Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Roma

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina caput Italiae explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Roma" appellatur, vide Roma (discretiva).
Roma
Roma
Vexillum Romae Insigne Romae
Imago Romae

Prospectus urbis

Nomen lingua loci: Roma
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Latium
Provincia: Urbs metropolitana Romae Capitis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 41° 53′ 35″ Sept., 12° 28′ 60″ Ort.
Altitudo: 20 m supra mare
Area: 1285.31 km²
Incolae: 2 728 296 (31-03-2009)
Spissitudo: 2.122,7 per km²
Res aliae
N. cursualis: ab 00118 usque ad 00199
Praefixum: 06
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 058091
N. tributarius: H501
Nota autocineti: RM
Nomen incolarum: Romani
Patronus: Sancti Petrus et Paulus
Dies sollemnis: 29 Iunii
Charta

Communis provinciae locatio in Italia

Locatio Romae in provincia Urbs metropolitana Romae Capitis

Pagina interretialis
Possis nihil Urbe Roma
visere maius
Horatius, Carmen saeculare, 11–12

Roma[1] est urbs in Latio iuxta Tiberim flumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus est hodiernae urbis, in septem montibus (quos colles tantum appellare praestat) aedificata erat. Ipsi urbi, quae est maxima Italiae, fere 2.7 centena milia incolarum sunt, Romae maiori (i.e. Romae cum vicis circumiacentibus) fere 3.3 decies centena milia.

In regione Romana orta est Latina lingua, ex qua linguae Romanicae natae sunt; inter quas et lingua Italiana, quae Romae totaque Italia praevalet et publica Italiae lingua est.

Roma caput mundi et urbs aeterna litteris saepe appellatur. Primus quem novimus Romam urbem aeternam dixisse fuit Tibullus poeta, qui[2] scripsit: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia." Ovidius[3] dixit "Romanae [sc. genti] spatium est urbis et orbis idem."

Intra urbem Civitas Vaticana, rite Status Civitatis Vaticanae, est civitas sui iuris et sedes episcopi Romani, qui simul est papa, sive praesidium Ecclesiae Catholicae Romanae. Praeterea Roma sedes est Ordinis Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani, qui est subiectum iuris internationalis, necnon sedes quarundam conciliorum Consociationis Nationum (FAO, IFAD, et WFP).

Romae plurima aedificia et musea maximi momenti sunt, quae a plurimis periegeticis visuntur. Urbs vetus, Basilica Vaticana, et Civitas Vaticana anno 1980 UNESCO Mundi Hereditas declaratae sunt.

Nominis Romae notatio[recensere | fontem recensere]

Multae sunt sumptiones fontis nominis "Roma". [4] Inter alias sequentes sunt:

Historia[recensere | fontem recensere]

Vide etiam indicem commentariorum de Roma antiqua.

Antiquitas[recensere | fontem recensere]

Tabula regionem cum Tiberi flumine et septem montibus demonstrans, ubi Roma condita est.
Tabula Romae antiquae.

Origo urbis[recensere | fontem recensere]

Romam anno 753 a.C.n. die 21 Aprilis a Romulo cum Remo fratre conditam esse memoria proditur. Non solum quidem fabula, sed etiam tempus originis varie disputatur.[7] Post Romulum, sex reges Romam 244 annos rexisse dicuntur, initio gente Latina ac Sabina, tum Etrusca oriundi. Haec sunt nomina septem regum: Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Tarquinius Priscus, Servius Tullius, et Tarquinius Superbus.

Rerum gestarum scriptores nostri temporis putant in collibus Romanis iam ante annum 753 a.C.n. nonnullos vicos fuisse et urbem conditam esse (forsitan saeculo septimo a.C.n), cum isti vici antiqui coniuncti essent. Sed iam antea (14000–10000 a.C.n.?) homines in regione habitavisse, ubi postea Roma orta est, inventa Palaeolithica et Neolithica demonstrant.[8] Reliquiae posteriores autem sedes antiquissimas obscurant.

Templa in monte Capitolino iam tempore regum Iovi, Iunoni et aliis diis dicata sunt. Etiam templa Fortunae et Matris Matutae in hodierna Area sacra di Sant’Omobono ab illo tempore repetunt. Tum etiam primum Forum Romanum cum Regia, Comitio et Lapide Nigro factum est, postquam Cloaca Maxima facta aquae ex valle in Tiberim deductae sunt. Sed Murus Servii Tulli, qui dicitur, quamquam nomen sextum regem refert, tempore rei publicae, postquam Galli anno 390 a.C.n. Romam ceperunt, aedificatus est.

Libera res publica Romana[recensere | fontem recensere]

Tabularium Romanum a Foro Romano visum.

Postquam Tarquinius Superbus ultimus rex anno 509 a.C.n. urbe pulsus est, urbani rem publicam instituerunt. A senatu et consulibus gesta, cito per Latium et reliquas Italicae paeninsulae regiones res publica expansa est; simul diuturna inter patricios et plebeios controversia, quae civitatem in periculum adduxerat, ita decreta est, ut plebeiis duodecim tabulae ac plus potentiae concessum sit. Saeculis tertio et secundo a.C.n. Carthaginiensibus profligatis (vide Bella Punica) per Mare Mediterraneum imperium populi Romani constitutum est: Magna Graecia Romana facta, Karthago et Corinthus anno 146 a.C.n. deletae, primae provinciae constitutae sunt (Sicilia, Corsica et Sardinia, Hispania, Macedonia, Achaia, Africa).

Regibus pulsis aedificia facta sunt, quae rei publicae usui erant sicut suggestus oratorum, qui ab anno 338 a.C.n. Rostra dictus est, Templum Saturni ad aerarium publicum asservandum destinatum et Aedes Castoris. A saeculo quarto exeunte in foro statuarum monumenta, quae civibus excelsis laudi essent, poni coepta sunt. Tertio saeculo in foro septentrionali macellum institutum est. A saeculo secundo primae basilicae (ut puta Basilica Aemilia) aedificatae sunt. Eodem tempore Tabularium factum est.

Discrimen rei publicae[recensere | fontem recensere]

A saeculo secundo a.C.n. incipiente, duae factiones nobilitatis de rerum potentia certaverunt, optimates, qui partes senatus secuti sunt, et populares, qui populo Romano freti rerum potiri studuerunt. Eodem tempore, multi agricolae aere alieno coacti fundis venditis Romam migraverunt, quo latifundia crescerent. Tiberius et Gaius Gracchus agros plebi dividere conati interfecti sunt. Ex bellis continuis legiones profectae sunt, quae plus imperatoribus quam rei publicae paruerunt. Numerus servorum in dies crevit.

His et aliis quaestionibus pendentibus primo saeculo a.C.n. res publica bellis civilibus vexata est; primo Sulla cum Mario, deinde C. Iulius Caesar cum Pompeio Magno, denique Octavianus cum Marco Antonio de imperio certavit. Praeterea inter annos 73 et 71 a.C.n. Bellum Servile Spartaco duce partes Italiae devastavit. Caesar, qui Galliam sub potestatem Romanam redegerat, adversariis victis per breve tempus solus regnavit, sed Idibus Martiis anno 44 a.C.n. manu coniuratorum Bruto Cassio auctoribus occisus est. Bello Actiaco (31 a.C.n.) pugnato atque Antonii classi et exercitu victo, Octavianus solus imperium adeptus et inter alios honores nomine "Augusti" a senatu elatus est. Augustus non quidem nomine, se re primus imperator Romanus fuit.

Caesar pro antiqua Curia Hostilia Curiam Iuliam fieri iussit, pro Basilica Sempronia Basilicam Iuliam. Quod Forum Romanum pro maxima vulgi frequentia iam nimis angustum habebatur, idem Forum Iulium inchoavit. Quod Augustus perfecit, Forum Augustum adiunxit; alia fora ab aliis postea aedificata sunt (vide Fora Imperatorum). Praeterea Augustus cum gloria praedicavit se Romam marmoream reliquisse, quam latericiam acceppisset.[9]

Principatus[recensere | fontem recensere]

Amphitheatrum Flavium noctu visum.
Reliquiae Thermarum Caracalli ex horto adiacente visae (2005).

Augustum principes subsecuti sunt alterna vice, cum Imperium Romanum magnam partem Europae (Hispaniam, Galliam, Helvetiam, Raetiam, Noricum, Pannoniam, Illyricum, Daciam), et nonnullas in orientem versas regiones teneret, inter quas Aegyptum, Libyam, ut provinciae non nisi maximi momenti dicantur. Hadrianus limitem in Britannia vallo constituit, ut Picti et Scoti imperio prohiberentur; Germani autem numquam profligati sunt, quare contra eos imperii fines flumina Rhenus et Danuvius erant coniuncta limite Germano-Raetico.

Illo tempore Roma re vera "caput mundi" dicta est. Urbi plus quam decena milia incolarum erant, aquaeductus abunde multis centenis balineorum aquas suppeditabant, numerosis viis urbs cum provinciis remotis coniuncta erat, vigiles cives ab incendiis iniuriaque tuebantur. Roma ab Augusti successoribus, quamvis incendio urbis Nerone imperatore interpellante, novis et magnificis aedificiis ornata est.

Gente Flavia imperante (6996) inter alia Amphitheatrum Flavium et pars Fororum Imperatorum aedificata sunt. Ultimum forum saeculo secundo incipiente Traiano imperatore perfectum est. Quo regnante imperium maximum ambitum adeptum est. Magnificae thermae cum ab ipso (vide Thermae Traiani) tum a successoribus factae sunt (Thermae Antoninianae, Thermae Diocletiani), quae etiam bibliothecas palaestrasque comprehenderunt. Maxima basilicarum Constantino imperatore Constantiniana perfecta est. Praetera saeculo tertio Muri Aureliani aedificati sunt, quod urbs iam pridem trans Murum Servii Tullii creverat.

Antiquitas posterior[recensere | fontem recensere]

Roma anno 410 ab Alarico, rege Visigothorum capta est.

Antiquitate posteriore ineunte Roma maximum incolarum numerum adepta esse videtur; plurimi fere 1.5 milliones incolarum fuisse coniciunt.[10] Mox urbs pondus in rebus politicis perdidit, quod imperatores alibi (inter allia Ravennae, Constantinopoli, Mediolani, Augustae Treverorum, Thessalonicae, Spalati) sedem regni habuerunt. Simul post Edictum Mediolanense (313) et imprimis Edictum Thessalonicense (380) ex urbe ethnica paulatim Christiana facta est; post basilicas papales iam Constantino Magno imperatore aedificatas (Basilica Vaticana, Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, Basilica Sanctae Mariae Maioris, Basilica Sancti Pauli extra muros) multae aliae ecclesiae monasteriaque exstiterunt.

Quamquam ingens Murorum Aurelianorum opus ad urbem protegendam exstructum est, Roma anno 410 ab Alarico, rege Visigothorum capta, et anno 455 a Vandalis despoliata est. Die 22 Augusti 476, Romulo Augustulo ultimo imperatore ab Odoacre dimisso, Imperium Romanum Occidentale finem cepit. Deinde Roma ad regnum Odoacris pertinebat; illo autem interfecto, in dicionem Ostrogothorum transiit.

Tamen aedificia, thermae, aquaeductus etiam Ostrogothis regnantibus conservata sunt, ut Procopius refert. Circa annum 530 urbi fere 100 000 incolarum fuerunt. Cum autem Iustinianus imperator Bello Gothico (535554) Italiam recuperari regnumque Ostrogothorum excidi iussisset, paene omnes aquaeductus deleti (537), ordo senatorius, qui patrimonium antiquitatis conservaverat, exstinctus, vita urbana paene finita est, ut urbs vix excidium fugeret. Quamquam anno 546 Ostrogothi rege Totila Romam anno 539 a Belisario imperatore Imperii Romani Orientalis expugnatam iterum ceperunt, denique a Romanis victi sunt. Ab anno 554, Roma publice iterum ad Imperium Romanum Orientale pertinebat; anno 608 ante Rostra in Foro Romano Columna Phocae, ultimum monumentum antiquitatis, erectum est. Re vera autem papae magis magisque disciplinam institutaque rei publicae servaverunt.

"Urbs aeterna"[recensere | fontem recensere]

Iam Tibullus poeta pro Roma epitheton "urbis aeternae" invenerat;[11] Vergilius poeta in Aeneide, quae mox in scholis legebatur et Romanae gentis poema epicum maximi momenti habetur, Iovem praedicentem facit Romam aeternam fore.[12] Etiam Livius pluries verbo aeterno utitur: "in aeternum urbe condita" (4,4,4), "beatam urbem Romanam et invictam et aeternam" (5,7,10), "urbem . . . in aeternam conditam" (28,28,11).

Etiam saeculo quarto quidam scriptores Romam aeternam laudant: Ammianus Marcellinus (fere 333–post 391) affirmat Romam aeternam esse, quod virtus et fortuna in urbe condenda foedus pacis pepigissent, ut urbs post hominum memoriam permaneret.[13] Aurelius Prudentius Clemens (348–post 405) Romam Christianam perfectionem Romae Caesarum esse dixit; Imperium Romanum populos consociasse paceque Romana religioni Christianae viam parasse.[14]

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Medium aevum iniens[recensere | fontem recensere]

Carolus Magnus die 25 Decembris anno 800 in Basilica Vaticana antiqua coronatur.

Medio aevo ineunte urbs a Langobardis, Saracenis, Normannis obsessa, capta, spoliata est, ut maxima urbis pars destituta et vix Tiberis ripae habitatae essent. Intra muros antiquos domus habitatae cum ruinis, pratis, vineis miscebantur. Numerus incolarum usque ad annum 700 ad 50 000 minutus est, anno 1000 fere 35 000 incolarum in urbe habitavisse putantur, anno 1377 ab 15 000 ad 20 000.[15]

Postquam Langobardi Italiam invaserunt, Roma nomine pars Imperii Romani (Orientalis) remansit, re vera autem papi aequilibrium inter Byzantinos, Francos et Langobardos tenere studuerunt.[16] Anno 729 Liutprandus rex Langobardorum Ecclesiae Catholicae Sutrium, oppidum in Latio septentrionali situm, donavit, quo temporalis ecclesiae potestas initium fecit. Anno 756 Pippinus III, postquam Langobardos devicit, papae iurisdictionem temporalem Ducatus Romani et totius Exarchatus Ravennae tradidit, ex quo Status Pontificius progressus est.[17] Ex tunc per totum Medium aevum tres potestates de urbe regenda certaverunt: papatus, nobilitas Romana (una cum ducibus militaribus, iudicibus, senatu, populo) et reges Francici sive postea imperatores. Die 25 Decembris anno 800 in festo Nativitatis Iesu Carolus Magnus Romae a Leone III papa imperator Imperii Romani coronatus est.

Anno 846 Saraceni a Sicilia venientes, etsi ab ipsa urbe prohibiti sunt, tamen Ostiam, portum Romae, et vicos in dextra Tiberis ripa sitos (cum basilicis Sancti Pauli extra Muros et Vaticana) vastaverunt. Carolingorum potestate collapsa Roma anarchiae obiecta est: gentes nobiles contra papam, imperatores et inter se pugnabant. Ipse papatus ludibrium nobilitatis factus est, quod historiae Theodorae et filiae eius Marotiae necnon Crescentii minoris demonstrant, illae concubinae et matres plurium paparum, hic potens dominus feudalis, qui contra imperatores Otto II et Otto III pugnavit.[18]

Medium aevum altum[recensere | fontem recensere]

Funeralis Gregorii VII effigies e cera ficta, Salerni in ecclesia cathedrali.

Res pessimi exempli huius temporis papatum, ut se ipsum restitueretur, impulerunt; electio papalis cardinalibus reservata, renovatio ordinis clericorum temptata est. Cum autem propugnator renovationis, Hildebrandus monachus, nomine Gregorii VII papa factus est, acris controversia de investitura inter hunc et Henricum IV imperatorem orta est. Tum Roma a Normannis Roberto Guiscardo duce, qui papae in Castello Sancti Angeli obsesso auxilio venit, spoliata et incendio deleta est.[19]

Hoc tempore urbs libere a senatore sive patricio administrata est. Saeculo duodecimo haec administratio sicut et in aliis urbibus Italicis in commune profecta est. Quae nova civitatis moderandae ratio familias, quae negotiatione ac mercatura divites factae sunt, potentiae participes fecit. Romae controversia de potentia inter papatum et commune acerrime arsit, cum Arnaldus Brixiensis monachus communem sustinere coepit et papa Eugenius III exsul factus est. Eugenio mortuo successor Hadrianus IV potestatem recuperavit, Arnaldus comprehensus et morte punitus est. Innocentio III regnante papatus summum fastigium adeptus est; papa senatum dissolvit et senatore permutavit, qui ei subiectus erat.

Anno 1266 Carolus I Andegavensis Senator declaratus est, qui cum exercitu in meridiem processit, ut iussu papae gentem Stauficam devinceret. Carolus Studium Urbis, primam Romae universitatem, condidit. Illo tempore, cum cardinales Viterbii congregati in papa eligendo non convenerunt, cives irati eos in aedificio incluserunt, quod tecto nudaverunt, dum papa eligeretur: Ita conclave ortum est. Urbs autem rixis gentium nobilium quassata est: Hannibaldi, Gaetani, Columnenses, Ursinenses, Conti in castris eorum super aedficia antiqua erectis se muniebant et inter se pugnabant, ut papatum dominarentur.

Medium aevum exiens[recensere | fontem recensere]

Bonifacius VIII (natus gente Gaetana) primum annum sanctum promulgavit, quo plurimi peregrini Romam adducti sunt. Strenue dominationem papae in rebus et spiritalibus et temporalibus defendit (vide: Doctrina de duplici in ecclesia gladio), frustra tamen: Philippus IV rex Francorum eum Anagniae comprehendi iussit, quod papae causa mortis fuit. Successor eius cum rege Francorum stetit et aulam papalem Avenniomen transtulit (13091377). Papa absente urbs neglecta est, donec homo plebeius, Nicolaus Laurentii (Italice: Cola di Rienzo) rerum potitus est. Amator Romae antiquae Nicolaus renascentiam imperii Romanae desiderabat, populus autem correctiones et emendationes eius reiciens eum fugavit. Aegidio Albornotio cardinale adiutore revertit, sed mox a populo necatus est. Albornotius autem urbem, quae anno 1377 iterum sedes papae facta est, in potestatem papalem redegit. Reditu papae magnum schisma occidentale (1377-1418) excitatum est, quo ecclesia per quadraginta annos concutiebatur. Anno 1418 Concilium Constantiense schismatis finem fecit et Martinum V papam elegit. Quo regnante Romae saeculum coepit pacis.

Aevum renascentiae litterarum[recensere | fontem recensere]

Tempietto (Italice templum parvum valens) exemplum illustre est architecturae Renascentiae (Ecclesia Sancti Petri in Monte Aureo).

Papae, qui usque ad saeculum decimum sextum ineuntem rexerunt (a Nicolao V, qui Bibliothecam Vaticanam condidit, ad Pium II, humanistam et virum eruditum, a Sixto IV, papa bello strenuo ad Alexandrum VI, corruptis moribus et nepotistam effrenatum, a Iulio II, milite et patrono, ad Leonem X) omnes conisi sunt, ut urbs aeterna pulchrior fieret, gens eorum divitiis ac potetate cresceret, artes florerent. Illa aetate non iam Florentia, sed Roma domicilium renascentiae litterarum ac artium erat. Opera magnifica sicut Basilica Vaticana (loco antiquae erecta), Sacellum Sixtinum et Pons Sixti (primus pons post antiquitatem per Tiberim factus, quamvis in fundamentis Romanis) creata sunt. Optimi ilius aetatis artifices ad haec opera conficienda mercede conducti sunt, inter quos Michael Angelus Bonarotius, Petrus Perusinus, Raphael Sanctius Urbinas, Dominicus Girlandaeus, Lucas Signorelli, Alexander Botticelli et Cosimus Rosselli. Roma fastigium splendoris attigit Iulio II (1503–1513) et successoribus Leone X Clemente VII regnantibus, quorum uterque gente Medicaea nati sunt.

Paparum clericorumque vitae ratio, simonia et venditio litterarum indulgentialium, quibus opes ad Basilicam Vaticanam aedificandam colligerentur, multis hominibus piis odio erant et inter causas principales numerantur, quare anno 1517 in Germania Reformatio orta est. Novi motus, quos Hieronymus Savonarola incitavit, quasi primi rerum futurarum monitus erant. Die 31 Decembris, 1494 Roma ab exercitu Caroli VIII regis Franciae expugnata, sed mox iterum liberata est.

Fortunae commutatio autem facta est, cum die 6 Maii 1527 milites imperatoris Caroli V urbem ingressi sunt et vastare coeperunt; hunc casum historici Italici il sacco di Roma appellant, id est Latine direptionem Romanam. Landsknecti, quorum maxima pars Protestantes erant, iam diu nulla stipendia acceperant; cupiditate effrenati et partim odio ecclesiae Romanae commoti urbem spoliaverunt, ut fere 90 partes artificiorum direptae[20] et 20 000, ut putatur, pristinorum 55 000 incolarum interfecti aut morbis consumpti sint.[21] Cum Papa Clemens VII in Castello Sancti Angeli oppugnatus die 7 Iunii 1527 denique se dedisset, urbs vastata et ad paupertatem redacta, Renascentia Romae finita erat.

Reformatio Catholica et tempus Barocum[recensere | fontem recensere]

Roma a Matthaeo Merian anno fere 1642 picta.
Fontana di Trevi, maximus Romae fons.

Post Romam direptam mores mutati sunt: Clementis VII papae successor Paulus III Farnesius anno 1545 Concilium Tridentinum indixit, cuius consiliis ad effectum adducendis Reformatio Catholica sive Contrareformatio, quae dicitur, profecta est. Artes, antea sublimes et antiquis aemulae, nunc magis religioni docendae erant et hominibus simplicibus facilius comprehensibiles. Ipsum Michalem Angelum Clemens VII anno 1534 Ultimum iudicium in Sacello Sixtino depingere iussit (confectum 1536-1541 Paulo III regnante), quo omnes horrorem direptionis Romae memorantes ad conversionem morum suorum vocati sunt.

Postquam ecclesia iterum confirmata est, Roma novis monumentis, quibus papatus restitutus celebrabatur, et numerosis ecclesiis ornata est. Familiae nobiles (Barbarini, Pamphili, Chisii, Rospigliosi, Altieri, Odescalchi) a papis ex iis oriundis adiutae palatia eorum baroca aedifcaverunt. Longae viae per vicos antiquos directos saepe aspectus obeliscorum aut aliorum monumentorum praebent. Fora fontibus sive fontanis instructa sunt. Quod barocus urbis aspectus paene immutatus ad hunc diem asservatus est, una cum Civitate Vaticana in indicem UNESCO Mundi Hereditatis positus est.

Tempus recentius[recensere | fontem recensere]

Copiae Italianae die 20 Septembris 1870 Romam invadunt.
Mussolini cum ducibus, iter Romam.

Aevo Illuminationis papae studiis archaeologicis faverunt et vitam hominum meliorem reddiderunt. Tamen potentia papatus paulatim minuta est et finis dominatus saecularis appropinquare videbatur: Anno 1773 Clemens XIV a potentiis saecularibus Iesuitas opprimere coactus est. Annis 17981800 Prima Res Publica Romana militibus Francogallicis adiuvantibus constituta est. Status papalis mense Iunio 1800 restituta, sed mox Napoleone regnante provincia imperii Francici facta est, quae primo Département du Tibre (1808–10) et postea Département Rome (1810–14) appellata est. Napoleone dimisso status ecclesiasticus iterum Consilio Vindobonensi anno 1814 restitutus est.

Anno 1849 Secunda Res publica Romana, quam inter alios Iosephus Mazzini et Iosephus Garibaldi sustentaverunt, orta, mox autem opressa est. Anno 1861, postquam fere tota Italia a potentiis exteris liberata est, Roma caput novae civitatis declarata est, quamquam adhuc in dicione papae erat, qui a Napoleone III rege Franciae protectus est. Cum anno 1870 propter Bellum Germano-Francicum copiae Francicae abductae essent, manus Italianae Romam per Portam Piam ingressi sunt (vide: Expugnatio Romae). Anno 1871 Roma (post Augustam Taurinorum et Florentiam) caput Italiae facta est. Clarum regni Italiae signum monumentum nationale nomine Monumentum Victorii Emmanuelis II (Monumento Vittorio Emanuele II) (regi homonymo dedicato) in septentrionali Capitolii clivo aedificatum factum est, quod anno 1911 inauguratum est. Papatus et civitas Italiana per multos annos hostiliter se gerebant, papae se captivos in Vaticano dixerunt.

Paulo post primum bellum mundanum motus politicus Fascismi in Italia exarsit. Anno 1922 Benitus Mussolini iter Romam, quod dicitur, fecit, novum Imperium Italianum declaravit, alias partes suppressit, cum Germania Nazistica foedus iniit. Mussolini magnas urbis partes destrui iussit, ut vias latas et fora magnifica ad renascentiam imperii Romani celebrandam aedificarentur. Numerus incolarum celeriter super 1 000 000 ascendit. Anno 1929 Romae minima mundi civitas sui iuris, Civitas Vaticana nata est, cum die 11 Februarii Lateranensia pacta a cardinale Secretario Status Petro Gasparri et Benito Mussolini subscripta sunt, quibus mutua inter Italiam et Sanctam Sedem recognitio data est.

Secundo bello mundano Romae maxima ex parte temperatum est. Tamen die 18 Iulii 1943, cum Basilica Sancti Laurentii extra muros et vici vicini a bombis Anglo-Americanis deleti sunt, plus quam 3000 incolarum mortui et 11000 vulnerati sunt. Mussolini delapso urbs a copiis Germanis occupata et urbs libera declarata, die 4 Iunii 1944 demum liberata est.

Roma hodierna[recensere | fontem recensere]

Post Secundum bellum mundanum, Roma celeriter crevit; sic dictum "miraculum oeconomicum Italianum" Romam fecit urbem iucundam, quae etiam multis pelliculis (sicut La dolce vita) scaenam praebuit. Post annum 1990, cum urbs plus quam 2.8 milliones incolarum nancta est, numerus incolarum decrescere coepit, quod multi extra urbem vivere malunt. Magna aedifica extra urbem historicam erecta sunt, ut puta in vico E.U.R., qui iam anno 1938 inchoatus et post secundum bellum mundanum perfectus est. Quod reliquiae antiquitatis non solum multis locis visibiles sunt, sed praesertim paene ubique in aedificiis et sub solo exstant, quaevis mutatio sive adaptatio (renovatio aedificiorum, aedificatio novarum viarum et ferriviae subterraneae) difficilis est.

Maiores difficultates quam nucleus historicus autem suburbia saepe turpia praebent, in quibus multa scelera committuntur. Ibi post secundum bellum mundanum saepe aedificia sine auctoritate et paene nullo ordine erecta sunt. Cum vetere in urbe tantae ecclesiae sint, quantae conservari vix possent, in suburbiis non raro desunt. Praeterea urbi, quae olim omnibus incolis thermas vel balnearia praebebat, hodie thermae paene non sunt.

Magnus numerus hominum, qui ex toto orbe terrarum confluunt, ut reliquias antiquitatis aut sepulcra apostolorum visant, plurimis incolis laborem et victus praebent.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Situs urbis[recensere | fontem recensere]

Roma a satellite visa

Roma medio in Latio prope Mare Tyrrhenum ad Tiberim flumen iacet, plus minusve 37 metra super maris aequor. Tiberis pluribus flexionibus per urbem in meridiem versus fluit. In urbe septentrionali Anien se Tiberi coniungit. Vicina regio Italiane Campagna Romana[22] vel brevius Campagna vocatur; planities est, quae se a Tiberi usque ad Circeum extendit.[23] A Roma in orientem versus Aprutium est, in boreo-orientem Montes Sabini, in meridiem Montes Albani.

Provincia Romana in septentrionibus finitima est provinciis Viterbiensi et Reatinae, in oriente Aquilanae, in Aprutio regione et in meridie Frusinati et Latinensi.

Maxima pars urbis in sinistra Tiberis ripa iacet.

Subdivisiones Romae[recensere | fontem recensere]

Pristina subdivisio Romae (2001-2013)
Subdivisio hodierna

Commune Romanum sive Roma Capitale (Latine: Roma Caput), ut nunc publice vocatur, secundum tres categorias divisum est: una administrativa, altera urbanistica, tertia historica vel toponomastica.

Subdivisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Ratione administrativa Roma anno 1972 in viginti Circoscrizioni (circumscriptiones) divisa est, quae numeris Latinis a I ad XX numeratae sunt (indicem pristinorum municipiorum invenies in Categoria:Municipia Romae).

Anno 1992 circumscriptio XIV a Roma separata et commune autonomum nomine Flumen Micinum factum est.

Postea anno 2001 circumscriptiones municipia facta sunt, numeris immutatis.

Anno 2013 ordo municipiorum mutatus est, ut nunc sint 15 municipia.

Subdivisio urbanistica[recensere | fontem recensere]

Mense Iulio anno 1977 tota Roma divisa est in zonas sub aspectu urbano similes; quae zonae urbanisticae vocatae sunt. Municipia hodierna divisa sunt in 155 zonas urbanisticas.

Subdivisio toponomastica[recensere | fontem recensere]

Subdivisio toponomastica e 116 regionibus constat, qui iterum dividuntur, ut sequitur:

Urbes finitimae[recensere | fontem recensere]

Civitas
Municipia finitima

Status caeli[recensere | fontem recensere]

Tres stationes meteorologicae Romae sunt: statio Roma media, statio Roma Mons Marius, statio Roma Urbs. Clima Romae est mediterraneum, aestates calidae et aridae sunt, hiemes humidae, aere plerumque temperato, rare tamen ningit, exempli gratia annis 1929 et 1985.

Despectus in urbem.

Monumenta ac loci delectationis[recensere | fontem recensere]

SENATVS POPVLVSQVE·ROMANVS DIVO·TITO·DIVI·VESPASIANI·F[ILIO] VESPASIANO·AVGVSTO

Pontes[recensere | fontem recensere]

Viae praeclarae[recensere | fontem recensere]

Societas[recensere | fontem recensere]

Progressus incolarum[recensere | fontem recensere]

Progressus incolarum Romae urbis inter annos 1750-2005

Numerus incolarum sequentis indicis usque ad annum 1858 aestimatio est, 1871-2001 census eius anni, 2005 ratio Instituti nationalis statisticae (ISTAT).

Annus Numerus civium
350 a.C.n. 30 000
250 a.C.n. 150 000
44 a.C.n. 1 000 000
120 1 000 000
330 800 000
410 700 000-800 000
530 90 000-150 000
650 70 000
1000 20 000
1400 20 000*
1526 50 000–60 000
1528 20 000**
1600 100 000
1750 156 000
1800 163 000
1820 139 900
1850 175 000
1853 175 800
1858 182 600
1861 194 500
1871 212 432
1881 273 952
1901 422 411
1911 518 917
1921 660 235
1931 930 926
1936 1 150 589
1951 1 651 754
1961 2 188 160
1971 2 781 993
1981 2 840 259
1991 2 775 250
2001 2 663 182
2007 2 718 768
2009 2 728 296

(*) Magnum schisma occidentale 13091376, Pestis 1348/1350
(**) Direptio Romana 1527 (ab exercitu vel Landsknectis Caroli V facta )

Cultura[recensere | fontem recensere]

Post secundum bellum mundanum Romae cinematographia floruit et pelliculae in Cinecittà creatae in toto orbe magnum exitum habuerunt, exempli gratia: La dolce vita, Quo vadis, Ben Hur, etc.

Romae adhuc hodie est praeclarorum diariorum La Repubblica et Il Tempo sedes.

Homines notabiles praesenti urbi Romae colligati[recensere | fontem recensere]

De hominibus antiquae Romae vide "Romani antiqui"

Romae nati[recensere | fontem recensere]

Romae mortui[recensere | fontem recensere]

Saecula XX et XXI[recensere | fontem recensere]

Municipia Romae[recensere | fontem recensere]

Praeterea haec regiones antiquae sunt:

Res oeconomicae[recensere | fontem recensere]

Romae multa diaria edita sunt, exempli gratia Res Publica, Tempus, Unitas, Nuntius, Observator Romanus, etc. Romae est sedes Organizationis Alimentariae et Agriculturalis (OAA) Consociationis Nationum .

Commeatus[recensere | fontem recensere]

Romae sunt duae Ferriviae subterraneae, A et B. Novae viae, quae C et D appellantur, modo aedificantur. Ferrivia a societate publica Metropolitana di Roma administratur.

Administratio urbis[recensere | fontem recensere]

Praesens praefectus urbis est a die 11 Iunii 2013 Ignatius Marino. Antea urbis praefecti fuerunt: Franciscus Rutelli (19932001), Gualterus Veltroni (2001–2008), Ioannes Alemanno (2008–2013) (Populus Libertatis). Vide etiam Romae praefectos urbis.

Curiositas[recensere | fontem recensere]

  • Proverbio ferunt omnes vias Romam ducere. Rectius tamen est temporibus Imperii Romani antiqui omnes vias Roma ortas et in provincias varias perductas esse. Quae etiam postea in usu manebant. Via maximi momenti mediaevalis erat "Via Francigena".
  • Litterae S.P.Q.R. in monumentis scriptae nummisve percussae significant 'Senatus Populusque Romanus'.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apud Romanos antiquos etiam Urbs nuncupata.
  2. In carmine 2,5,23 s.
  3. Fasti 2.684.
  4. Claudio Rendina, Roma ieri, oggi, domani (Romae: Newton Compton, 2007), 17.
  5. Sumptio a Mauro Servio Honorato.
  6. Sumptio a Plutarcho.
  7. John Nobel Wilford (2007), "More Clues in the Legend (or Is It Fact?) of Romulus," New York Times, 12 Iunii.
  8. Heiken, Funiciello, et De Rita 2005.
  9. Suetonius, Div. Aug. 28.
  10. Aestimationes a 450 000 usque ad 3.5 milliones pertinent. Haec pagina 1.2 milliones proponit.
  11. 3,5,23-24: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia."
  12. Aeneis 1, 278–279: "His ego nec metas rerum nec tempora pono: imperium sine fine dedi."
  13. 14,6,3: "Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem."
  14. Hymnus in Honorem Passionis Laurentii (Peristephon II), 413.417-434: "O Christe, . . . qui sceptra Romae in vertice locasti sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere,ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus! Hoc destinatum, quo magis ius Christiani nominis, quodcumque terrarum iacet uno inligaret vinculo. Da, Christe, Romanis tuis, sit Christiana ut civitas."
  15. Tellier 2009:185.
  16. Luigi Vittorio Bertarelli, Guida d'Italia, 1925:19.
  17. Ibidem
  18. Ibidem, p. 20.
  19. Ibidem
  20. Vide de:Sacco di Roma
  21. Vide it:Sacco di Roma (1527)
  22. Nomen derivatum est ex Regione I Campania, una ex undecim regionum, in quas divisa est Italia ab Augusto imperatore. Paretymologia campagna a verbo Latino campus deducit.
  23. Distinguenda est ab Agro Romano.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Documentarium[recensere | fontem recensere]

  • The Holy Cities: Rome. 2006. Danae Film Production, ab HDH Communications divulgatum.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Romam spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Romam spectant.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]