Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas inspicienda

Moneta (pecunia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
oeconomia
disserentibus

Euro banknotes.png

Moneta in qualibet oeconomia est pecunia pervulgata in collybo pro bonis rite accepta. Ut fieri solet, pecunia in nummis signatis et notis argentariis cuiuslibet gubernationis consistit, quae sunt physicae copiae pecuniae res. Alia civitatis copiae pecuniae pars in depositis argentariis (aliquando pecunia deposita appellatis) consistit, cuius possessio a syngraphis nummariis, chartis debitis, vel aliis translationis pecuniae generibus transferri potest. Pecunia deposita et moneta sunt pecunia quia ambae sunt pro facultate solvendi acceptae.[1]

Pecunia ut moneta in culturis humanis abhinc annorum circa 12,000 pollere coepit.[2] Nummi aurei vel argentei aestimationis in re ipsa positae (pecunia mercatoria) saepe fuerunt norma; paene omnia autem systemata pecuniae in pecunia "fiat"? condita sunt, quod significat monetae hodiernae esse aestimationem solum ex iussu ("fiat") gubernationis.

Historia[recensere | fontem recensere]

Omnes urbes Graecae suos nummos habebant.

Dollarium anni 1886, quo tempore chartae argentariae Civitatum Foederatarum adhuc argentum aderat.

Usque ad saeculum vicesimum omnes nummi, quae sicut pecunia fungebantur, ex auro, argento aut aere auctoritate rectionis cudebantur, et mandata nummaria, syngrapha nummaria, et chartae argentariae solae ex fundis metallorum in argentaria servatis trahebant. Anno 1971 autem omnes orbi terrarum civitates per leges systema novum instituerunt, vulgo pecunia fiduciaria appellatum, ubi sola argentaria centralis in quaque civitate potest imprimere chartas argentarias. His tesseris novis in argentaria metallum non adest, sed valorem moderantur duo instituta in quaque civitate: argentaria centralis et aerarium publicum.

Pecus ovium a cane custoditum

Roma[recensere | fontem recensere]

Romani pluribus nummis usi sunt; aetate liberae rei publicae Senatus saepius nummos facere iussit, quamquam magistratus imagines proprias aliquando fecerunt. Urbes et civitates quae partes fecerunt imperii Romani postea suos nummos facere poterunt.

Romae antiquae duo nummi aurei cuduntur: aureus, qui fere septem grammata auri compositi cum argento continuit, et solidus, cui ex 4.4 grammate pensato 4.2 auri infuit. Nummi Romani et Byzantini saepe cum metallis aliis compositi sunt, ut valor suus minus sit quam valor in nuumo inscriptus tanto ut systema nummarium rationale habeatur.[3]

Devaluatio monetaria hyperinflationaria quae tertio saeculo primum accidit. Pondus argenti quae Denarii et Antoninarii monetae continebant, et auri quae aurei ostendatur.

Romani primi prodigium patiuntur hyperinflationarium tertio saeculo. Quique Augusti, ut militum obsequia pigneretur, mercedes militibus augmentabant, sed pecuniis carebant ad id facendum. Ad mercedes luendas, igitur Augusti argentum in monetis diminuerunt. Argento autem diminuto, pretii ubique tantum auxerunt, ut Augusti iterum mercedes auxere necesse sit. Hoc iterum iterumque accidit. Consummatio fuit disaestimatio monetae romanae fere completa, ob quam consequentiam multa commercium post discrimen facta est sola cambitas.[4]

Pecunia chartacea[recensere | fontem recensere]

Dollarium argenteum, tessera nummaria ab argentaria Delaware Bridge Company edita anno 1836.

Pecunia fiduciaria[recensere | fontem recensere]

Dollarium CFA fiduciarium anni 2003, quod hodie per conventum internationale fungitur sicut pecunia reserva internationalis.

At, interventores, qui, ut severa depressionis mala leniantur, oeconomiam destricte a rectione regi volebant, praeceptum aureum malum habebant. Quamobrem circum annum 1933 civitates praeceptum aureum partim reliquerunt. In CFA, hoc accidit per Iussum Exsecutivum Numerum 6102, quo dominium auri ab civibus vetatum est.[5] Ex anno 1933 pleraeque monetae nummos aureos iam non cuderunt.

Hoc facto aetas pecuniae chartaceae advenit. Civitates mundi anno 1944 systema Bretton Woods adoptaverunt, quo Aerarium Monetarium Internationale decretum est ac quo civitates inter se aurum pro charta argentaria mutabunt, sed civibus ipsis iam aurum non habebunt. Hoc autem systema demum anno 1971 quoque succumbit, quo tempore omnes civitates mundi ad systema fiduciarium adusque conversi sunt. Hoc in systemate valor monetae civitatis aestimatur per cambium internationale (FOREX) et aequilibrium omnium mercimoniorum quae inter nationes commerciantur. Valor monetae cuiusdam civitatis tandem diminuit siquando lacuna commercialis magna accumulatur. Argentaria centralis quoque potest valorem moderari per usuras et reservas capitales accomondandas et aerarium publicum potest novas chartas novas imprimendo ad oblatum monetarium augendum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pete L. Bernstein, A Primer on Money, Banking and Gold ed. 3a. (Hoboken Novae Caesareae: Wiley, 2008, ISBN 978-0-470-28758-3), praecipue capitula 4 et 5.
  2. Fortasse ante circa 10,000 BCE, plurimi venatores-conlectores res rebus pro collybo mutabant vel rem re minime mutabant.
  3. Haec consuetudo fortasse Latine senioratio dici potest; quod exempli gratia provenit e vocabulo senhoratge e lingua Provencal Francica; Confer paginam Wikipediae Italicae nomine Signoraggio.
  4. Nexus externus a Hugh Kramer anglice scriptus de descrimine tertii saeculi
  5. Iussum per se vetavit dominium nummorum quae centum dollarium excedit, nisi in ornamento facti sunt aut ad res fabricandas teneatur. Confer Textum Iussi Exsecutivi 6102 ab Incepto de Praesidentia Americana. (Anglice)