24
Tusculanum 9.9.
Påve Alexander III till ärkebiskopen i Uppsala och hans lydbiskopar samt Guttorm jarl med befallning att besätta fästningarna för att förekomma finnarnas svek och deras avfall från kristendomen.

Sv. Dipl. I n:o 59. Sv. Trakt. I n:o 46
Alexander papa III Vpsalensi archiepiscopo et suffraganeis eius et Guthermo duci. Grauis admodum et difficilis est ad apostolicam sedem querela perlata, quod Phinni semper, imminente sibi exercitu inimicorum, fidem seruare christianam promittunt et prædicatores et eruditores christianæ legis desideranter requirunt, et recedente exersitu fidem abnegant, praedicatores contemnunt et grauiter persequuntur. Ynde quoniam in hoc Deo illudere et christianam religionem deridere videntur, et illis se duplo filios gehennæ constituentibus salus et vita eorum tota in terrenis, neglectis cœlestibus, conspicitur consistere, nec est dignum, vt eis aduersitate christianum nomen defensionem conferat, quod in prosperitate despicere et horrere probantur; vniuersitatem vestram monemus atque mandamus, quatimus a fallacijs et fraudibus eorum ita prudenter et discrete de cætero caueatis, quod, si ingruerit necessitas, ad auxilium et defensionem vestram non possint recurrere, nisi munitiones, si quas habent, vobis tenendas assignent aut alias adeo sufficientem cautionem exhibeant et securitatem, quod a modo nullatenus pedes retrahere aut vestram prudentiam valeant circumuenire, sed christianæ fidei documenta cogantur tenere firmiter et seruare; ne amplius de eorum numero videantur, de quibus dictum est: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei. Datum Tuscul. V. idus septembris.
Takaisin/Tillbaka

 

Etusivu
Ingångssida
Tietokanta
Databasen
DF-prokekti
DF-projektet
Julkaisuperiaatteet
Redigeringsprinciper
Lyhenteet
Förkortningar