Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Polonia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Polonia
Res apud Vicidata repertae:
Polonia: insigne
Polonia: vexillum
Continens: Europa
Civitas: Q1969730
Territoria finitima: Cechia, Germania, Ucraina, Slovacia, Ruthenia Alba, Lituania, Russia
Caput: Varsovia
Nomen officiale: Rzeczpospolita Polska

Gubernium

Princeps: Andreas Duda
Praefectus: Eva Kopacz
Consilium: Q502026
Iudicium: Q600231

Populus

Numerus: 38 483 957
Sermo publicus: Lingua Polonica
Zona horaria: Q25989, Q6655, Q6723
Moneta: Q123213

Commemoratio

Paean: Q482988
Feriae: Q1342323, Q34812, Sollemnitas Epiphaniae Domini, Q209663, Dies Laboris, Pentecoste, Christi Natalis

Sigla

ISO PL, POL, 616; IOC POL
Dominium interretiale: Q37907
Praefixum telephonicum: +48
Siglum autoraedarum: PL
Polonia: situs

Polonia[1] (-ae, f.) (Polonice: Polska), ut decretum Res publica Polona (Rzeczpospolita Polska), est civitas sui iuris in Europa Media sita, quae a Germania ad solis occasum, Cechia et Slovacia ad meridianum, Ucraina, Ruthenia Alba, et Lithuania ad solis ortum, atque Mari Baltico et Regione Kaliningradensi Russiae ad septentriones cingitur.

Administratio[recensere | fontem recensere]

Polonia quingentos annos res publica est. Varsoviae in capite, praeses (prezydent), rectio (rząd), et parlamentum (duplex cameralis) (Sejm i Senat) resident. Res publica ad Unionem Europaeam a die 1 Maii anno 2004 pertinet.

Situs[recensere | fontem recensere]

Polonia de firmamento coeli visa

In Media Europa, inter Germaniam ab occidente, Cechiam, Slovaciamque ab austro, Rutheniam Albam Ucrainamque ab oriente, a borea Lituaniam, Russiam Mareque Balticum ponitur.

Regiones[recensere | fontem recensere]

In Polonia sunt quinque grandes terrae historicae: Polonia Maior (Wielkopolska), Polonia Minor (Małopolska), Silesia, Galicia, Masovia (Mazowsze), Pomerania (Pomorze) et Cassubia. Nunc Polonia in 16 palatinatus seu Vaivodatus (województwa) divisa est; palatinatus seu vaivodatus in 279 castellanias (powiaty); castellaniae in 2478 communia (gminy).

Euroregiones[recensere | fontem recensere]

  • euroregio Baltica
  • euroregio Carpathia
  • euroregio Glacensis
  • euroregio Nissa
  • euroregio Pomerania
  • euroregio Pro Europa Viadrina
  • euroregio Silesia

Numerus incolarum[recensere | fontem recensere]

Polonia die 31 Decembris 2005 38 157 000 civium habere censa est. Fere omnes eorum Poloni sunt; praeterea nonnulli Germani nec non Ucraini, Rutheni Albi et alii. Secundum religionem, tantum 34 217 000 Catholici sunt; 507 000—Orthodoxi; 128 000—Testes Iehovae; 78 000—Lutherani.[2]

Urbes maximae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam: Index oppidum Poloniae

Topographia[recensere | fontem recensere]

Mare[recensere | fontem recensere]

Flumina[recensere | fontem recensere]

Montes[recensere | fontem recensere]

Flora et fauna[recensere | fontem recensere]

Phytogeographice, Polonia ad provinciam Europae Mediae Regionis Circumborealis intra Regnum Boreale pertinet. Secundum World Wide Fund for Nature, terra Polonica in tres oecoregiones dividi potest: mixtas silvas Balticas, mixtas silvas Europaeas Medias, et coniferas silvas montanas Carpathianas.

Multa animalia quae in aliis Europae partibus emortua sunt iam in Polonia exstant, sicut Bison bonasus in silvis antiquis Bialowiezae et Podlachiae. Aliae tales species sunt Ursus arctos in Bialowieza, Tatris, et Beskidis; Canis lupus et Lynx lynx in variis silvis; Alces alces in Polonia septentrionali; et Castor fiber in Masuria, Pomerania, et Podlachia.

In silvis adsunt animalia venationis, sicut Cervus elaphus, Capreolus capreolus, et Sus scrofa. In Polonia orientali sunt silvae antiquae, sicut Bialowieza, quae nondum ab hominibus excisae sunt. Etiam adsunt magnae regiones silvestres in montibus, Masuria, Pomerania, Terra Lubuszana, et Silesia Inferiori.

Historia[recensere | fontem recensere]

Vide paginam separatam.

Cives clarissimi[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta Unionis
Europaeae
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Poloniam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.columbia.edu/acis/ets/Graesse/orblatp.html.
  2. Główny Urząd Statystyczny (Officium Statisticarum Generale), Rocznik statystyczny Rzeczypospolitej Polskiej 2006 (Annalis statisticarum Rei Publicae Polonae 2006.)
  3. "Poland.pl – White Stork – About White Stork". Storks.poland.pl