Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)
Vicipaedia est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera[1] atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.
Nomen Vicipaedia est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedia. Condita est anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.[2][3]
Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica.[4] Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.[5]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Quamquam nonnullae Vicipaediae linguis variis, sicut Anglica, scriptae imagines haudquaquam liberas ostendunt.
- ↑ Guilelmus Tancer, Look Who's Using Wikipedia. 1 Maii 2007. Time: "The sheer volume of content [...] is partly responsible for the site's dominance as an online reference. When compared to the top 3,200 educational reference sites in the U.S., Wikipedia is #1, capturing 24.3% of all visits to the category.
- ↑ Alex Woodson, Wikipedia remains go-to site for online news. 8 Iulii 2007. Reuters : "Online encyclopedia Wikipedia has added about 20 million unique monthly visitors in the past year, making it the top online news and information destination, according to Nielsen//NetRatings."
- ↑ Index Vicipaediarum omnium.
- ↑ Statistica in wikimedia.org in 5 annis proximis apud Alexa Internet.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Andrew M. Kaplan, M. Haenlein (2014) "Collaborative projects (social media application): About Wikipedia, the free encyclopedia" in Business Horizons vol. 57 no. 5 pp. 617-626
Vide etiam[recensere | fontem recensere]
- Cathopedia
- Conservapedia
- Lexipedia
- Necyclopaedia
- Truth in Numbers: The Wikipedia Story ('Veritas in Numeris: Historia Vicipaediae') (pellicula)
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam spectant. |
- Anthony DiPierro, "Wikipedia: the timeline" knol.google.com
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur cui "Vicipaediae" omnesque inceptus multilingues et liberi sunt:
|