Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Historia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
aevis historicis
disserentibus

Gyzis 006 (Ηistoria).jpeg

Historia (-ae, f.) (a verbo Graeco ἱστορία 'indagatio, scientia per explorationem parta') est exploratio rerum praeteritarum, praecipue autem de quaestione quomodo homines actionibus praeteritis afflicti sint. Historia est nomen generale quo tempora praeterita aeque ac collectio, distributio, atque expositio scientiae eius complecta sunt. Continet etiam historiam universalem, geologicam, et organicam historiam, frequentissime autem significatione historiae humanae utitur. Scriptores qui de rebus historicis scribunt Latine scriptores rerum gestarum, sive recentius historici vocantur. Res quae tempore ante historiam propriam acciderunt praehistoricae appellantur.

Herodotus, rerum gestarum scriptor qui saeculo quinto a.C.n. vixit, est unus ex primis historicis cuius opus superstes est.

Verbum historia etiam quandam 'disciplinam scientificam' significat, quae res praeteritas scrutatur et curat ipsa de actis conservandis reliquiisque. Res illas non solum enumerat, sed etiam intellegere quaerit.

Narrationes et fabulae singulae in societate dissipatae rite non inter textus res gestas continentes numerantur cum postulationem disciplinae historicae, esse omnia argumenta "sine ira et studio" examinanda, explere non possint. Eventa quae ante historiam scriptam acta sunt commune praehistoriae attributa sunt.

Herodotus, scriptor Graecus quinti saeculi a.C.n., rite pater historiae existimatur, unaque cum Thucydide disciplinam historiae incohavit. In operibus cum hodiernis quoque temporibus legantur scrutandis conspicuum est quanto ambo scriptores arte atque stilo inter se differant: Herodotus scribundis moribus exterarum gentium maiorem; Thucydides autem imprimis rebus militaribus operam dedit.

Indagatores hodierni variis rebus operam dant, e.g. studio quarundam regionum vel studio historiae ipsius eiusque mutationum per aeva praeterita. Hodie historia praecipue in scholis discitur, interque maiores disciplinas academicas numeratur.

Exempla quaestionum historicarum:

  • Quae erat causa illius belli civilis?
  • Quae erat causa occasus imperii Romani?
  • Quae erant consecutiones inventionis scripturae?

Fontes quibus rerum gestarum scriptores utuntur sunt varii:

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Historia a Friderico Dielman depicta (1896)

Verbum a radice Indoeuropaea *weid- "scire" vel "videre" (cf. etiam verbum Graecum eidénai, scire) derivatum esse apparet.

Nomen Graecum ἱστορία (hístōr) 'inquisitio' vel 'scientia per inquisitionem adepta' vel 'iudicare' significat. Hac ratione etiam Aristoteles verbo in opere Historia animalium (Περὶ Τὰ Ζῷα Ἱστορίαι) usus est. Antiquior notio ἵστωρ solum in Hymnis Homericis, operibus Heracliti, in iure iurando ephebi Atheniensis et in inscriptionibus Boeoticis inventa est.

Anno 1390, verbo primo in sermone Anglica adhiberi testatum est ibidem tempore 'relationem rerum praeteritarum, res gestas' significans. Temporibus Linguae Anglicae Mediae nomen usitate significationem 'relationis' habebat. Solum saeculo quinto decimo significatio verbi ad sensum hodiernum historiae, id est narratio rerum gestarum, definita est. Etiam Franciscus Bacon notionem, quam "scientia rerum spatio atque tempore continentium" descripsit, saeculo sexti decuni adhibuit cum Historiam naturalem composuit.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Voltarii opera historica sunt praeclarum scriptorum historicorum Aevi Illuminationis exemplum. Imago Petri Caroli Baquoy.
Eduardi Gibbon The History of the Decline and Fall of the Roman Empire (1776) est magnum opus scriptionis historicae saeculi duodevicensimi.

Scriptores rerum gestarum obstricti sunt et tempore suo et notissimis cogitationibus et sententiis eius de historia recte interpretanda. Nonnumquam quadam exempla ex historia sumpta civibus suis commandare in eorum animo est. Scriptores discurso per descriptiones rerum gestarum accumulato niti possunt. Disciplina hodierna studet eum discursum editione documentorum scientificorum augere.

Index rerum gestarum ex omnibus actionibus conservatis vel recordatis constat. Est igitur disciplinae historicae fontes utiliores fideque digniores ab indigniores discernere. Quare archivum historicum est coartatio fontium generalium per falsificationem nonnullorum testimoniorum adepta.

Historia et examinatio eius cum interdum Humanitatibus, interdum scientiis socialibus attribuantur saepe quasi nexus ambarum existimantur, quod utriusque rationibus scrutandi nititur. Saeculo vicesimo Fernandus Braudel novas rationes historiae examinandae introduxit cum oeconomiam, anthropologiam, et geographiam in studium historiae acciperet.

Saepe scriptores rerum gestarum spoliae adhibent, e.g. monumenta, inscriptiones, pittacia. Fontes historici tres in partes plerumque dividi possunt: scripta, dicta, et quorum spoliae iam exstant. Discrimini autem fuit inventio scripturae, quod solum per eam tempora praehistorica a historicis discernuntur.

Pagina titularis libri Historici historia mundi.

Archaeologia est disciplina in spoliis reliquiisque effodendis et discernendis saepe adhibita. Plerumque autem aliae disciplinae consultatae sunt supplendi causa. Tamen archaeologiae sunt variae rationes et disciplinae quae non ad historiam pertinent. Immo praecepta historiae scriptae nonnumquam inventis archaeologicis contradicunt.

Historia variis rationibus atque modis ordinari licet: in sectiones chronologicas, culturae et regionum distribui potest.

Historia et praehistoria[recensere | fontem recensere]

Historia mundi plane sunt annotationes speciei Hominis sapientis in omnibus partibus orbis terrarum accumulatae et plerumque litteris mandatae. Praehistoria itaque est studium restituendae memoriae temporum in quibus aut homini non iam litteris utebantur aut quorum scriptura nondum interpretata est. Exquirendo picturas, insculptiones aliosve relictos historia priscarum aetatum patefieri potest. Ex saeculo vicensimo, intellectum est indagationem praehistoricorum temporum esse magni momenti eo consilio ne res gestae quarundam antiquimissimarum civitatum non diu neglegatur, e.g. Africa Subsahariana et America praecolumbiana. Tamen scriptores rerum gestarum saepe reprehenduntur quod solum historiae occidentali operam dent.

Historiographia[recensere | fontem recensere]

Libri historici in bibliotheca coacervati.

Historiographiae sunt variae significationes. Primum rationes atque modos per quas historia conservatur significat: est historia incrementi rationum historicarum (e.g. quod scriptores consuetudinem singularum vitarum praeclarorum hominum scribendarum cum elaborationibus de universis aetatibus historiae commutaverunt). Deinde ad certum volumen historiam tractans pertinet: exempli gratia ad librum Opera de historia mediaevali decennio 1960 confecta. Tum ad rationes cur historia sit tractanda refert: dicta philosophia historiae.

Philosophia historiae[recensere | fontem recensere]

Philosophia historiae est cogitatio quaestionis quotne et quantum historia humani generis mundo contulerit. Ceterum hac in ratione etiam num constitutus finis historiae humanae futurus sit meditatur.

Disciplinae historiae[recensere | fontem recensere]

Disciplina historiae omnes indagatorum rerum gestarum rationes ad invenienda historiae relicta eaque describenda continet. Herodotus (484–ca. 425 a.C.n.) saepe pater historiae nuncupatur. Tamen Thucydides (ca. 460–ca. 400 a.C.n.) primus scientiam historiae scribendae incoavisse arbitratur quod historiam sponte hominum creatam iri intellexerit. Itaque aliter ac Herodotus qui numina deorum historiam hominum revolvere existimavit res gestas ut causas actorum mortalium descripsit. Praeterea Thucydides res gestas sine ira et studio scribi oportere affirmavit. Multi etiam scriptores rerum gestarum Graeciae tunc historiam humanam quasi circulum eventorum imaginaverunt.

Disciplinae historiae

Hic est index variarum rationum historiae indagandae (ommissis quidem historiis singularum disciplinarum, exempli gratia historia scientiae)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Anglice scripta[recensere | fontem recensere]

  • Benjamin, Jules R. 2009. A Student's Guide to History.
  • Carr, E. H. 2001. What Is History? Nova praefatio Richard J. Evans. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 0333977017.
  • Evans, Richard J. 2000. In Defence of History. W. W. Norton. ISBN 0393319598.
  • Furay, Conal, et Michael J. Salevouris. 2010. The Methods and Skills of History: A Practical Guide.
  • Kelleher, William. 2008. Writing History: A Guide for Students.
  • Lingelbach, Gabriele. 2011. The Institutionalization and Professionalization of History in Europe and the United States. In The Oxford History of Historical Writing: Volume 4: 1800-1945 4:78ff.
  • Norton, Mary Beth, et Pamela Gerardi, eds. 1995. The American Historical Association's Guide to Historical Literature. Ed. 3a. Oxford University Press.
  • Presnell, Jenny L. 2006. The Information-Literate Historian: A Guide to Research for History Students.
  • Tosh, John. 2006. The Pursuit of History. ISBN 1405823518.
  • Woolf D. R. 1998. A Global Encyclopedia of Historical Writing. Garland Reference Library of the Humanities, 2 vol.
  • Williams, H. S., ed. 1907. The Historians' History of the World.

Francice scripta[recensere | fontem recensere]

  • Badré, Vincent. 2012. L'Histoire fabriquée? Ce qu'on ne vous a pas dit à l'école. Le Rocher.
  • Bourdé, Guy, et Hervé Martin. 1983. Les Écoles historiques. Lutetiae: Seuil.
  • Duby, Georgesm, ed. 2006. Grand atlas historique. Lutetiae: Larousse. ISBN 203583340X.
  • Furet, François. 1978. Penser la Révolution Française. Folio Histoire. Lutetiae: Gallimard.
  • Heers, Jacques. 2006. L'histoire assassinée: les pièges de la mémoire. Lutetiae: Éditions de Paris.
  • Lamaison, Pierre, ed. 1994. Atlas de la civilisation occidentale: Généalogie de l'Europe. Lutetiae: Hachette. ISBN 272428528X.
  • Marrou, Henri-Irénée. 1954. De la connaissance historique. Lutetiae: Seuil.
  • Moore, R. I., ed. 1980. Atlas Historique. Nathan.
  • Poirrier, Philippe. 2009. Introduction à l'historiographie. Lutetiae: Belin.
  • Veyne, Paul. 1979. Comment on écrit l'histoire. Lutetiae: Seuil.

Theodisce scripta[recensere | fontem recensere]

  • Arnold, John H. 2001. Geschichte: Eine kurze Einführung. Ditzingen: Reclam. ISBN 9783150170267.
  • Baberowski, Georg. 2005. Der Sinn der Geschichte: Geschichtstheorien von Hegel bis Foucault. Monaci: Beck. ISBN 3406527930.
  • Bayer, Erich, et Frank Wende, eds. 1995. Wörterbuch der Geschichte. Ed. 5a. Stuttgardiae: Kroener Verlag. ISBN 3520289059.
  • Bloch, Marcus, Peter Schöttlerm Iacobus Le Goff, Wolfram Bayer. 2002. Apologie der Geschichtswissenschaft oder Der Beruf des Historikers. Ed. nova. Stuttgardiae: Klett-Cotta. ISBN 3608941703.
  • Brunner, Otto, et al., eds. 19721992. Geschichtliche Grundbegriffe: Historisches Lexikon zur politisch-sozialen Sprache in Deutschland. 8 vol. Stuttgardiae.
  • Burckhardt, Iacobus. Weltgeschichtliche Betrachtungen. Ed. Jacob Oeri. Berolini et Stuttgardiae.
  • Mai, Manfred. 2002. Weltgeschichte. Monaci et Vindobonae: Hanser. ISBN 3446201912.
  • Ploetz, Carl, ed. 2005. Der große Ploetz: Die Daten-Enzyklopädie der Weltgeschichte; Daten, Fakten, Zusammenhänge. Ed. 34a. Coloniae: Komet. ISBN 3898364607.
  • Raphael, Lutz. 2003. Geschichtswissenschaft im Zeitalter der Extreme: Theorien, Methoden, Tendenzen von 1900 bis zur Gegenwart. Monaci. ISBN 3406494722.
  • Rossi, Pietro, ed. 1987. Theorie der modernen Geschichtsschreibung. Francofurti. ISBN 3518113909.
  • Rüsen, Jörn. 1983, 1989. Grundzüge einer Historik. 3 vol. Gottingae: Vandenhoeck und Rupprecht.
  • Schuler, Peter-Johannes. 2007. Historisches Abkürzungslexikon. Historische Grundwissenschaften in Einzeldarstellungen, 4. Stuttgardiae: Steiner. ISBN 9783515089098.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]