[ PHARE ]

Le Psautier de Saint Louis, entre 1253 et 1270, Paris, BnF

Tractatus de Origine, Natura,
Jure et Mutationibus Monetarum

per

Nicolaum Oresme

Edition de référence : L. Wolowski (éd.), Traictie de la première invention des monnoies de Nicole Oresme et Traité de la monnoie de Copernic. Paris : Guillaumin, 1864.
 
Les chiffres romains entre crochets [ ] renvoient à la pagination de l'édition de référence.

© CHPE, juin 1998 [ Texte fourni par / Text provided by :
André Lapidus, lapidus@univ-paris1.fr,
Centre d'Histoire de la Pensée Economique,
Université de Paris I Panthéon-Sorbonne. ]


[XCI]

INCIPIT TRACTATUS DE ORIGINE, NATURA, JURE, ET MUTATIONIBUS MONETARUM,
COMPOSITUS PER MAGISTRUM NICOLAUM ORESME
SACRÆ THEOLOGIÆ PROFESSOREM

 

 

Prologus.

 

Quibusdam videtur quod aliquis rex aut princeps auctoritate propria possit de jure vel privilegio libere mutare monetas in suo regno currentes, et de eis ad libitum ordinare, ac super hoc capere lucrum seu emolumentum quantumlibet : aliis autem videtur oppositum. Propter quod intendo in præsenti tractatu de hoc scribere, [XCII] quid secundum philosophiam Aristotelis principaliter mihi videtur esse dicendum, incipiens ab origine monetarum : nihil temere asserendo, sed totum submitto correctioni majorum, qui forsan ex eis quæ dicturus sum, poterunt excitari ad determinandum veritatem super isto, ita ut omni cessante scrupulo omnes in unam possint sententiam pariter convenire, et circa hoc invenire quod principibus et subjectis, immo toti reipublicæ proficiat in futurum.

Incipiunt capitula præsentis tractatus.

I. Propter quod moneta sit inventa.
II. De qua materia debet esse moneta.
III. De diversitate monetarum et mixtione.
IV. De forma vel figura monetæ.
V. Cui incumbit facere numisma.
VI. Cujus sit ipsa moneta.
VII. Ad cujus expensas fabricanda sit moneta.
VIII. De mutationibus monetarum, in generali.
IX. De mutatione monetæ in figura.
X. De mutatione proportionis monetarum
XI. De mutatione appellationis monetarum.
XII. De mutatione ponderis monetarum.
XIII. De mutatione materiæ monetarum.
XIV. De mutatione composita monetarum.
XV. Quod lucrum quod provenit principi ex mutatione monetæ est injustum. [XCIII]
XVI. Quod lucrum in mutatione monetæ est innaturale.
XVII. Quod lucrum in mutatione monetæ est pejus quam usura.
XVIII. Quod tales mutationes monetarum, quantum est ex se, non sunt permittendæ.
XIX. De quibusdam inconvenientibus tangentibus principem, quæ sequuntur ex mutationibus monetarum.
XX. De aliis inconvenientibus totam communitatem tangentibus.
XXI. De ailis inconvenientibus quæ tangunt partem communitatis.
XXII. Si communitas potest facere tales mutationes monetæ.
XXIII. In quo arguitur quod princeps possit mutare monetas.
XXIV. Responsio ad prædicta, et conclusio principalis.
XXV. Quod tyrannis non potest diu durare.
XXVI. Quod capere lucrum ex mutationibus monetarum præjudicat toti regali potestati.

 

 

Capitulum I.

Propter quid moneta sit inventa.

 

Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum. Inde multiplicati sunt homines super terram, et possessiones prout expediebat divisæ sunt. Ex hoc autem contingit, quod unus habuit de una re ultra suam necessitatem ; alius vero de [XCIV] eadem re habuit parum aut nihil et de alia re e contrario fuit, sicut forsan quis abundavit ovibus et pane indiguit, et agricola e converso. Una etiam regio superabundavit in uno, et defecit in alio. Cœperunt ergo homines mercari sine moneta, et dabat unus alteri ovem pro frumento, et alius de labore suo pro pane vel lana, et sic de aliis rebus. Quod adhuc longo postea tempore fuit in quibusdam civitatibus institutum, prout narrat Justinus. Sed tamen in hujusmodi permutatione et transportatione rerum, multæ difficultates acciderunt. Subtilisati sunt homines usum invenire monetæ, quæ esset intrumentum permutandi ad invicem naturales divitias, quibus de per se subvenitur naturaliter humanæ necessitati. Nam ipsæ pecuniæ dicuntur artificiales divitiæ : contingit enim his abundantem mori fame, sicut exemplificat Aristoteles de rege cupido, qui oravit, ut quidquid ipse tangeret, aurum esset ; quod Dii annuerunt, et sic fame periit, ut dicunt pœtæ ; quoniam per pecuniam non immediate succuritur indigentiæ vitæ, sed est instrumentum artificialiter adinventum pro naturalibus divitiis levius permutandis. Et absque alia probatione clare potest patere, quod numisma est valde utile bonæ communitati civili, et Reipublicæ usibus opportunum, imo necessarium : ut probat Aristoteles V. Ethicorum. Quanquam de hoc dicat Ovidius :

Effodiuntur opes irritamenta malorum,
Jamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum,
Prodierat, etc.

Hoc enim facit perversa malorum cupiditas, non ipsa pe-[XCV]cunia, quæ est humano convictui multum accommoda, et cujus usus per se bonus est. Inde aut Cassiodorus : Pecuniæ ipsæ quamvis usu creberrimo viles esse videantur, animadvertandum est quanta tamen a veteribus ratione collectæ sunt. Et in alio loco dicit, quod constat monetarios in usum publicum specialiter esse inventos.

 

 

Capitulum II.

De qua materia debet esse moneta.

 

Et quoniam moneta est instrumentum permutandi divitias naturales, ut patet ex capitulo præcedenti, conveniens fuit, quod ad hoc tale instrumentum esset aptum : quod fit, si sit faciliter manibus attrectabile seu palpabile, et leviter portabile, et quod pro modica ipsius portione habeantur divitiæ naturales in quantitate majori, cum aliis conditionibus quæ postea videbuntur. Oportuit igitur quod numisma fieret de materia preciosa et rare, cujusmodi est aurum. Sed talis materiæ competens debet esse abundantia. Propter quod ubi aurum non sufficeret, moneta fit cum hoc de argento ; ubi autem ista duo metalla non sufficerent vel non haberentur, debet fieri mixtio, aut simplex moneta de alio puro metallo : sicut antiquitus fiebat ex ære, ut narrat Ovidius I. Fastorum dicens :

Æra dabant olim, melius nunc omen in auro est,
Victaque concedit prisca moneta novæ.

Similem etiam mutationem promisit Dominus per Esaiam [XCVI] prophetam dicens : Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum. Hæc enim metalla sunt ad monetam aptissima. Et, ut Cassiodorus inquit, primi dicuntur Eacus aurum, argentum Indus rex Scythiæ reperisse et humano usui summa laude tradidisse. Et ideo non debet permitti quod tantum ex eis in usus alios applicetur, quod residuum non sufficiat pro moneta. Quod Theodoricus rex Italiæ recte advertens, aurum et argentum, quod more gentium in sepulchris mortuorum erat reconditum, jussit depromi, et usui monetæ ad utilitatem publicam fecit afferri dicens, culpæ genus esse inutiliter in abditis relinquere mortuorum unde se vita potest sustentare viventium. Rursum nec expedit politiæ quod talis materia sit nimis abundans : hac enim de causa moneta ærea recessit ab usu, ut ait Ovidius. Forsan etiam quod ab hoc humano generi provisum est ut aurum et argentum, quæ sunt ad hoc aptissima, non facile habeantur in copia, et ut non possint per alchimiam leviter fieri, sicut aliqui tentant, quibus, ut ita dicam, juste obviat ipsa natura, cujus opera frustra nituntur excedere.

 

 

Capitulum III.

De diversitate materiæ monetarum et mixtione.

 

Moneta, ut dicit primum capitulum, est instrumentum mercaturæ. Et quoniam communitati et cuilibet expedit mercaturam fieri aliquotiens magnam seu grossam, quando-[XCVII]que vero minorem, et plerumque de parvis vel parvam, inde est quod conveniens fuit habere monetam pretiosam, quæ facilius portaretur et numeraretur, et quæ magis esset habilis ad mercaturas majores. Expedivit etiam habere argenteam, minus scilicet pretiosam, quæ apta est ad recompensationes et æquiparantias faciendas, et pro emptione mercimoniorum minorum. Et quoniam aliquotiens in una regione non satis est competenter de argento, secundum portionem divitiarum naturalium ; imo portiuncula argenti, quæ juste dari deberet pro libra panis vel aliquo tali, esset minus bene palpabilis propter nimiam parvitatem, ideo facta fuit de minus bona materia cum argento ; et inde habuit ortum nigra moneta, quæ est congrua pro minutis mercaturis. Et sic convenientissime, ubi non abundat argentum, sunt tres materiæ monetarum, prima aurea, secunda argentea, et tertia nigra mixta. Sed animadvertendum est et notandum pro regula generali, quod nunquam debet fieri mixtio, nisi tantummodo ex minus precioso metallo de quo consuevit fieri parva moneta. Verbi gratia, ubi haberetur moneta ex auro et argento, mixtio nunquam facienda est in moneta aurea, si tamen aurum talis naturæ fuerit, quod monetari possit immixtum. Et est causa, quoniam omnis talis mixtio de se suspecta est, nec facile possunt auri substantia, et ejus quantitas in mixtione cognosci. Propter quod nulla mixtio debet in monetis fieri, nisi propter necessitatem jam tactam ; et tunc facienda est, ubi suspicio est minor vel deceptionis minoris, et hoc est in minus pretioso metallo. Rursum nulla talis mixtio facienda est, nisi duntaxat pro utilitate com-[XCVIII]muni, ratione cujus moneta est inventa et ad quam naturaliter ordinatur, ut patet ex prius dictis. Sed nunquam est necessitas, nec apparet communis utilitas, faciendi mixtionem in moneta aurea, ubi habetur argentea ; nec videtur posse bona intentione fieri, neque unquam factum est in communitate prospere gubernata.

 

 

Capitulum IV.

De forma seu figura monetæ.

 

Cum primum cœpissent homines mercari sive comparare divitias mediante moneta, nondum erat in ea aliqua impressio vel imago ; sed una portio argenti vel æris dabatur pro potu vel cibo, quæ quidem portio mensurabatur ad pondus. Et quoniam tædiosum erat ita crebro ad trutinam recurrere, nec bene poterat pecunia mercaturis æquiparari per pondus ; cum hoc esset ut in pluribus venditor non poterat cognoscere metalli substantiam sive modum mixtionis, ideo per sapientes illius temporis prudenter provisum est, quod portiones monetæ fierent de certa materia et determinati ponderis, quodque in eis imprimeretur figura, quæ cunctis notoria significaret qualitatem materiæ numismatis et ponderis veritatem, ut amota suspicione posset valor monetæ sine labore cognosci. Quod autem impressio talis instituta sit nuntius et in signum veritatis materiæ et ponderis, nobis ostendunt antiqua nomina monetarum co-[XCIX]gnoscibilium ex impressionibus vel figuris, cujusmodi sunt libra, solidus, denarius, obolus, as, sextula, et similia quæ sunt nomina ponderum appropriata monetis, ut ait Cassiodorus. Similiter siclus est nomen monetæ, ut patet in Genesi, et est nomen ponderis, ut patet ibidem. Alia vero nomina monetæ sunt impropria, accidentalia seu denominativa a loco, a figura, ab auctore, vel aliquo tali modo ; portiones autem monetæ quæ dicuntur numisma, deberent esse figuræ et quantitatis habilis ad conrectandum et ad numerandum, et de materia numerabili, ac etiam ductibili ac recepticili impressionis sive tenaci. Et inde est quod non omnis res pretiosa apta est ut fiat numisma : gemmæ enim, lazuleus, piper, et talia non sunt ad hoc apta nata, sed præcipue aurum et argentum, sicut fuit supra tactum.

 

 

Capitulum V.

Cui incumbit facere numisma.

 

Adhuc autem fuit antiquitus ordinatum, et propter deceptionem cavendam, quod non licet cuilibet facere monetam, aut hujusmodi figuram vel imaginem imprimere in suo proprio argento et auro, sed quod moneta vel characteris impressio fieret per unam personam publicam, seu per plures a communitate ad hoc deputatas ; quia, sicut præmissum est, moneta de natura sua instituta est et inventa pro bono communitatis. Et quoniam princeps est [C] persona magis publica, et majoris auctoritatis, conveniens est quod ipse, pro communitate, faciat fabricare monetam et eam congrua impressione signare. Hæc autem impressio debet esse subtilis, et ad effigiandum seu contrafaciendum difficilis. Debet etiam prohiberi sub pœna ne aliquis extraneus princeps vel alter fabricaret monetam similem in figura et minoris valoris, ita quod vulgus nesciret distinguere inter istam et illam. Hoc esset malefactum, nec aliquis potest de hoc habere privilegium ; quia falsitas est, et causa juste bellandi contra talem extraneum.

 

 

Capitulum VI.

Cujus sit ipsa moneta.

 

Quamvis pro utilitate communi princeps habeat signare numisma, non tamen ipse dominus seu proprietarius est monetæ currentis in suo principatu. Moneta siquidem est instrumentum æquivalens permutandi divitias naturales, ut patet ex primo capitulo. Ipsa igitur est eorum possessio quorum sunt hujusmodi divitiæ. Nam si quis dat panem suum, vel laborem proprii corporis pro pecunia, cum ipse eam recepit, ipsa est sua, sicut erat panis vel labor corporis, qui erat in ejus potestate libera, supposito quod non sit servus. Deus enim a principio non dedit solis principibus libertatem ad dominium rerum, sed primis parentibus et toti posteritati, ut habetur in Genesi. Moneta igitur non est solius principis. Si quis autem vellet [CI] opponere per hoc, quod Salvator noster, ostenso sibi quodam denario, interrogavit dicens, Cujus est imago et superscriptio hæc ? et cum responsum esset, Cæsaris, ipse sententiavit dicens : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari, et quæ Dei sunt, Deo. Acsi diceret : Cæsaris est numisma, ex quo imago Cæsaris in eo est impressa. Sed inspicienti seriem Evangelii patet facile, quod non ideo dicitur Cæsari deberi denarius, quia erat Cæsaris imagine superscriptus, sed quoniam erat tributum. Nam, ut ait Apostolus : Cui tributum, tributum, et cui vectigal, vectigal. Christus itaque signavit, per hoc posse cognosci cui debeatur tributum : quia illi debebatur, qui pro republica militabat, et qui ratione imperii poterat fabricare monetam. Est igitur pecunia communitatis et singularium personarum : et ita dicit Aristoteles VIIo Politicæ, et Tullius circa finem veteris Rhetoricæ.

 

 

Capitulum VII.

Ad cujus expendas fabricanda sit moneta.

 

Sicut ipsa moneta est communitatis, ita facienda est ad expensas communitatis. Hoc autem fit convenientissime, si hujusmodi expensæ accipiantur supra totam monetam, per hunc modum quod materia monetabilis, sicut aurum quando traditur ad monetandum vel venditur pro moneta, detur pro minori pecunia quam possit fieri ex ea sub certo pretio taxato, verbi gratia, si ex marca ar-[CII]genti fieri possint LXII solidi, et pro labore et nececessariis ad monetandum eam requirantur duo solidi, tunc marca argenti non monetata valebit LX solidos et alii duo erunt pro monetatione. Hæc autem portio taxata debet esse tanta quod sufficiat abundanter omni tempore pro fabricatione moneta. Et si moneta possit fieri pro minori pretio, satis congruum est quod residuum sit distributori vel ordinatori, scilicet principi vel magistro monetarum, et sic quasi quædam pensio. Sed tamen hujusmodi portio debet esse moderata, et sufficienter satis parva, si monetæ sufficerent debito modo, ut dicetur postea. Et si talis portio vel pensio esset excessiva, hoc foret in damnum et præjudicium totius communitatis, sicut potest unicuique faciliter apparere.

 

 

Capitulum VIII.

De mutationibus monetarum in generali.

 

Ante omnia sciendum est, quod nunquam sine evidenti necessitate mutandæ sunt priores leges, statuta, consuetudines seu ordinationes quæcumque, tangentes communitatem. Imo, secundum Aristotelem in IIe Politicæ, lex antiqua positiva non est abroganda pro meliore nova, nisi sit multum notabilis differentia in bonitate earum, quoniam mutationes hujusmodi diminuunt ipsarum legum auctoritatem et reverentiam, et multo magis si frequenter fiant. Ex hoc enim oritur scandalum et murmur in populo, et periculum [CIII] inobedientiæ. Maxime autem si tales mutationes essent in pejus, nam tunc forent intolerabiles et injustæ. Nunc autem ita est, quod cursus et pretium monetarum in regno debet esse quasi quædam lex et quædam ordinatio firma. Cujus signum est, quod pensiones et quidam reditus annuales taxati sunt ad pretium pecuniæ, scilicet ad certum numerum librarum vel solidorum. Ex quo patet, quod nunquam debet fieri mutatio monetarum, nisi forsan emineret necessitas, aut evidens utilitas pro tota communitate. Unde Aristoteles, Vo Ethicorum, loquens de numismate, Verumtamen, inquit, vult manere magis. Mutatio autem monetæ (prout in generali possum perpendere) potest imaginari fieri muitipliciter uno modo in forma seu figura præcise, alio modo in proportione, alio modo in pretio vel appellatione, alio modo in quantitate vel pondere, et alio modo in substantia materiæ. Quolibet enim istorum quinque modorum sigillatim aut pluribus simul potest mutari moneta. Bonum est igitur istos modos discurrendo declarare, et per rationem inquirere, si aliquo eorum potest juste mutari moneta, et quando, et per quem, et qualiter, et propter quid.

 

 

Capitulum IX.

De mutatione monetæ in figura.

 

Figura impressa seu character monetæ potest dupliciter innovari. Uno modo, non prohibendo cursum monetæ [CIV] prioris, ut si princeps in moneta, quæ sit suo tempore, inscriberet nomen suum, permittendo semper cursum præcedentis. Et hoc non est proprie mutatio nec est magna vis si hoc fiat dum tamen non implicetur cum hoc alia mutatio. Alio modo potest innovari figura, faciendo novam monetam cum prohibitione cursus antiquæ. Et est proprie mutatio ; et potest fieri juste propter alteram duarum causarum. Una est si aliquis princeps extraneus, vel aliqui falsarii, malitiose effigiarint vel contrafecerint modulos seu cuneos monetarum, et inveniatur in regno moneta sophistica, falsa et similis bonæ in colore et figura : tunc qui non posset aliter remedium apponere, expediret mutare modulos et figuram impressionis monetæ. Alia causa posset esse, si forsan antiqua moneta esset vetustate nimia impejorata, vel in pondere diminuta tunc cursus deberet prohiberi, et in nova meliore esset facienda impressio differens, ut vulgus sciret per hoc distinguere inter istam et illam. Sed non videtur mihi, quod princeps posset inhibere cursum prioris monetæ sine altera istarum causarum ; alias enim talis mutatio esset præternecessaria, scandalosa, et communitati damnosa. Nec apparet quod princeps ad talem mutationem posset aliunde moveri, nisi propter alterum duorum : aut videlicet, quia vult ut in quolibet numismate inscribatur nomen suum et nullum aliud, et hoc esset facere irreverentiam prædecessoribus suis et ambitio vana ; aut quia vult plus fabricare de moneta, ut ex hoc habeat plus de lucro, juxta illud quod tactum est supra in [CV] capitulo VII, et hoc est prava cupiditas, in præjudicium et damnum totius communitatis.

 

 

Capitulum X.

De mutatione proportionis monetarum.

 

Proportio est rei ad rem comparatio vel habitudo : sicut in proposito monetæ aureæ ad monetam argenteam debet esse certa habitudo in valore et pretio. Nam secundum hoc quod aurum est de natura sua pretiosius et rarius argento, et ad inveniendum vel habendum difficilius, ipsum aurum æqualis ponderis debet prævalere in certa proportione ; sicut forsan esset proportio viginti ad unum, et sic una libra auri valeret viginti libras argenti et una marcha XX marchas, et una uncia XX uncias, et sic semper conformiter. Et possibile est quod sit una alia proportio, sicut forte XXV ad tria, et quævis alia. Verumtamen ista proportio debet sequi naturalem habitudinem auri ad argentum in pretiositate, et secundum quod instituenda est hujusmodi proportio, quam non licet voluntarie transmutare, nec potest juste variari, nisi propter causam realem, et variationem ex parte ipsius materiæ, quæ tamen raro contingit. Ut si forsan notabiliter minus inveniretur de auro, quam ante, tunc oporteret quod esset carius in comparatione ad argentum, et quod mutaretur in pretio et valore. Si parum aut nihil sit mutatum in re, tunc hoc nullo modo posset licere principi. Nam si hujusmodi proportionem ad libitum immutaret, ipse per hoc posset attrahere sibi inde-[CVI]bite pecunias subditorum, ut si taxaret aurum ad parvum pretium, et illud emeret pro argento, deinde augmentato pretio, rursum venderet aurum suum vel monetam auream, vel conformiter de argento : illud esset simile, sicut si poneret pretium in toto frumento regni sui, et emeret et postea venderet pro majori pretio. Quisque certe potest clare videre quod ista esset injusta exactio, et vere tyrannis : immo videretur violentior et pejor quam illa fuerit quam fecit Pharao in Ægypto. De qua Cassiodorus inquit : Joseph legimus contra famem funestam, emendi tritici dedisse licentiam, sed tale posuisse pretium, ut suæ subjectionis avidus populus se venderet, potius alimoniam mercaturus. Quale fuit rogo tunc miserum vivere, quibus acerba subventio libertatem suam videbatur adimere, ubi non minus ingemit liberatus quam potuit flere captivus. Credo virum sanctum hac necessitate constrictum, ut et avaro principi satis faceret, et periclitanti populo subveniret. Hæc ille. lstud autem monopolium monetarum adhuc esset verius tyrannicum, eo quod foret magis involuntarium et communitati non necessarium, sed præcise damnosum. Si quis autem dicat quod non est simile de frumento, quia aliqua spectant specialiter ad principem in quibus potest statuere pretium prout placet, sicut dicunt aliqui de sale, et fortiori ratione de moneta ; istud autem monopolium seu gabella salis, aut cujuscumque rei necessariæ communitati, injusta est. Et si qui principes statuerint leges hoc eis concedentes, ipsi sunt de quibus Dominus per lsaiam prophetam dicit, Væ qui condunt leges iniquas et scribentes [CVII] injustitias scripserunt, etc. Rursum ex primo et sexto capitulis satis patet, quod pecunia est ipsius communitatis. Ideoque, et ne princeps possit malitiose fingere causam mutationis proportionis monetarum in præsenti capitulo assignatam, ipsi soli communitati spectat decernere, si et quando et qualiter et usquequo immutanda est hujusmodi proportio, nec princeps hoc debet sibi quomodolibet usurpare.

 

 

Capitulum XI.

De mutatione appellationis monetæ.

 

Sicut fuit dictum in capitulo IIII, quædam sunt appellationes seu nomina accidentalia monetarum, denominativa ab auctore, vel a loco, et ista quasi nihil vel modicum faciunt ad propositum. Sed alia sunt magis essentialia et appropriata numismati, sicut denarius, solidus, libra, et similia, quæ denotant pretium, sive pondus, et quæ fuerunt alta consideratione et magno mysterio ab antiquis imposita. Unde Cassiodorus, Animadvertendum est, inquit, quanta ratione ipsæ pecuniæ a veteribus collectæ sunt. Sex millia denariorum solidum esse volebant, scilicet ut radiantis metalli formata rotunditas ætatem mundi, quasi sol aureus, convenienter includeret. Senarium vero (quem non immerito perfectum antiquitas docta definivit) unciæ, qui mensuræ primus gracius est, appellatione significavit, quam duodecies similitudine mensium computatum in libræ plenitudinem ab anni circulo collegerunt. 0 inventa prudentium ! [CVIII] 0 provisa majorum ! Exquisita res est, quæ et usui humano necessaria distingueret, et tot arcana naturæ figuraliter contineret. Merito igitur dicitur libra, quæ tanta rerum est consideratione trutinata. Hæc ille. Si autem alio modo utamur pro nunc istis nominibus et nummis, nunquam tamen immutanda sunt frustra. Sint igitur, gratia exempli, tres modi numismatis : primum valeat unum denarium, secundum unum solidum, et tertium unam libram. Si ergo appellatio unius immutetur, et non alterius, jam variabitur proportio. Sicut qui vocaret vel faceret valere primum numisma duos denarios, aliis non mutatis, proportio esset variata ; quod non licet fieri (ut patet ex capitulo præcedenti) nisi forte rarissime, et hoc ad præsens non curo. Oportet igitur si proportio remaneat immutata, et unum numisma mutet appellationem, quod aliud etiam proportionabiliter immutetur ut si primum vocetur duo denarii, secundum vocetur duo solidi, et tertium duæ libræ. Si autem non fieret alia mutatio, oporteret mercimonia ad majus pretium comparare proportionabiliter seu appellare. Sed talis mutatio nominum fieret frustra, et non est facienda, qui scandalosa esset, et appellatio falsa. Illud enim vocaretur libra, quod in veritate non esset libra ; quod est inconveniens, ut nunc dictum est. Verumtamen nullum aliud inconveniens sequeretur, ubi non essent pensiones vel aliqui reditus ad pecuniæ numerum assignati ; ubi vero essent, statim patet, quod cum inconvenientibus prædictis hujusmodi reditus ex tali mutatione proportionaliter minuerentur, aut crescerent irrationabiliter et injuste, ac etiam in præjudicium multorum. Nam ubi pensiones vel [CIX] reditus aliquorum essent nimis parvi, deberent per alium modum specialem augeri, et non isto modo præjudiciali et damnoso. Hæc ergo appellationis mutatio præcise nunquam est facienda, et maxime princeps in nullo casu debet hoc attentare.

 

 

Capitulum XII.

De mutatione ponderis monetarum.

 

Si pondus numismatis mutaretur, et cum hoc variaretur proportionabiliter pretium, et appellatio cum figura, hoc esset facere aliud genus monetæ ; sicut qui faceret de uno denario duos obolos, vel aliquid tale, sine perditione vel lucro. Et istud posset licite aliquotiens fieri proper aliquam transmutationem realem in materia monetabili, quæ non potest nisi rarissime contingere, sicut de quadam alia mutatione dictum est cap. X. Nunc autem volo dicere de præcisa mutatione ponderis seu quantitatis monetæ, quæ fieret appellatione et pretio non mutatis. Et videtur mihi quod talis mutatio est simpliciter ilicita, potissime principi qui nullo modo potest hoc facere, nisi turpiter et injuste. Primo namque, quoniam imago seu superscriptio in numismate per principem ponitur ad designandam certitudinem ponderis, et materiæ qualitatem, sicut fuit ostensum supra cap. IIII. Ergo si non responderet veritas in pondere, patet statim quod esset falsitas vilissima et deceptio fraudulenta. Sæpe enim mensuræ [CX] bladi et vini et aliæ signatæ sunt publico signo regis, et si quis in istis fraudem committat, reputatur falsarius. Omnino autem consimiliter suscriptio numismatis significat mensuram ponderis et materiæ veritatem. Quam igitur sit iniquum, quam detestabile, præcipue in Principe, sub eodem signo pondus minuere, quis sufficeret explicare ? De hoc enim ad istud propositum Cassiodorus Vo Variarum sic inquit : Quid enim tam nepharium, quam ut præscriptionibus liceat etiam in ipsa trutinæ qualitate peccare, ut quod est justitiæ proprium datum, hoc per fraudes noscatur esse corruptum. [Idemque lib. I, cap. X : Talia igitur secreta violare, sic certissima velle confundere, nonne veritatis ipsius videtur esse crudelis ac fœda laceratio ? Exerceantur negociatores in mercibus ; emantur late quæ vendantur angustius. Constet populis pondus ac mensura probabilis : quia cuncta turbantur, si integritas cum fraudis misceatur. Da certe solidum, et aufer inde, si prævales. Trade libram, et aliquid inde, si potes, imminue. Cuncta ista, nominibus ipsis constat esse provisum, aut integra tribuis, aut non ipsa quæ dicuntur, exsolvis. Non potestis omnino, non potestis nomina integritatum dare, et scelestas imminutiones efficere]. Adhuc autem Princeps per hunc modum sibi posset adquirere pecuniam alienam, nec aliunde potest moveri ad mutationem hujusmodo faciendam. Reciperet enim numismata boni ponderis, et ex eis fabricaret et traderet numismata tempore mutilato pondere. Et hoc non est aliud quod in multis locis sacræ [CXI] Scripturæ prohibetur a Deo : Inde ait sapiens : Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile apud Deum. Et in Deuteronomio dicitur, quod Dominus abominatur eum qui facit hoc. Et ideo divitiæ taliter congregatæ in malum domini sui, consumuntur in brevi, quia, sicut ait Tullius, male parta male dilabuntur.

 

 

Capitulum XIII.

De mutatione materiæ monetarum.

 

Aut materia numismatis est simplex, aut mixta, ut patuit ex capitulo tertio. Si simplex, ipsa potest propter defectum dimitti : ut si nihil aut modicum auri possit inveniri, oportet ipsum desinere monetari ; et si de novo reperiretur sufficiens abundantia ejus, incipiendum esset facere monetam ex ipso, sicut aliquotiens fuit factum. Rursus aliqua materia deberet dimitti monetari propter abundantiam excessivam. Propter hoc enim ærea moneta olim recessit ab usu, ut dictum fuit in eodem capitulo tertio. Sed hujusmodi causæ eveniunt rarissime, et in nullo alio reliquenda est vel assumenda noviter pura sive simplex materia monetarum. Si autem in tali materia sit mixtio, ipsa debet fieri solum in minus precioso metallo per se monetabili (ut probatum fuit in eodem capitulo tertio) et in nigra moneta, ut cognoscatur purum a mixto. Hæc autem mixtio debet esse secundum certam proportionem, sicut decem de argento contra unum, vel contra tria de alio me-[CXII]tallo, vel alio modo, sicut expedit, secundum prius dicta in capitulo tertio. Et ista proportio potest mutari propter aliquam proportionem seu variationem realem in natura materiæ vel æquivalentis, et dupliciter : aut propter defectum materiæ, sicut qui non haberet argentum, nisi multum notabiliter minus quam ante, tunc potest diminui proportio argenti ad reliquum metallum in nigra moneta aut si haberetur de argento abundanter plus quam ante, tunc plus de eo deberet poni in ista mixtione. Sed, sicut prædictum est, istæ causæ valde raro contingunt, et si forsan talis casus aliquotiens evenerit, adhuc hujusmodi proportionis sive mixtionis mutatio facienda est per communitatem ad majorem securitatem habendam, et deceptionis malitiam evitandam ; sicut de mutatione proportionis monetarum dictum est in capitulo X. In nullo vero alio casu debet mutari mixtio talis sive proportio mixtionis, potissime nunquam potest hoc licere Principi, propter rationes factas in capitulo præcedenti, quæ de directo faciunt ad istud propositum, quoniam impressio monetæ est signum veritatis materiæ et hujusmodi mixtionis ; hanc igitur mutare, esset monetam falsificare. Præterea in quibusdam nummis inscribitur nomen Dei, vel alicujus sancti, et signum crucis ; quod fuit inventum et antiquitus institutum in testimonium veritatis monetæ in materia et pondere. Si igitur Princeps sub ista inscriptione immutet materiam sive pondus, ipse videtur tacite mendacium et perjurium committere, et falsum testimonium perhibere, ac etiam prævaricator fieri illius præcepti legalis quo dicitur : Non assumes nomen Dei tui [CXIII] in vanum. Etiam ipse abutitur hoc vocando monetam ; nam, secundum Hugutionem, moneta dicitur a moneo, quia monet ne fraus in metallo vel pondere sit. Rursum princeps per hunc modum ad se posset trahere populis substantiam indebite, sicut fuit dictum de mutatione ponderis in priori capitulo, et multa alia inconvenientia sequerentur. Imo pro certo ista falsitas esset pejor quam in mutatione ponderis : quia magis est sophistica, et minus perceptibilis, et magis potest nocere et plus lædere communitatem. Et propter hoc, ubi fit talis mixtio vel nigra moneta, communitas debet custodire penes se, in loco ve locis publicis, exemplar istius proportionis et qualitatem mixtionis, pro vitandis periculis ; ne videlicet Princeps (quod absit !) vel monetarii mixtionem hujusmodi occulte falsificarent. Sicut etiam apud communitatem servantur quandoque aliarum mensurarum exemplaria.

 

 

Capitulum XIIII.

De mutatione composita monetarum.

 

Mutatio monetæ composita est, quando plures mutationes simplices implicantur in unam, sicut qui mutaret simul proportionem monetæ vel mixtionem materiæ, vel cum hoc etiam pondus. Et sic muitipliciter fierent combinationes possibiles quandoque mutationum simplicium superius positarum. Et quoniam nulla mutatio simplex debet [CXIV] fieri, nisi propter reales et naturales causas jam dictas, quæ rarissime accidunt, sciendum quod adhuc rarius, imo forte nunquam, contigit vera occasio faciendi mutationem monetæ compositam. Et si forsan contingeret, adhuc fortiori ratione quam de simplici, talis mutatio composita nunquam debet per Principem fieri, propter pericula et inconvenientia prius tacta, sed per ipsam communitatem. Nam si ex mutationibus simplicibus indebite factis tot abusiones sequuntur, sicut dictum est ante ; multo majores et pejores sequerentur ex mutatione composita. Moneta namque debet esse vera et justa in substantia et pondere, quod nobis signatum est in sacra scriptura, ubi de Abraham dicitur, quod ipse emit agrum, pro quo dedit CCCC siclos argenti probatæ monetæ publicæ. Si igitur ipsa foret bona, et non mutaretur indebite, cum ipsa sit longo tempore durabilis, non oporteret de ea multum fabricare, nec plures monetarios ad expensas communitatis habere. Et in hoc esset utilitas communis, sicut tactum fuit capitulo VIIo. Universaliter igitur ex præmissis concludendum est, quod nulla mutatio monetæ, sive simplex, sive composita, est sola principis auctoritate facienda ; et maxime ubi hoc vellet facere propter emolumentum et lucrum ex tali mutatione sumendum.

 

 

Capitulum XV.

Quod lucrum quod provenit principi ex mutatione monetæ sit injustum.

 

Videtur mihi, quod principalis et finalis causa, propter [CXV] quam princeps vult sibi assumere potestatem mutandi monetas, est emolumentum vel lucrum quod potest inde habere : aliter enim frustra faceret tot et quantas mutationes. Volo ergo adhuc plenius ostendere, quod talis adquisitio est injusta. Omnis enim mutatio monetæ, præterquam in rarissimis casibus prius dictis, falsitatem et deceptionem includit, et non potest principi pertinere, sicut probatum est ante. Ex quo ergo princeps hanc rem de se injustam usurpat injuste, impossibile est quod ibi capiat emolumentum juste. Præterea, quantum princeps capit ibi de lucro, tantum necesse est ipsam communitatem habere de damno. Quidquid autem princeps fecit in damnum communitatis injustitia est et factum tyrannicum, non regale, ut ait Aristoteles. Et si ipse diceret, sicut solent mentiri tyranni, quod ipse tale lucrum convertit in publicam utilitatem, non est concedendum sibi, quia pari ratione posset mihi tunicam amovere et dicere quod ipse indigeret ea pro communi commodo. Etiam secundum apostolum non sunt facienda mala ut eveniant bona. Nihil ergo debet turpiter extorqueri ut postea in pravos usus fingatur expendi. Rursum, si princeps de jure potest facere unam simplicem mutationem monete et sibi capere aliquod lucrum, pari ratione potest facere majorem mutationem et capere majus lucrum, et mutare pluries et adhuc plus habere de lucro et facere mutationem vel mutationes compositas, et semper augere lucrum secundum modos prius tactos ; et verisimile est quod ita procederet ipse vel successores sui, aut proprio motu aut per consillarios, ex quo istud liceret, quia natura humana inclinatur et prona est ad augendum sibi divitias quando hoc potest leviter facere, et sic tandem [CXVI] princeps potest sibi attrahere quasi totam pecuniam sive divitias subditorum et eos in servitutem redigere, quod esset directe tyrannisare, imo vera et perfecta tyrannis, sicut patet per philosophos et per historias antiquorum.

 

 

Capitulum XVI.

Quod lucrum in mutatione monetæ est innaturale.

 

Quamvis omnis injustitia sit quodam modo contra naturam, verumtamen accipere lucrum ex mutatione monetæ est quodam speciali modo injustum in naturale. Naturale enim est quibusdam naturalibus divitiis se multiplicare, sicut cerealia grana quæ sata cum multo fenore reddit ager, ut ait Ovidius, sed monstruosum est et contra naturam quod res infecunda pariat, quod res sterilis a tota specie fructificet vel multiplicetur ex se, cujusmodi est pecunia. Quum igitur ipsa pecunia affert lucrum non exponendo eam in mercatione naturalium divitiarum ac in usum proprium ac sibi naturale, sed eam transmutando in semetipsam, sicut mutando unam in aliam vel tradendo unam pro alia, tale lucrum vile est et præter naturam. Per hanc enim rationem probatur Aristoteles primo Politicæ quod usura est præter naturam, quia naturalis usus monetæ est quod ipsa sit instrumentum permutandi divitias naturales, ut sæpe dictum est. Qui igitur utitur ea alio modo, ipse abutitur contra institutionem naturalem monetæ ; facit enim, ut ait Aristoteles, quod denarius pariat denarium, quod est contra naturam. Adhuc autem, in istis mutationibus ubi [CXVII] capitur lucrum, oportet vocare denarium illud quod in veritate non est denarius et libram illud quod non est libra, et ita de aliis sicut dictum fuit ante. Constat autem quod hoc non est aliud nisi naturæ et rationis ordinem perturbare ; unde Cassiodorus ait : Da certe solidum et aufer inde si prævales ; trade libram et aliquid si potes minue, cuncta ista nominibus ipsis constat esse provisum aut integrum tribuis aut non ipsa quæ dicuntur exsolvis non potestis omnino nomina integritatum dare et scelestas imminutiones efficere. Talia ergo naturæ secreta violare, sic certissima velle confundere nonne veritatis ipsius videtur crudelis ac fœda laceratio ? Constat prius pondus ac mensura probabilis quia cuncta turbantur si intergitas cum fraudibus misceatur. Rursum in libro Sapientiæ dicitur quod omnia Deus deposuit mensura, pondere et numero, sed in mutatione monetæ lucrum non capitur nisi fraus in istis rebus certissimis committatur, sicut prius declaravi. Ergo Deo et naturæ derogat qui sibi ex hujusmodi mutationibus lucrum captat.

 

 

Capitulum XVII.

Quod lucrum in mutatione monetæ pejus est quam usura.

 

Tres sunt modi, prout mihi videtur, quibus aliquis potest in moneta lucrari, absque hoc quod exponat eam in usu suo naturali : unus per artem campsoriam, custodiam vel mercantiam monetarum ; alius est usura ; tertius monetæ mutatio. Primus modus vilis est, secundus malus, et ter-[CXVIII]tius pejor. De primis duobus fecit Aristoteles mentionem et non de tertio, quia tempore suo talis malitia nondum fuerat adinventa. Quod autem primus sit vilis et vituperabilis hoc probat Aristoteles per rationem jam tactam in præcedenti capitulo ; hoc enim est quodam modo facere pecuniam parere. Artem etiam campsoriam vocat abolostaticam, quod vulgariter solet dici pictavinagium ; propter quod sanctus Matheus apostolus qui fuerat campsor, non est reversus ad priorem operam post resurrectionem dominicam, sicut fecit Petrus qui fuerat piscator ; et in assignando causam hujusmodi, dicit Beatus Gregorius quod aliud est victum per piscationem quærere aliud thelonei lucris pecunias augere. Sunt enim, inquit, pleraque negotia quæ sine peccatis aut vix aut nullatenus exerceri possunt, etc. Nam sunt quædam artes banausæ quæ maculant corpus, sicut est cloacaria, et aliæ maculant animam sicut est ista. De usura vero certum est quod est mala, detestabilis et iniqua, et ista habentur ex sacra Scriptura ; sed nunc restat ostendere quod lucrum sumere in mutatione monetæ est adhuc pejus quam usura. Usurarius veri tradidit pecuniam suam ei qui recipit eam voluntarie et qui postea potest ex ea se juvare ac inde suæ necessitati succurrere, et illud quod dat alteri ultra sortem est ex contractu voluntario inter partes, sed princeps in indebita mutatione monetæ accipit simpliciter involuntarie pecuniam subditorum, quia prohibet cursum prioris monetæ, melioris, et quam quilibet plus vellet habere quam malam ; deinde præter necessitatem absque utilitate, quæ ex eo potest provenire subditis, ipse [CXIX] reddet eis pecuniam minus bonam. Etsi faciat meliorem quam ante, hoc tamen est ut deterioretur in posterum et tribuat eis minus æquivalenter de bona quam receperat de alia, et qualitercumque sit ipse retinet profecto partem pro se. In hoc igitur quod ipse supra pecuniam recipit incrementum, contra et præter naturalem ipsius usum, ista adquisitio par est ipsi usuræ, sed pejor quam usura, eo quod est minus voluntaria vel magis contra voluntatem subditorum, et absque hoc quod possit ipsis proficere, et præter necessitatem penitus. Et quoniam lucrum fœneratoris non tantum excedit, nec est ita præjudiciabile generaliter multis, sicut istud quod contra et supra totam communitatem impositum, non minus tyrannice quam dolose, ita ut sit mihi dubium an potius debeat dici violenta prædatio, vel actio fraudulenta.

 

 

Capitulum XVIII.

Quod tales mutationes monetarum, quantum est ex se, non sunt permittendæ.

 

Aliquotiens ne pejus eveniat, et pro scandalo evitando, permittuntur in communitate aliqua inhonesta et mala, sicut lupanaria publica. Aliquando etiam pro aliqua necessitate vel oportunitate permittitur aliqua negotiatio vilis, sicut est ars campsoris, vel etiam prava, sicut est usura. Sed de tali mutatione monetæ pro lucro accipiendo, non apparet aliqua causa mundi, quare tantum lucrum debeat an possit admitti. Quoniam per istud non evitatur scandalum, sed potius generatur, ut satis patet ex octavo ca-[CXX]pitulo, et multa inconvenientia inde sequuntur, quorum aliqua jam tacta sunt, et adhuc aliqua postea videbuntur, nec est aliqua necessitas sive oportunitas hoc faciendi, neque potest reipublicæ expedire. Cujus rei manifestum signum est, quod mutationes hujusmodi sunt noviter adinventæ, sicut jam tactum est in capitulo præcedenti. Nunquam enim sic factum est in civitatibus aut regnis olim prospere gubernatis, nec unquam reperi historiam quæ de hoc faceret mentionem, hoc except quod in quadam epistola Cassiodori scripta nomine Theodorici regis Italiæ, una parva mutatio in pondere facta, durissime reprehenditur, et multum efficaciter reprobatur, quam quidem efficacius fecerat pro quibusdam stipendariis persolvendis. Unde prædictus rex Boëtio de hoc scribens, inter cætera dicit : Quapropter prudentia vestra lectionibus erudita dogmaticis scelestam falsitatem a consortio veritatis ejiciat, ne cui sit appetibile aliquid de illa integritate subducere. Et quibusdam interpositis rursum inquit : Mutilari certe non debet, quod laborantibus datur, sed a quo actus fidelis exigitur, compensatio minuta præstetur. Si vero Italici seu Romani tales mutationes finaliter fecerunt, sicut videtur ex quadam parva moneta veteri quæ quandoque reperitur in campis, hoc fuit forte una de causis quare eorum nobile dominium devenit ad nihilum. Sic igitur patet quod istæ mutationes tam malæ sunt quod de natura sua non sunt aliquatenus permittendæ. [CXXI]

 

 

Capitulum XIX.

De quibus inconvenientibus tangentibus principem, quæ sequuntur ex mutationibus monetarum.

 

Multa et magna inconvenientia oriuntur ex taliter mutando monetas, quorum aliqua principalius respiciunt principem, alia totam communitatem, et alia magis partes ipsius communitatis. Unde brevi tempore nuper transacto quam plurima talia in regno Franciæ visa sunt evenire, aliqua etiam jam tacta sunt ante quæ tamen expedit recitare. Primo namque nimis detestabile et nimis turpe est principi fraudem committere, monetam falsificare, aurum vocare quod non est aurum, et libram quod non est libra, et sic de talibus prius positis XII et XIII capitulis. Præterea sibi incumbit falsos monetarios condemnare. Quomodo igitur satis potest erubescere, si reperiatur in eo, quod in alio deberet turpissima morte punire ! Rursum, magnum scandalum est sicut dicebatur VIIIo capitulo et vile principi, quod moneta regni sui nunquam in eodem statu permanet, sed de die in diem variatur ; et quandoque in uno loco plus valet quam in alio pro eodem tempore. Item, sæpissime ignoratur his durantibus temporibus vel mutationibus, quantum valeat hoc numisma vel illud, et oportet mercari seu emere vel vendere monetam, seu altercari de precio, quod est contra ejus naturam ; et sic rei quæ debet esse certissima nulla est certitudo, sed potius incerta et inordinata confusio in vituperium principantis. Item, absurdum est et penitus alienum a regia nobilitate, pro-[CXXII]hibere cursum veræ et bonæ monetæ regni, et ex cupiditate præcipere, imo cogere subditos ad utendum minus bona moneta, quasi velit dicere quod bona est mala, et e converso ; cum tamen talibus dictum est a Domino per prophetam, Vœ vobis qui bonum dicitis malum, et malum bonum. Et iterum dedecus est principi, irrevereri præcedecessores suos, nam quisque tenetur ex dominico præcepto honorare parentes. Ipse autem progenitorum videtur detrahere honori, quando bonam monetam eorum abrogat, et facit eam cum eorum imagine scindere : et loco monetæ aureæ, quam ipsi fabricaverunt, facit monetam æneam in parte. Quod videtur fuisse figuratum in IIIo Regum, ubi legitur quod rex Roboam abstulit scuta aurea, quæ fecerat pater ejus Salomon, pro quibus fecit scuta ænea. Idem quoque Roboam perdidit quinque partes populi sui, pro eo quod ipse voluit in principio nimis gravare subditos. Adhuc autem rex debet nimis abhorrere tyrannica facta, cujusmodi est mutatio talis, ut prædictum est sæpe ; quæ etiam est præjudiciabilis et periculosa pro tota posteritate regali, sicut in sequentibus diffusius ostendetur.

 

 

Capitulum XX.

De aliis inconvenientibus totam communitatem tangentibus .

 

Inter multa inconvenientia ex mutatione monetæ venientia, quæ totam communitatem respiciunt, unum est [CXXIII] quod prius tangebatur capitulo XV principaliter, quia videlicet princeps per hoc posset ad se trahere quasi totam pecuniam communitatis, et nimis depauperare subjectos. Et quemadmodum quædam ægritudines chronicæ sunt aliis pericu1osiores, eo quod sunt minus sensibiles, ita talis exactio, quanto minus percipitur, tanto periculosius exercetur ; non enim ita cito gravamen ipsius sentitur a populo, sicut per unam aliam collectam. Et tamen nulla fere talia potest esse gravior, nulla generalior, nulla major. Rursum aurum et argentum propter tales mutationes et impejorationes minorantur in regno ; quia non obstante custodia deferuntur ad extra, ubi carius allocantur. Homines enim conantur suam monetam portare ad loca, ubi eam credunt magis valere. Ex hoc igitur sequitur diminutio monetarum materiæ in regno. Item, illi de extra regnum aliquotiens contrafaciunt et afferunt similem monetam in regno, et sic attrahunt sibi lucrum, quod rex ille credit habere. Adhuc etiam forsitan ipsa monetæ materia in parte consumitur, fundendo eam et refundendo totiens quotiens solet fieri, ubi mutationes hujusmodi exercentur. Sic ergo materia monetabilis tripliciter minuitur occasione mutationum prædictarum. Igitur non possunt, ut videtur, longo tempore permanere, ubi non exuberaret materia monetabilis in mineriis vel aliunde ; et sic tandem princeps non haberet unde facere posset sufficienter de bona moneta. Item, propter istas mutationes, bona mercimonia seu divitiæ naturales de extraneis regnis cessant ad illud afferri, in quo moneta sic mutatur, quoniam mercatores cæteris partibus prædiligunt ad ea loca transire, in quibus recipiunt mone-[CXXIV]tam certam et bonam. Adhuc autem intrisecus in tali regno negociatio mercatorum per tales mutationes perturbatur et multipliciter impeditur ; præterea his mutationibus durantibus, reditus pecuniæ, pensiones annuales, locagia, censivæ, et similia, non possunt bene et juste taxari seu appreciari, ut notum est. Item nec pecunia potest secure mutuo dari seu tradi, et sic de talibus ; imo multi nolunt ista charitativa subsidia facere, propter tales mutationes. Et tamen sufficientia materiæ monetabilis, mercatores et omnia prædicta sunt aut necessaria, aut valde utilia naturæ humanæ ; et opposita sunt præjudiciabilia, et nociva toti communitati civili.

 

 

Capitulum XXI.

De aliis inconvenientibus quæ tangunt partem communitatis.

 

Quædam partes communitatis occupatæ sunt in negotiis honorabilibus aut utilibus toti reipublicæ, ut in divitiis naturalibus, ad crescendum vel tractandum pro necessitate communitatis, cujusmodi sunt viri ecclesiastici, judices, milites, agricolæ, mercatores, artifices, et similes. Sed alia pars auget divitias proprias vili quæstu, sicut campsores, mercatores monetæ, sive billonatores : quæ quidem negociatio turpis est, prout dicebatur cap XVIII. Isti igitur qui sunt quasi præternecessarii reipublicæ, et quidam alii, sicut receptores, et tractatores pecuniæ, et tales, capiunt magnam partem emolumenti sive lucri provenientis ex mutationibus monetarum, et maliciose aut fortuito ditantur [CXXV] inde contra Deum et justitiam, quoniam ipsi sunt tot divitiis immeriti et tantis bonis indigni. Alii vero depauperantur ex hoc, qui sunt optimæ partes illius communitatis, ita quod princeps plures et meliores subditos suos per istud damnificat, et nimium gravat, et tamen non totum lucrum venit ad ipsum, sed magnam partem habent isti prædicti, quorum negotiatio vilis est et admixta cum fraude. Rursum, quando princeps non facit præscire populo tempus et modum futuræ mutationis monetæ quam intendit facere, aliqui per cautelas aut amicos hoc secrete provident, et tunc emunt mercimonia pro moneta debili, et postea vendunt pro forti, et subito fiunt divites, et nimium lucrantur indebite contra naturalis mercationis legitimum cursum. Et videtur esse quodammodo genus monopolii, in præjudicium et damnum totius communitatis residuæ. Adhuc autem per tales mutationes necesse est reditus taxatos ad numerum pecuniæ aut injuste minui, aut injuste saltem augeri, sicut tactum fuit ante capitulo XI de mutatione appellationis monetæ. Item, princeps per tales diversificationes et sophisticationes monetarum dat malis occcasionem faciendi falsam monetam, aut, quia minus est contra conscientiam eorum, ipsam falsificare, ex quo apparet eis quod ita princeps fecit aut quia eorum falsitas non ita cito deprehenditur, et possunt facilius et plura mala his stantibus perpetrare quam si semper curreret bona moneta. Præterea, istis durantibus, quam innumerabiles perplexitates, obscuritates, errores et inextricabiles difficultates accidunt in computis, demisiis et receptis ! [CXXV] Oriuntur etiam inde materiæ litigiorum, et variæ questiones : malæ persolutiones debitorum, fraudes, inordinationes, abusiones quam plurimæ, et inconvenientia multa, quæ nescirem explicare, forsan quibusdam enumeratis prius, majora et deteriora ; neque mirum, quia, sicut ait Aristoteles, uno inconvenienti dato multa sequuntur, et hoc non est difficile videre.

 

 

Capitulum XXII.

Si communitas potest facere tales mutationes monetæ.

 

Cum moneta sit communitatis, ut ostensum est capitulo sexto, videtur quod ipsa communitas possit de ea ad libitum ordinare. Ergo etiam eam potest quomodolibet variare, et super hoc capere quantum placeat, et de es facere sicut de re sua, maxime autem si pro guerra vel pro redemptione sui principis de capitivitate, vel aliquo tali casu fortuito, ipsa communitas indigeret une magna pecuniæ summa. Ipsa enim tunc posset eam levare per mutationem monetæ, nec esset contra naturam aut sicut usura, ex quo hoc non faceret princeps sed ipsa communitas cujus est ipsa moneta. Per hoc enim cessarent nec haberent hic locum multæ rationes prius factæ contra mutationes monetæ. Nec solum videtur quod communitas hoc facere potest, sed etiam quod hoc deberet ex quo nocessaria est collecta, quoniam in tali mutatione aggregari videntur quasi omnes bonæ conditiones requisitæ in aliqua tallia seu collecta, nam [CXXVII] in brevi tempore multum lucrum affert, facillima est ad colligendum et distribuendum seu assignandum sine occupatione multorum et sine fraude colligentium et cum parvis expensis. Nulla etiam potest imaginari magis æqualis seu proportionalis, quia fere qui plus potest, plus solvit, et est secundum sui quantitatem minus perceptibilis seu sensibilis, et imo magis portabilis sine periculo rebellionis et absque murmure populi. Est enim generalissima, quod neque clericus neque nobilis ab es se potest per privilegium vel alias eximere, sicut multi volunt ab aliis collectis, unde oriuntur invidiæ, dissentiones, lites, scandala et multa alia inconvenientia quæ non veniunt ex tali mutatione monetæ ; ergo in casu predicto ipsa potest et debet fieri per ipsam communitatem. De isto autem, salvo meliore judicio, mihi videtur ad præsens sic posse dici quod videlicet aut illa summa pecuniæ qua communitas indiget transferenda est vel exponenda in remotis partibus et inter gentes cum quibus non habetur communicatio ; et etiam tanta est quod materia monetabilis diu erit ex hoc notabiliter minor in ista communitate. Et in isto casu potest fieri collecta per mutationem monetæ vel in materia vel in mixtione, quia si fieret aliter, talis mutatio esset postea facienda propter causam assignatam et secundum modum positum in capitulo XII. Si vero summa prædicta non sit ita magna vel si aliter exponatur, quomodocumque sit, quod ne materia monetabili non sit diu notabiliter minus in communitate propter istud, dico quod præter inconvenientia incepta in præsenti capitulo, adhuc sequerentur plura et majora et pejora quam superius explicata de tali mutatione monetæ quam de una alia collecta ; et potissime sequeretur periculum [CXXVIII] ne tandem principes vellet sibi hoc attribuere et tunc reverterentur omnia inconvenientia prius dicta ; nec obstat ratio prima in qua dicebatur quod pecunia est communitatis, qui nec communitas nec aliquis juste potest abuti re sua seu illicite uti, ea sicut faceret communitas si taliter mutaret monetas. Et si forsan communitas ipsa qualitercumque faceret talem mutationem, tunc moneta citius quam post reducenda est ad statum debitum et permanentum et cessare debet captio lucri super istam monetam.

 

 

Capitulum XXIII.

In quo arguitur quod princeps possit mutare monetas.

 

Solet dici quod in casu necessitatis omnia sunt principis. Ipse ergo de monetis regni sui potest quantum et qualiter sibi videtur expediens accipere pro imminenti vel instanti necessitate seu pro defensione reipublicæ aut principatus sui regni modus vero colligendi pecuniam per mutationem monetæ est valde conveniens et idoneus ut probaretur per ea quæ dicta sunt capitulo præcedenti. Adhuc autem, supposito quad princeps non potest taliter mutare monetas et tantum emolumentum super hoc sumere de jure ordinario vel communi, tamen diceretur quod hoc ipso potest alio privato jure, ut puta privilegio speciali a Papa vel ecclesia vel Imperatore Romano, vel etiam communitate, olim sibi hereditarie concesso propter bona merita sua. Item, moneta est ipsius communitatis, ut patet ex capitulo VI, et ipso potest eam sic mutare sicut dictum est capitulo præcedenti ; ergo ipso communitas potest aut potuit auctoritate taliter [CXXIX] mutandi monetas principi concedere et se ipsam spoliare jure ordinationis et mutationis monetæ, et partem monetæ principi dare ab eo, capiendam quomodo vellet. Item si de jure communi spectat ad communitatem ordinare de monetis ut dictum est sæpe, et ipsa propter discordiam multitudinis non potuit convenire in unum modum, nonne ipsa potuit in hoc condescendere quod totaliter dispositio monetæ ex tunc de cætero staret in principis voluntate ? Certe, sic et quod ratione hujus ipse caperet emolumentum in mutatione sive ordinatione monetæ. Item, in capitulo VII dicebatur quod certa pensio debet esse taxata pro factione monetæ et quod de et super illa pensione princeps potest aut debet aliquid habere. Ergo pari ratione potest habere vel accipere super hoc plus et plus, et per consequens tantum sicut per mutationem monetæ ; ergo eodem modo per tales mutationes potest illud emolumentum levare. Item, oportet principem habere redditus certos et magnos super communitatem unde ipse possit tenere statum nobilem et honestum, prout decet magnificentiam principalem sive regiam majestatem. Oportet etiam quod isti reditus sint de dominio principis seu de jure proprio coronæ regalis. Posslbile est ergo quod una et magna pars istorum redituum olim fuerit assignata super factum monetarum taliter quod liceret principi lucrum recipere mutando monetas. Possibile est ergo quod isto dempto residui redditus nunquam sufficerent pro statu principi pertinenti. Velle ergo amovere sibi potestatem mutandi monetas, sed hoc est contra honorem regni attentare, principem exhæreditare, imo ipsum depauperare et statu magnificentiæ destituere, non tam injuste quam etiam vituperabiliter pro tota communitate, quam non decet habere principem, nisi excellenti statu pollentem. [CXXX]

 

 

Capitulum XXIV.

Responsio ad prædicta, et conclusio principalis.

 

Quamvis in solutione primi argumenti forsan multæ difficultates possent occurere, verumtamen breviter transeundo pro nunc occurrit mihi quod ne principes fingeret talem necessitatem esse quando non est, sicut fingunt tyranni, ut dicit Aristoteles determinandum est per communitatem vel par valentiorem ejus partem, expresse vel tacite, quando qualis et quanta necessitas imminet. Expresse dico, quod ad hoc debet congregari communitas, si adsit facultas ; tacite vero, si fuerit tam festina necessitas, quod populus vocari non possit, et tam evidens quod postea appareat notorie ; tunc enim licet principi aliquid recipere de facultatibus subditorum non per mutationem monetæ, sed per modum mutui, de quo postea facienda est restitutio plenaria. Ad aliud cum dicitur, quod princeps potest habere privilegium mutandi monetas, primo non intromitto me de potentia papæ, sed puto quod nunquam hoc concesserit, nec concederet ; quoniam sic ipse daret licentiam malefaciendi, quam nullus bene operando meretur accipere. De Imperatore autem Romano dico, quod ipse nulli principi potuit unquam privilegium dare faciendi illud quod sibimet non liceret, sicut est talis mutatio monetæ, ut patet ex prædictis. De communitate etiam dictum est in capitulo XXII quod ipsa non potest mutare monetas, nisi in certo casu, et tunc in ipsa committeret hoc principi cum limitatione rationabili, quæ potest ex eodem capitulo et [CXXXI] aliis apparere, jam hoc non faceret princeps tanquam principalis auctor, sed sicut ordinationis publicæ executor. Ad aliud autem cum dicitur quod communitas cujus est moneta, potest se spoliare suo jure, et illud totum principi tradere, et sic totum jus monetæ devolveretur ad principem ; primo videtur mihi quod hoc nunquam faceret communitas bene consulta ; nec etiam sibi licet quomodolibet mutare monetas aut male uti re sua, ut dictum est capitulo XXII. Item, communitas civium, quæ naturaliter est libera, nunquam scienter se redigeret in servitutem, aut se subjiceret jugo tyrannicæ potestatis. Si igitur ipsa decepta, aut minis territa vel coacta, concedat principi tales mutationes, non advertens inconvenientia quæ sequuntur, et ex hoc serviliter se fore subjectam, ipsa potest hoc statim aut quomodolibet revocare. Item, res quæ spectat alicui quasi de jure naturali, non potest ad alterum juste transferri. Si autem pertinet moneta ipsi liberæ communitati, ut satis patet ex capitulis I et VI, sicut ergo communitas non potest concedere principi quod ipse habeat auctoritatem abutendi uxoribus civium quibuscumque voluerit, ita non potest ei dare tale privilegium monetarum quo ipso non posset nisi male uti, exigendo tale lucrum super mutatione earum ; ut satis patet ex multis præcedentibus capitulis. Per hoc etiam patet illud, quod addebatur ulterius de communitate non concordi in ordinatione monetæ, quæ potest condescendere, quantum ad hoc, in principis arbitrio. Dico quod sic potest quantum ad aliqua et ad tempus, non sibi concedendo potestatem tanti lucri sumendi super indebitis mutationibus supradictis. Ad aliud argumentum sumptum ex capitulo VII, de hoc quod princeps potest aliquod [CXXXII] emolumentum habere super monetam, respondetur faciliter, quod hoc est quasi quædam parva pensio et limitata, quæ non potest quantumlibet augeri per mutationes prædictas, sed stat sine mutatione quacumque. Ad aliud conceditur, quod princeps potest habere reditus, et debet habere magnificum et honestissimum statum ; sed isti reditus possunt et debent alibi assignari et aliter sumi quam per tales mutationes indebitas ex quibus tanta mala et tot inconvenientia oriuntur, sicut ostensum est ante. Posito etiam, quod aliqua pars istorum redituum est super monetam, ipsa tamen debet esse certæ et determinatæ quantitatis, sicut supra quamlibet marcham quæ monetaretur, duo solidi, vel sic ; et tunc istud esset absque quacumque mutatione sive lucri augmento irrationabili et enormi quod potest provenire, ex detestabilibus mutationibus sæpe dictis. De quibus universaliter concludendum est : quod princeps non potest eas facere aut taliter lucrum accipere, nec de jure communi seu ordinario, nec de privilegio sive dono, concessionne, pacto, sive quavis alia auctoritate, vel alia modo quocumque, nec potest esse de suo dominio, aut sibi quomodo libet pertinere. Item, quod istud sibi denegare non est ipsum exhæreditare, aut majestati regiæ contraire, sicut mentiuntur falsiloqui adulatores, sophistici, et reipublicæ proditores. Rursum, cum princeps teneatur hoc non facere, ipse non meretur habere aliquam pensionem seu dominium pro abstinendo a tali abusiva exactione ; hoc enim aliud non videtur esse nisi pretium redemptionis a servitute, quod nullus rex aut bonus princeps debet a subditis exigere. Item, supposito et non concesso, quod [CXXXIII] ipse haberet privilegium capiendi aliquid supra monetam pro faciendo eam bonam et pro tenendo eam in eodem statu, adhuc etiam ipse deberet tale privilegium perdere in casu in quo tantum abuteretur quod ipse mutaret et falsificaret monetam pro suo lucro non minus cupide quam turpiter adaugendo.

 

 

Capitulum XXV.

Quod Tyrannus non potest diu durare.

 

In istis duobus capitulis intendo probare, quod exigere pecuniam per tales mutationes monetæ, est contra honorem regni, et in præjudicium totalis regalis posteritatis. Sciendum est igitur, quod inter principatum regium et tyrannicum hoc interest, quod tyrannis plus diligit et plus quærit proprium bonum quam commune conferens subditorum, et ad hoc nititur ut populum teneat sibi serviliter subjugatum ; rex autem e contrario, utilitati privatæ publicam præfert, et super omnia, post Deum et animam suam, diligit bonum et libertatem publicam subditorum. Et hæc est vera utilitas et nobilitas principatus, cujus dominium tanto est nobilius, tanto melius, quanto est magis liberorum sive meliorum, ut ait Aristoteles, et eo diuternius, quo in tali proposito intentio regis perseverat, dicente Cassiodoro, disciplina imperandi est amare quod multis expedit. Quotiens enim regnum in tyrannidem vergitur, non longo tempore post custoditur ; quia per hoc ad diminutionem, translationem, aut perditionem omnimodam [CXXXIV] properatur, maxime in regione temperata et remota a servili barbaria, ubi sunt homines conversatione, moribus et natura liberi, non servi nec sub tyrannide per consuetudinem indurati, quibus servitus foret inexpediens, involuntaria, et oppressio tyrannica simpliciter violenta ; ergo non diu permansura, quia, sicut ait Aristoteles, violenta citissime corrumpuntur. Ideo dicit Tullius, quod nulla vis imperii tanta est, quæ premente metu possit esse diuturna. Et Seneca in tragœdiis inquit :

Violenta nemo imperia continuat diu,
Moderata durant.

Unde principibus destitutis improperabat Dominus per prophetam dicens, quod imperabant subditis cum austeritate et potentia. Adhuc autem propositum aliter declaratur : ait enim Plutarchus ad Trajanum Imperatorem, quod respublica est corpus quoddam, quod divini numinis instar beneficio animatur, et summæ æquitatis agitur nutu, et regitur quodam moderamine rationis. Est igitur respublica sive regnum, sicut quoddam corpus humanum, et ita vult Aristoteles V Politicæ. Sicut igitur corpus male disponitur, quando humores excessive fluunt sæpe ex hoc inflatur et nimium ingrossatur, reliquis exsiccatis et nimis attenuatis, tolliturque debita proportio, neque tale corpus potest diu vivere ; ita conformiter est de communitate vel regno, divitiæ ab una ejus parte attrahuntur ultra modum. Communitas namque vel [CXXXV] regnum, cujus principantes, in comparatione ad subditos, quantum ad divitias, potentiam et statum, enormiter crescunt, est sicut monstrum unum, sicut unus homo, cujus caput est ita magnum tam grossum, quod non potest a reliquo debili corpore sustentari. Quemadmodum igitur talis homo non potest sese juvare, neque sic diu vivere, ita neque regnum permenere poterit cujus princeps trahit ad se divitias in excessu, sicut fit per mutationes monetæ, ut patuit capitulo XX. Rursum, sicut in mixtione vocum non placet aut delectat æqualitas nimia vel indebita, quæ totam consonantiam destruit et deturpat, imo requiritur proportionata inæqualitas et commensurata, qua perseverante eminent læti blanda modulamina chori ; sic etiam universaliter, quoad omnes partes communitatis, æqualitas possessionum vel potentiæ non convenit nec consonat, sed et nimia disparitas harmoniam reipublicæ dissipat et corrumpit, ut patet per Aristotelem V Politicæ. Potissime vero ipse princeps, qui est in regno veluti tenor et vox principalis in cantu, si magnitudine excedat, et a reliqua communitate discordat, regalis politiæ melos tunc erit turbatum. Propter quod, secundum Aristotelem, adhuc est alia differentia inter regem et tyrannum. Tyrannus enim vult esse potentior tota communitate cui præsidet violenter, regis vero temperantia est tali moderamine temperata, quod ipse est major atque potentior, quam aliquis ejus subditus, est tamen ipsa tota communitate inferior viribus et opibus, et sic in medio constitutus. Sed quia potestas regia communiter et leviter tendit in [CXXXVI] majus, ideo maxima cautela adhibenda est et pervigil custodia, imo altissima et principalis prudentia requiritur ad eam præservandam, ne labatur ad tyrannidem, præcipue propter adulatorum fallacias, qui semper principes ad tyranniam impulerunt, ut ait Aristoteles. Ipsi enim, ut in libro Esther legitur, aures principum simplices, et ex sua natura alios existimantes, callia fraude decipiunt, et eorum suggestionibus regum studia depravantur. Sed quoniam eos evitare aut extirpare difficile est, ipse Aristoteles dat aliam regulam, per quam regnum potest longo tempore conservari. Et est, quod princeps non multum amplificet dominium supra subditos, exactiones, captiones non faciat, libertates eis dimittat aut concedat, nec eos impediat, neque utatur plenitudine potestatis, sed potentia legibus et consuetudinibus limitata vel regulata. Pauca enim, ut ait Aristoteles, sunt judicis vel principis arbitrio relinquenda. Aristoteles enim adducit exemplum de Theopompo Lacedæmoniorum rege, qui, cum multas potestates atque tributa populo remisisset ab antecessoribus imposita, ipse quidem uxori ploranti et improperanti, turpe esse regnum minoris emolumenti filiis tradere quam suscepisset a patre, respondit dicens : trado diuturnius. O divinum oraculum ! O quanti ponderis verbum, et in palatiis regiis litteris aureis depingendum. Trado, inquit, diuturnius, ac si diceret : plus auxi regnum duratione temporis, quam sit diminutum moderatione potestatis. Ecce plusquam Salomon hic. Nam si Roboam, de quo supra memini, a patre suo Salomone regnum sic compositum recepisset et tenuisset, nunquam decem de duodecim tribubus Israel perdidisset, nec sibi improperatum fuisset : Prophanasti semen tuum inducere [CXXXVII] iracundiam ad liberos tuos, et cæteris stultitiam tuam, ut faceres imperium bipartitum. Sic igitur ostensum est, quod dominium quod est regno in tyrannidem vertitur, oportet ut celeriter finiatur.

 

 

Capitulum XXVI.

Quod capere lucrum ex mutatione monetarum, præjudicat toti regali potestati.

 

Declarare propono quod mutationes prædictæ sunt contra honorem regis, et generi regio præjudicant. Pro quo tria præmitto : Primo, quod illud est in rege vituperabile, et successoribus ejus præjudiciabile, per quod regnum perditioni disponitur, aut ut ad alienigenas transferatur ; nec rex posset satis dolore vel fiere, quam esset ita infelix ita miserabilis, qui per negligentiam suam aut per malum regimen ejus aliquid faceret, unde ipse vel hæredes sui perderent regnum tot virtutibus auctum, tanto tempore gloriose servatum. Necnon in periculo animæ suæ gloriosæ foret, si ex defectu sui populus pateretur tot pestilentias, tot calamitates et tantas, quot et quantæ solent accidere in dissipatione sive in translatione regnorum. - Secundo, suppono quod per tyrannisationem regnum perditioni exponitur, sicut declaratum est in capitulo præcedenti. Et quoniam, sicut in Ecclesiastico scribitur, Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias et contumelias, et diversos dolos, tyrannis autem injuriosa est et injusta. Cum hoc etiam, ut ad specialia descendam, absit quod in tantum degeneraverint Francigenarum corda libera, [CXXXVIII] quod voluntarie servi fiant, ideoque servitus eis imposita durare non potest, quoniam si magna sit tyrannorum potentia, est tamen liberis subditorum cordibus violenta, et adversus alienos invalida. Quicumque igitur dominos Franciæ ad hujusmodi regimen tyrannicum quocumque modo traherent, ipsi regnum magno discrimini exponerent, et ad terminum prepararent. Neque enim regum Franciæ generose propago tyrannisare didicit, nec serviliter subjici populus Gallicus consuevit. Ideo, si regia proles a pristina virtute degenerat, procul dubio regnum perdet. - Tertio, suppono, tanquam jam probatum et sæpius repetitum, quod capere vel augere lucrum super mutatione monetæ, est factum dolosum, tyrannicum et injustum, cum etiam non possit continuari in regno, quod quidem regnum non sit jam, quoad alia multa, in tyrannidem versum. Unde non solum inconvenientia sequuntur ex isto, sed oportet quædam mala alia esse prævia, alia concomitantia ; quia hoc non potest a viris consuli qui non sunt in intentione corrupti, atque ad omnem fraudem et nequitiam tyrannicam consulendam parati, ubi viderent principem ad hoc inclinari vel posse flecti. Dico itaque recolligendo, quod res per quam regnum perditioni disponitur turpis est præjudiciabilis regi, sed hoc est protrahi vel converti, et hæredibus suis, et hoc fuit primum suppositum, in tyrannidem, et hoc fuit secundum, et ad hoc vergitur per mutationes monetæ, ut dicitur tertium. Igitur exactio quæ fit per tales mutationes est contra honorem regis, et præjudiciabilis toti posteritati regali, quod erat probandum. [CXXXIX]

Hæc igitur, ut præmisi, sine assertione dicta sint cum correctione prudentum. Nam, secundum Aristotelem, civilia negotia plerumque dubia et incerta. Si quis igitur, amore veritatis inveniendæ, his dictis voluerit contradicere vel contra scribere, bene faciet ; et si male locutus sum, perhibeat testimonium de malo, sed cum ratione, ne ipsa videatur gratis et voluntarie condemnare, quod non potest efficaciter impugnare.

Explicit tractatus de mutatione monetarum.