Hispania
- Haec pagina Hispaniam, civitatem hodiernam Europae, tractat. Si Hispaniam antiquam Romanam quaeris, vide paginam Hispania Romana.
Hispania[1] (Hispanice: España) sive Regnum Hispaniae (Hispanice: Reino de España) est civitas sui iuris in paeninsula Iberica, parte Europae Occidentalis ubi Lusitania quoque est. Rectionis forma est monarchia constitutionalis. Numerus incolarum est 47 000 000.
Index
Geographia[recensere | fontem recensere]
Terrae[recensere | fontem recensere]
Sitae sunt Hispaniarum terrae aeque ac Lusitania et Gibraltar, provincia Regni Uniti in Iberica paeninsula inter 36° et 43,5° gradus latitudinis septentrionalis et inter 9° occidentalis et 3° orientalis gradus longitudinis (exceptae sunt Baliares, Canariae Insulae, Septa et Rusadir). Septimarum partium regnum Hispaniae sextas continet. A boreo-occidente Pyrenaeus mons Hispanias ab Francogallia et civitatula Andorrae divisit.
Praeter hos tractus etiam insulae Baliares et Canariae in Oceano Atlantico sitae et oppida iuxta oras Africae nomine Septa atque Rusadir regno patent. Oppidum Hispanicum Iulia Livica ubique Francogallia cingitur.
Historia[recensere | fontem recensere]
Isidorus Hispalensis Hispaniam sic adlocutus est:
-
- Omnium terrarum, quaeque sunt ab occiduo usque ad Indos, pulcherrima es, o sacra, semperque felix principum, gentiumque mater Hispania. Jure tu nunc omnium regina provinciarum, a qua non Occasus tantum, sed etiam Oriens lumina mutuat. Tu decus, atque ornamentum orbis, illustrior portio terrae: in qua gaudet multum ac largiter floret Geticae gentis gloriosa fecunditas.
Hispania hodierna terras circumplectitur ex antiquis provinciis Romanis Hispania Tarraconensi, Baetica, et parte Lusitaniae Romanae. Fuerunt a Visigothis captae usque ad annum 711, cum Mauri eos superaverunt.
Regnum Hispanum de facto conditum est cum anno 1469 Reges Catholici Hispaniae Isabella I regina Castellae (1451–1504) et Ferdinandus II Rex Aragoniae (1452–1516) matrimonio iuncti sunt. Haec civitas a coniunctione personae regis constituta rite appellata est Monarchia Hispanica.
De iure Regnum Hispanum anno 1700 conditum est, cum Carolo II defuncto, Philippus V, rex qui diadema impositum est, regnum creavit e regnis Castellae, Legioni, Aragoniae, Valentiae, et Comitatibus Catalaunicis.
Die 28 Octobris 1982 factio Socialistica Philippus González duce suffragium parlamenti vicit.
Geographia[recensere | fontem recensere]
Hispania sita est in paeninsula Iberica, cuius regio media est planitia ampla (Hispanice: Meseta Central. Sunt in Hispania tria magna flumina: Durius, Anus et Tagus. Hac in planitie situm est Matritum, caput et maxima Hispaniae urbs.
Mons Carpetanus (Sistema Central) planitiem dividit in duas partes, planitiem septentrionalem et planitiem meridionalem. Planities etiam finitima est montibus Cantabricis (Cordillera Cantabrica), montibus Ibericis (Sistema Iberico) et Saltibus Castulonensibus (Sierra Morena).
Hiberus flumen (Hispanice Ebro), quod per Vallum Iberi fluit, inter Montem Ibericum et Pyrenaeos, est longissimum Hispaniae, vallis autem fecundissima. Summa huius vallis est urbs Caesaraugusta.
Regio Baetica in valle Baetis iacet, infra saltum Castulonensem, cuius litus orientale est frequentissimum apud regiones Valentia, Catalonia, et Murcia.
Fluminum Hispaniae permulta sunt, et secundum regiones dissimiles.
Romani putaverunt Hispaniam esse pulchram et sacram.
Communitates Autonomae[recensere | fontem recensere]
Hispania est divisa in septendecim communitates autonomas, quae cunctae quinquaginta provincias continent.
- Aragonia (Aragón)
- Provinciae: Caesaraugustae, Oscae, Terulii
- c. Caesaraugusta
- Vandalitia (Andalucía)
- Canariae Insulae (Canarias)
- Provinciae: Sanctae Crucis Nivariae, Palmarum Canariae
- c. Sancta Crux Nivariae et Palmae Canariae
- Cantabria (Cantabria)
- Castella et Legio (Castilla y León)
- Provinciae:Legionis, Palantiae [2], Burgorum[3], Soriae[2], Segoviae, Abulae, Salmanticae, Ocelloduri[2], Valdoleti
- c. Valdoletum (Valladolid)
- Castella-Manica (Castilla-La Mancha)
- Provinciae: Toleti, Guadalaxarae, Concae[2], Albasiti, Urbs Regia
- c. Toletum
- Catalonia (Cataluña/Catalunya)
- Provinciae: Barcinonis, Tarraconis, Ilerdae, Gerundae
- c. Barcino
- Communitas Matriti (Comunidad de Madrid)
- c. Matritum
- Communitas Foralis Navarrae (Comunidad Foral de Navarra/Nafarroako Foru Elkartea)
- c. Pompaelo vel Pompeiopolis
- Communitas Valentiana (Comunidad Valenciana/Comunitat Valenciana)
- Extremadura (Extremadura)
- Provinciae: Norbae Caesarinae, Pax Augusta?
- c. Emerita Augusta
- Gallaecia (Galicia/Galiza)
- Provinciae: Luci Augusti, Brigantii, Pontis Veteris?, Aurii?
- c. Sancti Iacobi Compostellae (Santiago de Compostela)
- Insulae Baleares sive Insulae Baliares (Islas Baleares/Illes Balears)
- c. Palma
- Vasconia (País Vasco/Euskadi)
- Provinciae: Biscaia, Alava, Ipuscoa
- c. Nova Victoria
- Principatus Asturiarum (Principado Asturias)
- c. Ovetus
- Regio Murciae (Región de Murcia)
Urbes[recensere | fontem recensere]
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Gates, David. 2001. The Spanish Ulcer: A History of the Peninsular War. Da Capo Press. ISBN 978-0-306-81083-1.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
- ↑ 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae
- ↑ Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) textus
Vide etiam[recensere | fontem recensere]
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Hispaniam spectant. |
- Hispania in aetate Imperii Romani apud gottwein.de (Atlas antiquus: Mappa interactiva)
- Tempestate providentia
Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes! |
Austria · Belgica · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cechia · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Germania · Graecia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Italia · Lettonia · Lituania · Luxemburgum · Melita · Nederlandia · Polonia · Portugallia · Romania · Slovacia · Slovenia · Suecia | ||
Duces rectionum |
Civitates | Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum Regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Lusitania · Luxemburgum · Macedonia · Melita · Moldavia · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Monoeci · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates non plane liberae | Abascia · Alania Meridiana · Carabachia Superioris · Cyprus Septemtrionalis · Kosovia · Transtyria |
Regiones | Balcania · Balticum · Britannia Maior · Gallia · Hibernia · Iberia · Paeninsula Italica · Lapponia · Pannonia · Scandinavia · Caucasus |