cucurbita lagenaria

Cucurbita

Haud secus altipetax semente cucurbita vili
Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras Ingentes, crebrisque iacit retinacula ramis.
Ac velut ulmum hedera implicuit cum frondibus altam,
Ruris abusque sinu toti sua brachia circum
Laxa dedit ligno, summumque secuta cacumen
Corticis occuluit viridi tutamine rugas:
Aut arbustivum vitis genus, arbore cum se
Explicuit quavis, ramorumque alta corimbis
Vestiit, et propria sursum se sponte levavit -
Visitur ergo rubens aliena in sede racemus
Dependere, premit tabulata virentia Bachus,
Pampinus et frondes discernit latior altas -
Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens
Diligit appositas, sua sustenacula, furcas,
Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos.
Ne vero insano divelli turbine possit,
Quot generat nodos, tot jam retinacula tendit,
Et quoniam duplicem producunt singula funem,
Undique fulturam dextra levaque prehendunt,
Et velut in fusum nentes cum pensa puellę
Mollia traiciunt spirisque ingentibus omnem
Filorum seriem pulchros metantur in orbes,
Sic vaga tortilibus stringunt ammenta catenis
Scalarum, teretes involvuntque ilico virgas,
Viribus et discunt alienis tecta cavarum
Ardua porticuum volucri superare natatu.

deutsch