Disputatio Usoris:Bis-Taurinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Salve, Bis-taurine!

Gratus in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" fieri velle!


-- Andrew Dalby 21:30, 10 Decembris 2014 (UTC)

De motu categoriarum[recensere]

Debeo tibi dicere, Bis-Taurine: categorias non licet sicut paginas movere. Si categoriae nomen mutare vis, simplicius erit nomen categoriarum veteris et novae in pagina Vicipaedia:Automata/Category move requests inscribere. Inde Usor:UV mutationes automatice perficit.

Nescio an orthographiam "Guillelmus" bene selegisti! Habemus nonnullas huius praenominis orthographias, inter quas "Wilhelmus" fere nullibi, "Guillelmus" potius in commentationibus de mediaevalibus, "Gulielmus" saepius in commentationibus de recentioribus ... Rectissime igitur (mea mente) praenomen "Wilhelmus" mutare voluisti. Andrew Dalby 09:54, 30 Decembris 2014 (UTC)

Serius tibi respondeo -- da veniam! Petitionem feci in pagina Vicipaedia:Automata/Petitiones de categoriis movendis. Id videbis id quod scripsi. Andrew Dalby 19:34, 1 Ianuarii 2015 (UTC)

imperator[recensere]

De ratione, qua "imperator" in "Imperator" mutavisti, an potes apud Vicipaedia:Tabernam colloqui? Habemus fortasse 500, fortasse plures paginas quarum tituli "(rex) (imperator) (papa)" vel sim. monstrant: rem igitur haud parvam suscepisti! Andrew Dalby 12:37, 9 Ianuarii 2015 (UTC)

Neuling erbittet Hilfe / responsum[recensere]

Salve Bis-Taurine, in mea pagina disputationis respondi, vide ibi!--Utilo (disputatio) 22:45, 4 Februarii 2015 (UTC)

Tardius, mi Bis-Taurine, in taberna tibi respondi. Andrew Dalby 19:38, 16 Februarii 2015 (UTC)
... atque rursus. Quomodo eam rem efficere, quam recte postulas, nescio. Apud UV iam quaesivi ...
De Babel: potes paginam usoris creare et hanc formulam, fere sicut ego, simpliciter imponere: {{#babel:en|fr-4|la-3|ru-1}} ":en" = lingua materna; "fr-4" = Francogallice valde bene; "la-3" = Latine satis bene; "ru-1" = Russice modestissime; etc. etc. Experimentum fac! Andrew Dalby 21:43, 28 Martii 2015 (UTC)

De duabus reculis[recensere]

Salve, Bis-Taurine! In commentatione linguae Siculae recensenda duas fecisti reversiones, quae mutationes a me factas in dubium vocare videntur. ¶ Multi apud nos in numeris magnis exponendis scriptione 1 000 000 pro 1 000 000 utuntur, quod hanc (verborum intervalli mensuram) nimis latam esse censent (concedo equidem differentiam minimam esse). Quam mutationem a me factam revertisti (fortasse ideo quod hanc consuetudinem non nosti?). Per me licet, sed putavi hanc rem satis dignam esse mentione. ¶ De capitulo "Confer": Verba tabulae antecedentia hanc in formam mutaveram: "Pater noster, oratio primum Graece dicta, in duas dialectos Siciliae, tum in dialectum Calabram linguamque Italianam, denique in sermonem Latinum conversa." Qua equidem mutatione tabulae columnarum tenorem describenti credidi me meliorem versionem pro deteriore substituisse. Certe fieri potest, ut mea quoque mutatio meliorari possit, sed demiror, cur priorem restitueris dictionem, mea quidem opinione parum concinne exaratam. Quodsi praesentem versionem |"Pater noster" in duobus dialectis Siciliae, Calabriae, etiam Italiane, Latine, et in lingua Graeca (illa prima, ab qua omnes alterae conversae sunt) ] retinere vis, per me licet, sed quaeso fac "duobus" in "duabus" mutes. ¶ Bonum festum pascale tibi exoptans Neander (disputatio) 06:49, 3 Aprilis 2015 (UTC)

Apud commentarium de ISO 31-0 legimus: "Numbers consisting of long sequences of digits can be made more readable by separating them into groups, preferably groups of three, separated by a small space. For this reason, ISO 31-0 specifies that such groups of digits should never be separated by a comma or point, as these are reserved for use as the decimal sign." Hoc parvum spatium a formula "&" et "thinsp;" effici potest. IacobusAmor (disputatio) 12:20, 3 Aprilis 2015 (UTC)
  • Salve Neander,

paenitet me, si putas me te vexare voluisse - minime! Quod ad scriptionem numerorum magnorum pertinet, mihi plus interest numeros non in duas lineas separari, quod clavibus "&" et "nbsp;" efficio. Eam opinionem etiam in disputatione olim in taberna facta repperi. Quod ad praefationem tuam ante exemplum orationis dominicae pertinet, tua versio sine dubio melior praecedenti est. Nolui eam abrogare, erat error meus, quem adhuc ne animadverti quidem. Veniam tuam peto; errorem meum nunc correxi. Et ego tibi bonum festum paschae opto - Χριστός ἀνέσϑη. Vale Bis-Taurinus (disputatio) 20:24, 4 Aprilis 2015 (UTC)

... ἀληθῶς ἀνέστη! Gratias ago pro responso tuo accepto. Bene rem expedisti. Nihil est quod te paenitere debeat. Equidem gaudeo quod apud nos versaris, quippe qui bona Latinitate uti scis. Vale, Neander (disputatio) 05:55, 5 Aprilis 2015 (UTC)
Ita. Modestissime Latinitatem tuam in pagina usoris la-2 descripsisti, Bis-Taurine. Per me, la-4! Andrew Dalby 08:45, 5 Aprilis 2015 (UTC)
Tui est modestia, Andreas, qui in pagina usoris tua francica Latinitatem tuam cum la-2 metiris! Ego ante decennia de schola egressus numquam in universitate linguae Latinae studebam. Facio ipse multos errores, quamvis errores aliorum usorum in Vicipaedia invenio et emendare conor. Bis-Taurinus (disputatio) 06:33, 6 Aprilis 2015 (UTC)
Nisi in universitate, eo melius in schola! :-) Equidem firmiter censeo te numerandum esse inter eos, qui se la-3 numero mensi sunt. Neander (disputatio) 16:47, 6 Aprilis 2015 (UTC)

Hilaria Clinton[recensere]

Tibi gratias ago emendationum tuarum paginae Hilaria Clinton dicatae gratiaHelveticus montanus (disputatio) 20:44, 12 Aprilis 2015 (UTC)


Viscus[recensere]

Salve Bis-Taurinus, ut vales? Me adiuvare si tibi placeat latinam emendare haec pagina? Gratias tibi ago.--Jondel (disputatio) 12:09, 5 Iunii 2015 (UTC)


Ioannes Dowland[recensere]

Salve Bis-Taurine! Recte, mea mente, categoriam "incolarum Hiberniae" delevisti, sed eodem tempore oportuit textum retractare, ubi eum in Hibernia natum asseverabatur. Bene stat! Ego nunc textum eodemque tempore bibliographiam haud bene exscriptam correxi. Ut valeas -- Andrew Dalby (disputatio) 09:24, 21 Iunii 2015 (UTC)