Nominativus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nominativus est casus qui grammaticum subiecti munus monstrat.

Usus nominativi in lingua Latina[recensere | fontem recensere]

In activa et in passiva significatione[recensere | fontem recensere]

Sive in passiva sive in activa significatione, casus nominativus indicat id, de quo loquitur verbum. In sententia lupus currit, nomen lupi, quod nominativo utitur, est subiectum verbi activi; in sententia lucerna accenditur, nomen lucernae est subiectum verbi passivi et ideo nominativo casu utitur. Alia exempla:

  1. Aquila volat;
  2. Discipuli vultum magistri timent;
  3. Prima Sedes non iudicabitur a quoquam.

Atributum subiecti[recensere | fontem recensere]

In verbis, quae actionem non ostendunt, subiectum exigit quoque nominativum; praeterea attributum illud subiecti item nominativo utitur: Puella est pulchra; Cicero fit consul. In his sententiis nomina puellae et Ciceronis sunt subiecta; nomina autem pulchrae et consulis sunt attributa subiecti. In utroque casu nominativus exigitur. Alia exempla:

  1. Quattuor sunt anni tempora;
  2. Excellentissimum bonum est temperantia;
  3. Tullus manet aegrotus.

Nominativus generis neutralis[recensere | fontem recensere]

Cum agitur de nominibus generis neutralis, lingua Latina non distinguit nominativum ab accusativo. Quod forte est memoria illius inter res animatas et non animatas distinctionis, cuius hereditatem lingua Persa ab antiquissima alia lingua ceperit.

Alia exempla[recensere | fontem recensere]

Filia bellum amat.

Dominus est in domo.

Bella sunt mala.

Urbs Roma est magna.

Nomen senatoris est Caesar.

Senes bellum timent.

Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adjectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Conjunctio | Praepositio | Interjectio | (Particula)
Nomen substantivum et Nomen adjectivum
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus: masculinum | femininum | neutrum | commune | omne
Declinatio latina: Prima | Secunda | Tertia | Quarta | Quinta
Casus: Nominativus | Genetivus | Dativus | Accusativus | Vocativus | Ablativus | Locativus