Saltatio
Saltatio,[1][2] seu ballatio,[3] seu chorea,[3] est genus artis quod plerumque ad rhythmicos corporis motus spectat, musicae usitate concinens,[4] in multis culturis perfectum ut forma expressionis vel socialis coniunctionis personalis, sive in condicionibus spiritualitatis vel exsecutionis oblatum.
Index
Saltationis genera[recensere | fontem recensere]
Saltatio vox antiquissima est. Saltatio, quamquam sensu latissimo omnia genera corpus ad musicam movendi continet, praecipuo dicitur corpus brevibus modo saltibus movendi genus, quod antiquitas tantum solebat, non aliter quam hodie Italiane saltarello et Theodisce Springtanz vel nuperissime Jumpstyle dicuntur.
Ballatio deducitur a ballare, quod per mutuationem verbi Graeci βαλλίζειν 'saltare' verbo βάλλειν 'iacere' adiuvante in linguam Latinam pervenit. Ballatio maxime significat corporis motum, solum lautii causa sine multo saltatu, vel mulieris virique paribus, saliendo aut non.[5] E ballatione et ballando, verba Francogallice ballet et Hispanice baile veniunt. Chorea, quae e nomine Graeco χορεία venit, maxime dicitur agilitas ballatioque saepe in circulis instructa vel cantata.[5] Notandum est, quod haec genera se invicem non excludunt: agilitas quaedam simul et saltatio et ballatio et chorea potest esse.
Inter ballationes occidentales, quae inter mulierem et virum aguntur, sunt:[6]
Saltationes universae[recensere | fontem recensere]
- Chorea lenta (Anglice: slow waltz)
- Chorea Vindobonensis (Anglice: Vienese waltz')[7]
- Tango
- Fox lentus (Anglice: slow foxtrot)
- Passus rapidus (Anglice: quick step)
Saltationes Americae Latinae[recensere | fontem recensere]
- Za-Za (Hispanice: cha-Cha)
- Zamba
- Rumba (etiam saltatio Cubana[8])
- Passus duplex
- Zive (Anglice: jive)
Laographicae Europae saltationes[recensere | fontem recensere]
Saltationes Americae Septentrionalis[recensere | fontem recensere]
- Saltatio rockiana
- Saltatio distorta (Anglice; twist)
Sententiae[recensere | fontem recensere]
- "Nemo saltat sobrius, nisi forte insanit."[9]
- "Hic Rhodus, hic salta!"[10]
- "Si vox est, canta; si mollia bracchia, salta."
Vide etiam[recensere | fontem recensere]
- Discotheca
- Pantomimus ballationis
- Saltatio Polonica[11][12]
- Saltatio nutandi et volvendi[13]
- Saltatio mortis
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Adshead-Lansdale, J., ed. 1994. Dance History: An Introduction. Routledge. ISBN 0-415-09030-X.
- Carter, A. 1998. The Routledge Dance Studies Reader. Routledge. ISBN 0-415-16447-8.
- Charman, S., R. Kraus, G. Chapman, et B. Dixon-Stowall. 1990. History of the Dance in Art and Education. Pearson Education. ISBN 0-13-389362-6.
- Cohen, S, J. 1992. Dance As a Theatre Art: Source Readings in Dance History from 1581 to the Present. Princeton Book Co. ISBN 0-87127-173-7.
- Dils, A. 2001. Moving History / Dancing Cultures: A Dance History Reader. Wesleyan University Press. ISBN 0-8195-6413-3.
- Daly, A. 2002. Critical Gestures: Writings on Dance and Culture. Wesleyan University Press. ISBN 0-8195-6566-0.
- Miller, James, L. 1986. Measures of Wisdom: The Cosmic Dance in Classical and Christian Antiquity. University of Toronto Press. ISBN 0-8020-2553-6.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ De saltatione in A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (Londinii: John Murray, 1875).
- ↑ Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
- ↑ 3.0 3.1 Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.; Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
- ↑ Dance apud www.britannica.com.
- ↑ 5.0 5.1 New Grove Dictionary of Music and Musicians, editum a Stanley Sadie et John Tyrrell, Grove’s Dictionaries of Music Urbs Novum Eboracum, Novum Eboracum, 1986; Commentarium "Carole", Britannica Online, excerptum 29 Sept. 2007.
- ↑ Pagina Vicipaediae Anglicae en:Portal:Dance, excerptum 29 Sept. 2007.
- ↑ Glossarium Carolis Egger; etiam vide http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm
- ↑ Ex glossario apud www.veritas.at.
- ↑ Ex http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm].
- ↑ Ex http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm.
- ↑ Ex http://www.via.at/fobdr/bdr/lat.htm
- ↑ Ex pagina apud www.vatican.va.
- ↑ Ex glossario apud www.veritas.at.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Saltatio spectant. |
- Dancilla
- http://www.sant-agostino.it/latino/discorsi/discorso_443_testo.htm (http://www.sant-agostino.it/latino/)
Architectura · Ars · Artes liberales · Bellae artes · Cinematographia · Musica · Litterae · Photographia · Poësis · Saltatio · Sculptura |
Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes! |