Adelhaidis Sommer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Adelhaidis (Theod. Elke) Sommer (nata Elke Schletz die 5 Novembris 1940 Berolini), actrix cantrix atque pictrix Germanica est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adelhaidis Schletz una filia pastoris protestantici nobilis nata est. Anno 1942 cum parentibus in Franconiam permigravit. Pater mortuus est, cum Adelhaidis XIV annos haberet. Erlangae testimonium maturitatis adepta est. Tum Londinii vixit et linguis diversis studebat. Anno 1958 feriis cum matre in Italia fruens pulcherrima puella (Miss) Viae Regis electa est. Victorius De Sica Moderator cinematographicus Italicus, postquam imagines eius vidit, eam Romam vocavit, ut actrix suis in pelliculis egit. Qua de causa etiam nomen Sommer assumpsit, quod ab Italicis facilius pronuntiatur quam Schletz. Anno 1959 prima in pellicula Theodisca egit. Ab anno 1962 etiam in pelliculis Ruscisilvae videbatur. Etiam ab anno 1964 in oppido Beverly Hills (California) vixit et marito Americano nupsit. Anno 1970 in periodico Playboy imaginibus a marito factis nuda se praebuit. Tum et in theatris egit, cantabat - sine eventu et ab anno 1966 etiam pictrix est.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Nexus externi[recensere | fontem recensere]