The Holy See
back up
Search
riga

 

PARS PRIMA
PROFESSIO FIDEI

SECTIO PRIMA
« CREDO » – « CREDIMUS »

CAPUT TERTIUM 
HOMO DEO RESPONDET

ARTICULUS 2 
CREDIMUS

166 Fides est actus personalis: libera hominis responsio incepto Dei Se revelantis. Sed fides actus non est solitarius. Nemo credere potest solus, sicut nemo solus vivere potest. Nemo sibi ipsi dat fidem, sicut nemo sibi ipsi vitam dat. Credens fidem ab aliis accepit illamque aliis transmittere debet. Noster erga Iesum et homines amor nos ad aliis de nostra fide loquendum impellit. Unusquisque credens est quasi anulus in magna credentium catena. Credere non possum nisi aliorum fide sustentus et mea fide ad aliorum fidem confero sustinendam.

167 « Credo »: 184 est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. « Credimus »: 185 est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. « Credo »: est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: « Credo », « Credimus ».

I. « Respice, Domine, fidem Ecclesiae Tuae »

168 Ecclesia credit imprimis et sic meam fidem ducit, nutrit et sustinet. Ecclesia Dominum ubique confitetur imprimis (« Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia », in hymno canimus « Te Deum ») atque cum illa et in illa impellimur et ducimur, ut nos etiam confiteamur: « Credo », « Credimus ». Ab Ecclesia recipimus fidem novamque in Christo vitam per Baptismum. Iuxta « Rituale Romanum », minister Baptismatis quaerit a catechumeno: « Quid petis ab Ecclesia Dei? ». Et responsio: « Fidem ». - « Fides quid tibi praestat? » - « Vitam aeternam ». 186

169 Salus a solo Deo venit; sed quia vitam fidei per Ecclesiam recipimus, ipsa est Mater nostra: « Credimus Ecclesiam quasi regenerationis Matrem, non in Ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem ». 187 Quia illa est Mater nostra, est etiam nostrae fidei educatrix.

II. Sermo fidei

170 Non in formulas credimus, sed in res quas illae exprimunt et quas nobis fides « tangere » permittit. « Actus autem [fidei] credentis non terminatur ad enuntiabile, sed ad rem [enuntiatam] ». 188 Tamen ad has res adiutorio formulationum fidei appropinquamus. Hae permittunt fidem exprimere et transmittere, illam in communitate celebrare, illam facere propriam et ex illa magis magisque vivere.

171 Ecclesia quae est « columna et firmamentum veritatis » (1 Tim 3,15), semel traditam sanctis fidem 189 custodit fideliter. Ipsa est quae verborum Christi memoriam servat et confessionem fidei Apostolorum a generatione transmittit in generationem. Sicut mater suos filios loqui docet atque adeo mente intelligere et cum aliis communicare, Ecclesia, Mater nostra, sermonem fidei nos docet ad nos in fidei intelligentiam introducendos et vitam.

III. Una fides

172 A saeculis, per tot linguas, culturas, populos et nationes, Ecclesia unam fidem suam confiteri non desinit, ab uno Domino acceptam, per unum Baptismum transmissam, in persuasione radicatam omnes homines nonnisi unum habere Deum et Patrem. 190 Sanctus Irenaeus Lugdunensis, huius fidei testis, declarat:

173 « Ecclesia enim per universum orbem usque ad fines terrae seminata, et ab Apostolis et discipulis eorum accepit eam fidem [...]. Hanc praedicationem [...] et hanc fidem [...] diligenter custodit quasi unam domum inhabitans, et similiter credit his, videlicet quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet, et tradit quasi unum possidens os ». 191

174 « Nam etsi in mundo loquelae dissimiles sunt, sed tamen virtus Traditionis una et eadem est. Et neque hae quae in Germania sunt fundatae Ecclesiae aliter credunt aut aliter tradunt, neque hae quae in Hiberis sunt, neque hae quae in Celtis, neque hae quae in Oriente, neque hae quae in Aegypto, neque hae quae in Libya, neque hae quae in medio mundi sunt constitutae ». 192 « Ecclesiae quidem praedicatio vera et firma, apud quam una et eadem salutis via in universo mundo ostenditur ». 193

175 Fidem « perceptam ab Ecclesia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vaso bono eximium quoddam depositum iuvenescens, et iuvenescere faciens ipsum vas in quo est ». 194

Compendium

176 Fides est personalis totius hominis ad Deum Se revelantem adhaesio. Intellectus et voluntatis implicat adhaesionem ad Revelationem, quam Deus gestis et verbis de Se Ipso fecit.

177 « Credere » igitur duplicem habet relationem: ad personam et ad veritatem; ad veritatem propter fiduciam in personam quae illam testificatur.

178 In nullum alium credere debemus quam in Deum, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum.

179 Fides donum Dei est supernaturale. Ad credendum homo interioribus eget Spiritus Sancti auxiliis.

180 « Credere » actus est humanus, conscius et liber, qui personae humanae correspondet dignitati.

181 « Credere » actus est ecclesialis. Fides Ecclesiae nostram praecedit, gignit, sustinet et nutrit fidem. Ecclesia est omnium credentium Mater. « Habere iam non potest Deum Patrem qui Ecclesiam non habet Matrem ». 195

182 « Nos ea omnia credimus, quae in Verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia [...] tamquam divinitus revelata credenda proponuntur ». 196

183 Fides ad salutem necessaria est. Ipse Dominus asserit: « Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur » (Mc 16,16).

184 « Fides [...] praelibatio quaedam est illius cognitionis quae nos in futuro beatos faciet ». 197

 

SYMBOLUM FIDEI

Symbolum Apostolicum 198 Nicaenum-Constantinopolitanum 199
Credo in Deum 
Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae,
Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem,
Factorem caeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
et in Iesum Christum, Filium Eius 
unicum,
Dominum nostrum,
Et in unum Dominum Iesum 
Christum,
Filium Dei unigenitum
et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo,
Lumen de Lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum,
consubstantialem Patri:
per quem omnia facta sunt;
qui propter nos homines et propter 
nostram salutem,
descendit de caelis,
qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,
et incarnatus est de Spiritu Sancto
ex Maria Virgine
et homo factus est,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus etiam pro nobis sub
Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus,
et sepultus,
descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis,
passus et sepultus est,
et resurrexit tertia die
ascendit ad caelos,
sedet ad dexteram Patris
omnipotentis,
secundum Scripturas,
et ascendit in caelum,
sedet ad dexteram Patris,
inde venturus est iudicare vivos et
mortuos.

 

et iterum venturus est cum gloria,
iudicare vivos et mortuos;
cuius regni non erit finis.
Credo in Spiritum Sanctum, Et in Spiritum Sanctum,
Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio
simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per Prophetas.
sanctam Ecclesiam catholicam, Et unam sanctam catholicam et 
apostolicam
Ecclesiam.
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
Confiteor unum Baptisma
in remissionem peccatorum.
carnis resurrectionem,
vitam aeternam.
Amen
Et exspecto resurrectionem
mortuorum,
et vitam venturi saeculi.
Amen

(184) Symbolum Apostolicum: DS 30.

(185) Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum: DS 150 (in textu originali graeco).

(186) Ordo initiationis christianae adultorum, 75, ed. typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1972) p. 24; Ibid., 247, p. 91.

(187) Faustus Reiensis, De Spiritu Sancto 1, 2: CSEL 21, 104 (1, 1: PL 62, 11).

(188) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 1, a. 2, ad 2: Ed. Leon. 8, 11.

(189) Cf Ids 1,3.

(190) Cf Eph 4,4-6.

(191) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 1, 10, 1-2: SC 264, 154-158 (PG 7, 550-551).

(192) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 1, 10, 2: SC 264, 158-160 (PG 7, 531-534).

(193) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 5, 20, 1: SC 153, 254-256 (PG 7, 1177).

(194) Sanctus Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, 3, 24, 1: SC 211, 472 (PG 7, 966).

(195) Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De Ecclesiae catholicae unitate, 6: CCL 3, 253 (PL 4, 519).

(196) Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 20: AAS 60 (1968) 441.

(197) Sanctus Thomas Aquinas, Compendium theologiae, 1, 2: Ed. Leon. 42, 83.

(198) DS 30.

(199) DS 150.

                            

top