Georgius Filipov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Georgius Stanshev Filipov (Bulgarice Георги (vel Гриша) Станчев Филипов, natus die 13 Iulii 1919 in Kadiewka/Ucraina, mortuus die 2 Novembris 1994 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Filipov in Universitate Serdicensi mathematicae er physicae studebat. Anno 1956 doctor promotus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam anno 1940 ad Factionem Communisticam Bulgariae accessit et contra regnum Boridem III certavit. Itaque ad 15 annos carceris damnatus est. Postquam Communistae anno 1944 rerum potiti sunt, Filipov liberatus est. Deinde cursus honorum in Factione Communisticae coepit. Annis 1948 - 1951 Moscoviae oeconomiae et commercio studebat et deinde in commissione Consilii Oeconomici Bulgariae operam dedit. Annis 1957 - 1958 atque 1962 - 1966 eius praeses fuit. Annis 1966 - 1990 legatus ad parlamentum Bulgariae fuit. Etiam 1966 praeses commissionis oeconomiae et sodalis consilii ministrorum nminatus est. Anno 1971 sodalis Consilii Rei Publicae et inter regentes Factionis Communisticae creatus est. Die 16 Iunii 1981 Theodorus Živkov praeses Consilii Rei Publicae eum novum Primum Ministrum promovit. Die 21 Martii 1986 Georgius Atanasov eius successor praeses ministorum factus est. Anno 1990, cum Communismi dicio abolita esset, omnes honores amisit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]