Potestampium
Potestampium[1] est oppidum et caput Brandeburgi, ad flumen Habalam situm et Berolino vicinum. Reges Prussiae ibi habitabant quamobrem multae domus regiae ibi sunt.
Index
Res gestae[recensere | fontem recensere]
Oppidum medio aevo conditum
Saeculo VII gens Slavica Hevellorum ad Habalam arcem condiderunt. Primum 3 Iulii 993 in tabulis mentio oppidi facta est in donationis tabula quam Imperii Romani Sacri imperator Augustus Otto eius nominis tertius edidit. Nomen villae fuit Poztumpimi. Nomen fortasse verba Slavica Pod Stupa reddit quae "sub quercus" dicunt. Oppidum magni momenti erat quia ibi transitus Habalae regi poterat. [2]
Circa annum 1200 oppidum Germanicum aedificatum est.
Post annum 1660 Elector Magnus domum regiam aedificari curavit et oppidum principis sedes altera factum est.
Edictum Potestampiense 29 Octobris anno 1685. Protestantibus Francogallicis a Friderico Gulielmo Electori Brandenburgensi Magnus congnominato privilegium datum est ut in Brandenburgo viverent. Ii res oeconomicas Brandenburgi bello tricennali vastati valde augebant.
Oppidum sedes altera etiam regis Prussiae remansit cum Prussia 1701 regnum factum sit. Tum oppidum urbs militum factum et ita cognominatum est.
Ab usque anno 1774o hortus regius et domus regia magna aedificabantur.
Anno 1760o bello septem annorum Austriaci oppidum occupaverunt.
Anno 1806o miles Napoleonis hic castra collocavit.
Anno 1838o prima Prussiae ferrivia inter Berolinum et Potestampium confecta est.
Anno 1933o die Potestampii ut dicebant Nationales Socialistae potestatem captam celebraverunt.
Anno 1945o in domu regia aulae Caeciliae ut appellatur qui Germaniam vicerant bello orbis terrarum altero pactum inter se fecerunt de rebus Germanicis et Europaeis.
Park Babelsberg - Hortus Babelsbergiani[recensere | fontem recensere]
Nati sunt[recensere | fontem recensere]
- 1770 - Fridericus Gulielmus III, rex Borussiae
- 1831 - Fridericus III, rex Borussiae atque imperator Germanicus
- 1834 - Ernestus Haeckel, studiosus historiae naturalis ac animalium et zoologiae
- 1953 - Matthias Platzeck, praeses ministrorum Brandenburgi
Mortui sunt[recensere | fontem recensere]
- 1688 - Fridericus Gulielmus Elector Brandenburgensis Magnus
- 1773 - Ioannes Ioachim Quantz (*1697), tibiae artifex et psaltes Germanicus, Friderici Magni psaltis magister.
- 1888 - Fridericus III (Imperator Germaniae)
- 1910 - Ioannes Godefridus Galle (*1812), astronomus
Nota[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972) Ed. 1861 Ed. 1909 Ed. aucta 1972 Index editionis auctae
- ↑ Potsdam.de - 993 - Von Poztupimi zur Residenzstadt apud www.potsdam.de Textus Germanicus et Anglicus
Alia coepta vici[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Potestampium spectant. |
Urbes quae sunt capita terrarum foederalium Germanicarum |
Aquae Mattiacae • Berolinum • Brema • Dresda • Dusseldorpium • Erfordia • Hamburgum • Hannovera • Kielia • Magdeburgum • Moguntiacum • Monacum • Potestampium • Saravipons • Stutgardia • Suerinum |