Porta:Unio Europaea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
[recensere]

Porta Unionis Europaeae

Europa et taurus
Vexillum Unionis Europaeae
[recensere]

Introductio

Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum, quae collaborant in rebus civilibus, oeconomicis et iudicialibus cum respectu democratiae et iurum humanorum ad bellum prohibendum. Sed e Consilio Europae distinguetur quamquam omnis civitas Unionis Europaeae socius Consilii Europae est. Initium habuit in Unione Montanica, quae cum Pacto Lutetiensi anno 1951 instituta est. Pacta Romana anno 1957 subscripta sunt, initia Unionis Atomicae Europaeae et Unionis Commercialis Europaeae. Deinde cum Pactione Traiecti Mosae Commune Europeum annno 1993 facta est, quod cum pactione Olisiponis anno 2007 unitum cum Unione Atomicae Europaeae et Unione Commercialis Europaea est; sic Unio Europaea de iure facta est anno 2009. Disce magis…
[recensere]

Commentatio selecta

signum Euroni vel Euronis

Euro () est moneta Zonae Euronis usque ab Kalendis Ianuariis 1999. Zona Euronis est zona in EMU, quod est conventus oeconomiae monetarumque terrarum Europae. Latinistae disputant quae forma declinationis adhibenda sit: euro (indecl.) vel euro, -nis.

Ex regulis Unionis Europaeae, vox euro est indeclinabilis. Hispani autem et Lusitani et francogalli et cives Civitatum Foederatarum Americae forma pluralis numeri, euros, utuntur. Etiam Britanni et Germani hac forma utuntur, si euro vox sine verbo numerali stat. Sed Graecis verbum indeclinabile est.

In Germania, prima littera est maiuscula; in Graecia, litteris Graecis verbum scribitur (ευρώ).

Alii populi—exempli gratia, Lituani, Sloveni—propriis scribendi formis adhuc utuntur. In Russia et Bulgaria litteris cyrillicis scribitur (евро).

Imago selecta

Europa ex caelo visa
[recensere]

Scin tu … ?

[recensere]

Vicimedia

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Europaeam spectant.