Georgius Cunturiotes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Georgius Cunturiotes

Georgius Cunturiotes (Graece: Γεωργιος Κουντουριώτης, natus anno 1782 in Hydra insula, mortuus anno 1858 Athenarum) rerum politicarum peritus Graecus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Natus est in familia Arbanitarum in insula Hydra. Nepos eius Paulus Cunturiotes dux classis atque etiam vir publicus et bis praeses rei publicae Graecae erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Cunturiotes inter Bellum rerum novarum Graecum ab anno 1821 contra Imperium Ottomanicum fautor libertatis erat, qui pugnam pecunia atque navibus adiuvit. Annis 1823 - 1826 praeses potestatis executivae erat. Ioanne Capodistrias necato anno 1831 praeses senatus electus est. Postea a die 19 Martii ad usque 27 Octobris 1848 Primus Minister fuit. Anno 1858 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]