coeli coelorumque Virtutes, ac beata Seraphim, socia exsultatione concelebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti iubeas, deprecamur, supplici confessione dicentes:

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis

Canon Missæ

Te igitur clementissime Pater per Iesum Christun, Filium tuum Dominum nostrum supplices rogamus ac petimus, uti accepta habeas et benedicas hæc dona, hæc munera, hace sancta sacrificia illibata: in primis, quæ tibi offerimus pro ecelesia tua sancta Catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum una cum famulo tuo Papa nostro N, et Antistite nostro N..., et omnibus orthodoxis, atque catholicæ et apostolicæ fidei cultoribus.

Memento, Domine, famuloram, famularamque tuarum N et N et omnium circumstantium, quoram tibi fides cognita est, et nota devotio, pro quibus tibi offerimus: vel qui tibi offerant hoc sacrificium laudis, pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis, et incolumitatis suæ: tibique reddunt vota sua æterno Deo, vivo et vero.

Communicantes, et memoriam venerantes, in primis gloriosæ semper Virginis Mariæ, Genetricis Dei et Domini nostri Iesu Christi: sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum: Petri et Pauli, Andreæ, Iacobi, Ioannis, Thomas, Iacobi, Philippi, Bartholomæi, Matthæi, Simonis et Thaddæi: Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Ioannis et Pauli, Cosmæ et Damiani: et omnium Sanctorum tuorum; quoram meritis, precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuæ muniamur auxilio. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Hanc igitur oblationem servitutis nostræ, sed et cunctæ familiæ tuæ, quæsumus, Domine, ut placatus accipias: diesque nostras in tua pace disponas, atque ab æterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum iubeas grege numerari. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quæsumus, benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Iesu Christi.

Qui pridie quam pateretur accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas et elevatis oculis in coelum, ad te Deum Patrem suum omnipotentem, tibi gratias agens, benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite, et manducate ex hoc omnes:

Hoc est enim Corpus meum.

Simili modo postquam cenatum est accipiens et hunc praclarum calicem in sanctas ac venerabiles manus suas: item, tibi gratias agens benedixit, deditque discipulis suis, dicens: Accipite et bibite ex eo omnes:

Hie est enim Calix sanguinis mei, novi et æterni testamenti, mysterium fidei: qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.

Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Filii tui, Domini nostri, tam beatæ passionis, nee non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelos gloriosæ ascensionis: offerimus præclaræ maiestati tuæ, de tuis donis, ac datis hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam, Panem sanctum vitæ eternæ et calicem salutis perpetuæ.

Supra quæ propitio ac sereno vultu respicere digneris: et accepta habere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel, et sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ: et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificium, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus: iube hæc perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinæ maiestatis tuæ: ut quotquot ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus, omni benedictione coelesti et gratia repleamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Memento etiam, Domine, famulorum, famulorumque tuarum N. et N., qui nos præcesserunt cum signo fidei et dormiunt in somno pacis. Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus, partem aliquam, et societatem donare digneris, cum tuis Sanctis Apostolis et Martyribus: cum Ioanne, Stephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandra, Marcellino, Petro, Felicitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Cæcilia, Anastasia, et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consortium, non æstimator meriti, sed veniæ, quæsumus, largitor admitte. Per Christum Dominum nostrum.

Per quem hæc omnia, Domine, semper bona creas, sanctificas, vivificas, benedicis, et

præstas nobis.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria.

Per omnia sæcula sæculorum.

Amen.

Oremus.

Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere:

Pater noster, qui es in coelis. Sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Panern nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo. Amen.

Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, præteritis, presentibus et futuris: et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Maria, cum beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, atque Andrea cum omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris: ut ope misericordias tuas adjuti, et a peccato simus semper liberi, et ab omni perturbatione securi.

Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus : Per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

Benedictio Archiepiscopi

Pax Domini sit semper vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi: miserere nobis. Etc.

Hæc sacrosancta commixtio Corporis et Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi sit mihi omnibusque sumentibus, salus mentis et corporis, et ad vitam æternam capessendam præparatio salutaris. Per eumdem Christum Dominum nostrum.

Domine Iesu Christe, qui dixisti Apostolis tuis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: ne respicias peccata et scelera mea, sed fidem Ecclesiæ tuæ: eamque secundum voluntatem tuam pacificare et coadunare digneris: Qui vivis et regnas, Deus, per omnia sæcula sæculoram. Amen.

V. Pax tecum.

R. Et cum spiritu tuo.

Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, da mihi hoc Corpus et Sanguinem Filii tui, Domini Nostri Jesu Christi, ita sumere : ut remissionem omnium peccatoram meoram, per hoc merear accipere et tuo Sancto Spiritu repleri: quia Tu es Deus et in te est Deus, et præter Te non est alius nisi tu : Qui cum eodem Filio, et Spiritu Sancto vivis et regnas, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Domine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntate Patris, cooperante Spiritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificasti libera me, quæso, per hoc sacrum Corpus et Sanguinem tuum a ciinctis iniquitatibus meis. et universis malis meis: et fac me tuis semper obedire mandatis, et a te nunquam in perpetuum separari me permittas: Qui cum eodem Patre, et Spiritu Sancto vivis et regnas, Deus, per omnia sæcula sæculoram. Amen.

Panem coelestem accipiam et nomen Domini invocabo.

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum die verbo et sanabitur anima mea.

Corpus Domini nostri Iesu Christi et Sanguis eiusdem custodiat me, et perducat in vitam æternam. Amen.

Confiteor ...

Misereatur

Absolutionem

Ecce Agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi.

Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum die verbo et sanabitur anima mea.

Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat animam tuam in vitam æternam. Amen.

Corpus Domini nostri Iesu Christi, quod accepi, et Sanguis quo potatus sum, inhæreant visceribus meis: et non veniant mihi ad iudicium nec ad condemnationem: sed proficiant mihi ad salutem et ad remedium animæ meæ. Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus: ut de Corpore et Sanguine Domini nostri Iesu Christi fiat nobis remedium sempiternum in vitam æternam. Amen.

Communio

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Postcommuniones

R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Ite, missa est / Benedicamus Dno.

R. Deo gratias.

Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meæ: et præsta ut sacrificium, quod oculis tuæ Maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptable, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Benedicat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus.

R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Initium sancti Evangelii secundum Ioannem.

R. Gloria tibi, Domine.

In principio erat Verbum...

Deo gratias.