Latinitas nondum censa

Liber nubeculatus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pagina 34 ex libro nubeculato Atomic War#2 anno 1952 edito, imagines et dialogos in nubeculis monstrans.

Liber nubeculatus[1][2] sive libellus pictographicus[3][4] sive commentariolus nubeculatus[5] (-i, m) sive commentariolus comice pictus,[5] est medium graphicum quod fabulam imaginibus colloquiisque inter personas depictas ostendit. Nomen nubeculatus venit ex nubeculis, quae diverbium super personas colloquentes continent. Libri nubeculati sunt genus narrationis pictae.

Series librorum nubeculatorum studiosis antiquitatis nota est Asterix, a Renato Goscinny scripta et Alberto Uderzo picta, quae bellum inter Romanos et Gallos comice tractat. Cuius aliquos libros Carolus Rubricastellanus in Latinum vertit.

Exempla personarum huius generis[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Words (sc. Verba), a Gulielmo Whitaker creatum, programma computatrale quod flexionem vel coniugationem vocabulorum Latinorum notat, eaque in Linguam Anglicam convertit. Vide nexum externum: Words.exe.
  2. Glossarium ANGLICO-LATINUM interretiale, Gualterio Redmond auctore.
  3. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 497, s.v. comics (pl.).
  4. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  5. 5.0 5.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]