Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png
Latinitas nondum censa

Socolata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quaedam socolatae genera: socolata lactea, obscura et alba.
Cacavatis vel theobromatis arbor ex specie dicta Theobromate cacaote. Fiunt socolata et socolateus pulvis ex horum fructuum seminibus.
Socolata nigra (70%-85% solidis cacao)
Valor nutritivus per 100 g
Vis nutritivus 598 kJ
Carbohydrata 45.9 g
Sacchara 23.99 g
Fibrum 10.9 g
Pingue 42.63 g
 : saturatum 24.489
 : trans 0.03
 : monoinsaturatum 12.781
 : polyinsaturatum 1.257
Cholesterol 3 mg )
Proteinum 7.79 g
Aqua 1.37 g
Vitaminum A equiv. 2 μg (0%)
Thiaminum 0.034 mg (3%)
Riboflavinum 0.078 mg (5%)
Niacinum 1.054 mg (7%)
Vitaminum B6 1.054 mg (81%)
Vitaminum B12 0.28 μg (12%)
Vitaminum E 0.59 mg (4%)
Vitaminum K 7.3 μg (7%)
Calcium 73 mg (7%)
Ferrum 11.9 mg (95%)
Magnesium 228 mg (62%)
Phosphorus 308 mg (44%)
Potassium 715 mg (15%)
Sodium 20 mg (1%)
Zincum 3.31 mg (33%)
Valores per centum secundum normas CFA
Fons: USDA Nutrient Database
Henrici Stubbe The Indian Nectar (1662).
Semina cacao ex fructibus cacao. Horum seminum socolatam et pulverem socolateum faciuntur.

Socolata[1] (sive schocolata[2], chocolata[3][2], chocolate[3] seu succolata[3]) est alimentum, dulce de more, factum ex tostis Theobromatis amygdalis. Socolata etiam dicitur potio ex eodem alimento facta. Patria socolatae est America Australis. In Europam Hispani introduxerunt saeculo sexto decimo.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Socolata, quia artífices suis cuiusque utuntur fabricationis praeceptis, haud semper eundem habet ubique saporem, eundem aspectum, eandem soliditatem. Secundum diversa fabricandi praecepta, potest misceri lacti, saccharo, pomis, piperi, aliisve condimentis.

Socolata obscura vel amara, licet quadam temperetur condimentorum mixtura, est omnium tamen magis sincera. Socolata lactea, ut ipso indicatur nomine, magna ex parte, lacte fabricatur. Socolata vero alba, quae, uti aiunt periti, non est vera socolata, non ex theobromatis pulvere, sed ex socolateo butyro tantum fabricatur nimioque miscitur saccharo.

Beneficia socolatae amarae[recensere | fontem recensere]

  • Stimulat systema nervorum et cordis musculos.
  • Affert quendam commoditatis sensum, quia serotoninam liberat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda ab anno 2009.
  2. 2.0 2.1 Hermann Menge, Langenscheidt Taschenwörterbuch Latein: Lateinisch–Deutsch, Deutsch–Lateinisch (Berolini: Langenscheidt, 2006. ISBN 3-468-11201-7). Vide etiam: Francisca Deraedt, "Socolata, num sit salubris", in Melissa 123 (2004): 4–5.
  3. 3.0 3.1 3.2 Castelli, B. & Bruno, J.P (1713). Lexicon medicum Graeco-Latinum. Leipzig: F. Thomas

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Sophie D. Coe, Michael D. Coe, The True History of Chocolate. Londinii: Thames and Hudson, 1996. ISBN 0-500-01693-3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad socolatam spectant.


Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!