Texts
|
Chronicon Salernitanum
p.1
p.24 p.25
p.37 p.38
p.65 p.66
p.88 p.89
p.110 p.111
p.128 p.129
p.145 p.146
p.166 p.167
p.184
p.167
atque venusta forma et micantibus
oculis, nares equales
et directe, decoraque facie, et ut melius dicam,
sapienciam ipsum
Deus illustrasset, suus benignissimus genitor de hac luce
abstractus
est. Tenuit principatum Salernitanum annos... et
menses...
fuit autem corpora prevalidus, statura equalis, que nec
longa nec
brevis possit adverti, pulcherrimaque facie, et nec minus
consilio
quam viribus decoratus. Mirandus specie, set plus
mirabilis actis, a puero
micuit, promtus ad omne bonum. - Sepultus namque est
iuxta
ecclesiam Dei genitricis et virginis Marie sancte
Salernitane sedis.
Fecit autem in eadem ecclesiam crucifixus ex argento
purissimo,
necnon et eius altare sacratissimum argento purissimo
circumdedit,
candelabraque argentea tria, idipsum altare in honorem
Domini et salvatoris construere fecit, ipsum argentoque
circumdedit,
et eum ante conspectum vocari iussit. Ante conspectum
subaudis cuius? Dei. Quia ymago Dei filii est nimirum
ibidem
depicta. Palacium illud quod penitus destructum erat,
ipse vero
rehedificavit eum, licet non totum, et in angulo ipsius
ecclesie
sancti Petri campanile mire pulcritudinis quamvis exiguum
mirabiliter
construere fecit; et multa alia gessit, que omictimus
plane
retexere cuncta. Huius temporibus Atenolfus Beneventanus
princeps
propter suas nequicias suaque crudelitate, de quo iam
superius diximus, ex sua urbe fuit expulsus, atque cum
paucis suis
fidelibus Salernum venit; sed eum Guaimarius cum
sublimitate
recepit, quia socerus illius erat, et sua filia Rothilda
iam nuper;
et in matrimonium tradiderat. Set non reddiderat suo
filio sicuti
debuerat; sed pro bona reddedit eciam mala.
160. Dum vero princeps Guaimarius de hac luce
extinctus
fuisset, sicuti mos est variis civitatibus, sic inter se
Salernitani
sepissime consurgebant. Sed ipse iam dictus Atenolfus una
cum
sua coniuge omnimodis satagebat, quatenus Salernitanum
principatum
invaderet; sed iustus iudex Dominus iniquitas eius in
capud,
illius convertit, atque de hac urbe cum verecundia fuit
proiectus,
et in exilium est nimirum extinctus, et omnis
Salernitanus
populus gloriosi principi Gisulphi est plane subiectus.
p.168
161. Sed [dum] cum talia patrata fuissent,
Landolfus germanus
iam dicti Atenolfi, qui et ipso illo in tempore
Beneventanis
preerat, iniit fedus cum Iohanne, qui et ipso illo in
tempore
preerat Neapolitanis, atque pari consensu cum omnibus
suis
subditis in unum sunt congregati, quatenus venirent et
principatum
Salernitanum totis viribus expugnarent, atque, si
valerent,
usque meniam civitatis properarent, putantes, ut minime
princeps Gisulphus, qui erat adolescens, illis obviam
irent. Set
dum princeps Gisulphus talia comperisset, statim cum
valido
exercitu exiit obviam ei; et aut procul a Salernitana
urbe locum
ubi Cabeis dicitur, tentoria fingere iussit; abuitque in
suffragium
Mastalus, qui et ipse illo in tempore Amelfitanis
preerat, cum
suis hominibus. Set dum predicti Landolfus et Iohannes
cum
suis hominibus inivi properare maluissent, statim
Salernitanis
una cum Amelfitanis ab bellum sunt preparati. Cum namque
cernerent
Beneventanis Capuanisque necnon et Neapolitanis,
Salernitanis
Amelfitanisque totis viribus ad pugnam essent parati,
terga dederunt, atque super eos in loco, in quo Gisulfus
cum suis
manebat, minime adierunt. Igitur cum ipse Landulfus et
Iohannes
conspicerent, quia sine effectu morarent, statim
aliquantula
predia incendere iusserunt, et callem quam reliquerant
iterum
repedarunt. Cumque in suis urbibus remeassent, ipso
princeps
Landulfus statim fedus firmissimum cum Gisulfo principe
iniit,
atque in unum sunt congregati, necnon parique consensu
cum
multitudo hostium Nolam venerunt, et ibidem tentoria
figere
iussit, et pene omnes predia Neapolitanorum depredare
iusserunt;
[et pene omnes] et diversis machinis Nolam silicet
expugnarunt,
eamque ceperunt et ad solum usque prostraverunt. Et
ab invicem pacifico sunt sequestrati, suasque
repedaverunt
dinique fines.
162. Illo namque tempore Aquinensis castrum suo
principi
Landolfi se revellavit, et nequibat suis iuris per vim
illud nimirum
p.169
subdere. Quidam Capuanus, Adenolfus
nomine, illis preerat,
atque cum ipsis suo principi se revellaverat. Sed dum
certo
cercius Landulfus princeps talia comperisset, statim
Salernum
misit, quatenus Gisulfus princeps cum suo exercitu
validissimo
veniret atque eum omnimodis adiuvaret, ut predictum
castrum
suis iuris attriberet. Dum autem clementissimi principi
Gisulfi
[intantum] intimatum fuisset, ille ut erat audax, ilico
suum
exercitum congregari iussit, et protinus cum suis iter
arripiunt,
Capuamque properavit, deinde Aquinensium finibus venit,
ipsumque
castrum ilico expugnare cepit.
163. Landulfus de quo supra diximus princeps una
cum suis
omnimodis satagebat, quatenus ipsum castrum per vim iuris
suis subdere; sed non a Deo ei fuerat nimirum concessum,
quia
diversis machinis eum iam expugnaverat, sed sine effectu
permanserat.
Sed dum utrumque populus omni nisu exinde decertaret,
et illum castrum illesum perduraret, unus ex
Salernitanis,
Sikelmannus nomine, qui erat ex Acernio oppido ortus,
strenuusque
vir ad limpidandas ligna, dam ad unum ex circumstantibus
est locutus: » Volueram veraciter agnoscere voluntatem
domini
mei principis, utrumne placet ei, ut istum castrum
comprehendamus,
an non? » At ille protinus ei respondit: » Veraciter
scito,
quia si illud capere potuissemus, magnum gaudium ipse
dominus
noster habuerat exinde. » Ille inquid: » Volueram, si
dignus sum, ex
ore eius talia auribus auriret. » At ille dixit: » Ego
te illius diccioni
presentabo. » Vocabatur autem ille, cum quo ipse
Sikelmannus
loquebatur, nomine Petrus, eratque clericus precipuusque
medicus
et ab ipso principe valde dilectus, quin eciam postmodum
eum in hac sede Salernitana presul constituit; de quo, si
vita
comes fuerit, postmodum plenius disputavimus.
164. Cum vero principi Gisulfi ipse Sikelmannus
presentatus
fuisset, in hunc modum promsit talia dicta: » Mi
princeps, velis,
ut capiamus hunc castellum? » At princeps: » Proinde
huc veni,
quatenus eum videlicet capiamus. » Et statim exinde
exiit, et
machina quam nos petraria nuncupamus, mire magnitudinis
construcxit, moxque ipsum castellum Salernitani totis
viribus
p.170
ominique conamine expugnare ceperunt,
atque murus illius
castelli fortiter confringebant. Dum talia Adenolfus et
qui cum
eo erant conspicerent, atque aliquantos ex eis mortui
essent,
ilico veniam ab ipso piissimo principe [veniam]
poposcebant.
Ipse preclarissimus princeps annuit eorum preces, atque
princeps
Landulfus exinde arcius exoravit, quatenus veniam illorum
tribueret. Ille vero voluntati eius assensum dedit
noxamque illo
condonabat; quapropter Adenolfus cum suaque uxore suosque
liberos et cum suis famulis Gaietam inlesum permittit
ire. Et
sic cum magno tripudio Capuam catervatim venerunt,
donaque
plurima magni principi Gisulfi Landolfus princeps dedit,
suaque
arva cum suis obanter rediit.
165. In ipsius temporibus inventum est
sacratissimum corpus
beati Mathei apostoli in Lucanie finibus, atque cum
debito
honore per iussionem iam fati Gisulfi principi Salernum
deducitur.
Sed quod miracula et signa et quomodo fuit repertus,
omnimodis nunc omictimus pandere; postmodum Deo tuente
fidelibus innotescimus atque huic ystorie annexere
facimus.
166. Dum ipso Landulfus prefuisset Samnitis
annos..., ab
hac luce subtractus est; Beneventanorum principatum eius
filii
Pandolfum et Landulfum bifarie regebant. Eo tempore
sancte
Romane sedis preerat papa Iohannes, filius cuidam
Alberici
patricii. Dum esset adolescens atque huiusmodi viciis
detitus,
undique hostium congregare iussit in unum, et non tantum
Romanum exercitum, sed eciam Tusci Spolitinique in suum
suffragiium
conduxit, populusque multum nimis, et cum magna
virtute Capuam properabat. Ilico princeps Pandulfus
consanguineos
suos Salernum misit, quatenus eminentissimum principem
Gisulfum enixius obsecrarent, ut in eius adiutorium sine
dilacione
veniret. Ille vero ut talia audiens, protinus cum magna
audacia magnoque apparatu cum omnibus suis illuc
properavit.
Sed dum Romani Spolitinique necnon et Tusci adventum
Gisulfi
principis comperissent, magno metu perculsi, repente suas
repedant fines.
p.171
167. Dum autem famam eiusdemque principis Gisulfi
undique
pervolaret, atque per diversas civitates eius gloriam
nimirum
fragaret, legacionem illi pape Iohanni misit quatenus in
unum
se nimirum coniungerent. Quapropter ipse princeps minime
est
moratus, atque cum grandi apparatu per marinum iter
Terracinam
est profectus; moxque iam dictus papa cum non paucis
Romanis ad eum venerunt. Sed cum facies principis eiusque
apparatu nobiliumque multorum gloriamque illius
cernerent,
mirati sunt valde, adicientes: » Plus nunc plane vidimus
que
nuper audivimus. » Et inter se alternatim fedus
inierunt, atque ab
invicem sunt segregati. Quid multa referam? Regnum
Grecorum,
Agarenorum, Francorum Saxonumque et nimirum obediebant,
atque suoque principatu inlesum videlicet obtinebat, et
omnis
populus sub sua dicione positus gaudebant nimirum et
exultabant,
et non erant plane qui exterrerent eos.
168. Per idem tempus pestis valida fuit infra
principatum
Salernitanum, et multos ex eis interempti sunt, domuique
plurime
vacue remanserunt, donec civibus magna instancia precum
Domino
obsecrant; et tunc pestis ipso quievit. Tanta denique
pluviarum (abundancia) antea quam ipso pestis eveniret,
tantaque
tonitrua et corruscaciones, quale numquam seniores nostri
noverunt,
atque pars multe moncium ceciderunt.
169. Hoc tempestate Italie rex preerat Verengarius
una cum
filio suo, Adeveltrus nomine. Sed cum multa sevicia erga
populum sibi subiectum ipse iam fatus rex nimirum
adnecteret,
atque variis casibus [casibus] eos cruciaret, clam
legacionem
Longobardi Romanique Octoni regi miserunt, quatenus
veniret
et regnum Italie sub sua diccione optineret; erat
siquidem illo in
tempore Saxonum Allemannorumque rex. Ut talia rex Octo
audisset,
valde gavisus est, atque ut id fieret omnimodis
gratulabatur,
et sine mora cum valido exercitu Italiam properavit. At
vero rex
Langobardorum Adevertus [veni] cum magno apparatu
populusque
nimis valde clusas venit, quatenus cum Octone certamen
iniret; feruntque plurimi, ut sexaginta milia pugnatorum
cum
rege Adeveltro fuissent. Sed dum una die unaque nox
ibidem
p.172
morarent, et Octoni exercitum ibidem
non apropiarent, non
pauci comitibus Adeveltri regi promserunt: » Volueramus,
domne
rex, ut Papiam cum paucis pergas, et tuo genitori dicito,
quatenus
Bardorum regnum sub vestra dicione commictant, quia nos
minime
sub illius potestate iam amplius perduramus. Si vobis
commictit
regnum, nos totis viribus pugnamus, sin autem, Italie
regnum exteri regi commictimus, quid seviciam illius
sueque
coniugi omnimodis sustinere nequimus. » Sed dum talia
(patri)
matrique que dictum ei fuerat intimasset, pater vero
dictis eius
optemperavit, mator namque dictis eius nullo modo
assensum
dedit. Quapropter ad clusas reversus est, et suis
comitibus omnia
propalavit; at illi omnes exinde irati sunt, protinusque
illum
reliquerunt, et unusquisque in suis urbibus reniearunt.
Octo rex
namque sine impedimento Italiam introivit atque Italie
regnum
optinuit, ipseque Verengarius in oppido, in quo cum sua
uxore
fugierat, qui vocatur sancti Leoni, per vim comprehendit,
Galliamque
vinctos illos direxit. Adelbertus cum suis germanis
paucisque suisque fidelibus fugam iniit, atque in insulam
Corsecam
venit. Ipseque Octo cum sua coniuge Aidelgaiza nomine
Romam ingresus est, et a papa predicto Iohanne oleo
uncionis
est unctus coronaque suo capite septus, et ab omnibus
imperator
augustus est nimirum vocatus, et multa incommoditate
Romanis
et apostolice sedis indixit, que nobis est dicenda per
singula.
Deinde Campanie finibus venit, statimque et princeps
Veneventanus
Pandulfus in eius venit occursum, et cum ipso suaque
coniuge cum magno tripudio Capuam properarunt, et statim
legacionem idem imperator Gisulfo principi misit, donaque
regalia, quatenus per semet ipsum, si ei durum non esset,
Capuam veniret, et sua sorore, illius imperatoris
coniugem, nimirum
videre.
Set dum huiusscemodi dicta principi delata fuissent,
moxque
cum non paucis suis fidelibus ecclesiam Dei genitricis
introivit,
atque nimis eam exflagitabat, quatenus pro suis delictis
suum
natum, ut veniam illi tribueret, arcius rogaret; et sic
commeato
accepto a presule sanctissimo Petro, incunctanter illic
properavit.
p.173
Cum vero non procul a Capuana urbe cum
suis venisset,
ilico Paldolfus et Landolfus principes ei obviam
exierunt, atque
cum debito honore ad imperatorem Octonem eum videlicet
perduxerunt. Ille imperator ut eum vidit, ilico de throno
in quo
residebat exiliens, paululum ei obviam exiit, invicemque
se
obsculaverunt. Deinde imperatrix ut vidit atque lacteo
vultu
conspexit, super collum eius ruit eumque osculavit, atque
eum
pariter secum sedere iussit, quia ex consanguinitate erat
ei nimirum
coniuncta. Agebat plane: » Confrater meus Gisulfe, quare
non
venisti tuamque sororem non requisisti? » Et inter dicta
verba
eum amplexabat et creberrime osculabat. Idem princeps
eique
(mire) pulcritudinis equum cum aurea sella dedit opesque
plurima, et ab eis dignisima dona accepit; et sic cum
magno gaudio
cum suis Salernum remeavit; omnis populus exinde gavisus
est.
170. Ipse imperator deinde Apulie finibus venit, et
valide
eam silicet denudavit, et civitas Varim aliquantulum eam
obsedit,
et quantum valuit undique constrinxit. Idipsum iterum
arva sua remeavit, iterum Italiam venit Romamque
properavit,
et aliquantos ex Romanis suspendere iussit, quia dum ipse
imperator
abesset, valde (decimus) tercius papa Iohannes a Iohanne
Alberici filius afflixerunt atque fedarunt. Deinde
Calabrie finibus
venit, incendiis, predacionibus vehementer eam videlicet
actrivit, et nulla dampna vel oppresionem in principatum
Salernitanum
gessit.
Igitur dum Paldolfus cum ipso [principe] imperatore
Calabriam
morarent, eius germanus Landulfus princeps diem clausit
extremum. Tenuit principatum una cum suo germano, iam
dictus
Paldolfus, annos octo; fuit denique avidus et minime
legis
tramitem fuit sequentem. Sed dum talia comperisset
Paldulfus,
Calabriam reliquid imperatorem, Beneventum venit, suumque
filium Landolfum principem sublimavit. Iterum ipse Octo
Ravennam
properavit.
171. Dum hec patrata fuissent, ipse Paldulfus
Octonem rogavit,
p.174
quatenus secum de suis aliquantos in
suffragium micteret,
ut Apuliam cum ipsis nimirum graderent. Ille vero
aliquantos
ex suis illi dedit, et sic ipse Paldulfus cum paucis
iuvenibus
Beneventanis Capuanisque civitatem Bivinem adiit. Dum
mixti
Greci cum hominibus ipsius civitatis egressi fuissent, et
cum
Paldolfo pauci adessent, ad pugnam sunt nimirum protinus
parati. Paldulfus cum suis super eos irruit, ultimaque
cede eos
vastavit, sicque pervenit usque ad portam illius
civitatis. Dum
ei obviam quidam Grecus nomine... cum magna virtute
venit,
fortique ictu percussit, et eum in terram protinus
stravit; denuo
denique similia fecerunt. Sed cum iterum Greci aditum
civitatis
cum grandi strepitu exissent, ut Paldulfus et qui cum eo
erant
ad pugnam se preparare maluissent, ilico dum retro
sibimet
conspexissent, catervatim venire cernerunt multitudo
hostium;
sed nequibant optutum illorum [illorum] discernere, utrum
Pandulfi homines essent qui exspectabant, an e contrario
Greci.
Set dum eis approximassent, cognoverunt, quod Greci
essent;
unusquisque omnimodis ad pugnam sunt preparati. Sed dum
bellum inchoassent, statim Paldulfi equum vulneratus est
et sine
mora extinxit. Sed unum ex suis dum talia vidisset,
moxque
equum in quo residebat exiliens, et ipsi principi
detulit; ille
vero statim equum ascendit, ut cum Grecis certamen
iniret; sed
nichil ei profuit, quia iam suis dispersi erant et huc
atque illuc
vagabantur incerti. Dum vero Paldulfus plurimi ex Greci
sauciaret
et iam fexus esset, super eum quidam Grecus cum magna
virtute
venit fortique ictu percussit, eumque de equo in quo
residebat
deiecit, quia iam arma confracta habebat; sic super eum
irruerunt eumque comprehenderunt, atque ad suum patricium
perduxerunt; et non paucis ex suis vulnerati, aliquanti
comprehensi,
exiguis ex eis extincti, reliqui quamvis confusi suas
veniunt fines.
172. Princeps sepedictus Gisulfus illuc Landonem
castaldeum
in suffragium misit, quatenus cum suis eum nullo modo
relinquerent;
et dum illuc gradere festinaret, subito ei in itinere
p.175
nuncius venit, qui ei omnia intimavit.
At ille quamvis cum merore
Salernum remeavit.
Ille patricius, Eugenius nomine, Constantinopolim
Paldulfus
cum suis militibus misit, et ille cum multitudine hostium
Beneventi
fines invadunt; Avellino oppido adiunt, et illorum
castaldeus,
Sikenolfus nomine, cum consensu illorum comprehendunt,
Capuamque properarunt, multosque homines promiscui sexu
inibi capiunt, ipsam urbem diversis machinis expugnare
ceperunt,
obsideruntque eam fere quadraginta diebus. Marinus, qui
preerat illo in tempore Neapolitanis, cum omnibus suis
accepta
occasione Capuam venit, incendiis, rapinis et quicquid
repperiri
poterant demoliunt. Sed iniquitas eorum in illorum
verticem,
nimirum descendit; quia dum cerneret ipse patricius sine
effectu
ibidem morarent, et crebrissime Langobardis suis non
paucos
vulnerarent atque necarent, et metueret, ne forte
Francorum
exercitum super eos irrueret, presertim cum plurima opes
essent
ditati, et promiscui sexu fere quingentos
comprehendissent,
Capuam liquit et cum paucis pacifice Salernum venit.
Reliquum
vulgus per Beneventum habiit iter, et multa oppida in
dolo
ceperunt, pene civitatem Beneventanam venerunt, ibidem
vir
unus, Zocto nomine, comprehenderunt, quid germanus
Paldulfi
Romualt inter Grecos a puericia fuerat, et iam minime
patria
sua repedare volebant propter suam superbiam; et sic
Apuliam
remearunt. Ipse vero Eugenius dum apud Salernum aliquos
dies
mansisset, et princeps predictus Gisulfus ei delicias
binaque
optima diversaque pocionum genera sepissime suis famulis
illius
fecisset ministrare, Apuliam est reversus.
173. Dum patrata talia fuissent, non multo post
dies exercitus
Alamannorum, Spolitinorum Saxonumque Capuam venit, set
Grecorum falanx minime ibidem repperit. Deinde exinde
sunt
moti, territorium Neapolitanorum invadunt, undique inibi
predam capiunt, et vehementer una cum Capuanis civitatem
Neapolitanam constrinxerunt; exinde sunt moti, Avellino
oppido
adierunt, quid Greci se (ut) iam fati sumus, tradiderat;
proinde
p.176
Beneventani una cum Francis eum
expugnabant. Idipsi Beneventum
venerunt, missamque ab archiepiscopo Landulfo audierunt,
et corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi
participati
sunt; et sic accepta benedicione a predicto sanctissimo
pontifice, Apuliam pervenerunt. Ipse Eugenius de (quo)
prediximus
propter suam crudelitatem comprehensus est a suis atque
Constantinopolim missus. Hac tempestate imperator
Niciforius
preerat, vir bonus et iustus atque diversorum gencium
preliator,
de quo non est nostrum dicendum, quia ad aliorum facta
percurrimus,
silicet Langobardorum.
Cum Franci catervatim graderent Esculum, repente Abdila
patricius cum magna multitudine Grecorum exiit eis
obviam, et
non procul ab ipsa civitate utraque acies se
coniunxerunt. Set
dum in unum adissent, et comes Alemannorum Saxonumque,
contum gestassent, super eos subito irruit, multosque ex
eis interemit,
reliqui fugam compulit ire. Ipse autem patricium
occidere noluit; proinde eum secutus est, ut vivum illum
apprehendere valeret; sed mininie talia facere potuit,
quia
expeditum equum sedebat; quapropter asta que inanu
gestabat,
illius protinus misit equumque percussit, atque sauciatus
Esculum introivit. Ipse autem comes vocabatur nomine
Cono.
Cuneus alius validus, qui fuerat ab ipso patricio missus,
quatenus
ex alia parte clam super Francos irrueret ultimaque cede
eos
vastaret, dum talia perficere vellet atque super
Spolitinos irrueret
ilico Spolitinorum comes, Sico nomine, cum valida manu
super eum venit, ultimaque cede eos vastavit, ipseque
Romualt,
qui illorum preerat, cum non paucis comprehendit, et ne
unus
ex Francis est mortuus, nisi unus ex Spolitinis est
sauciatus. De
exercitu vero Grecorum ceciderunt fere mille quingentos
viros;
auferentesque spolia multa, dilati sunt valde, et sic cum
magno
tripudio Avellino oppido adierunt, et sic pacifice
Beneventani
in eodem oppido introierunt.
174. Dum talia peracta fuissent, Octo iam sepe
dictus cum
multitudine hostium Neapolim properavit, atque undique
eam
p.177
animaliis [properavit] denudavit.
Statim coniux predicti principis
Pandulfi, Aloara nomine, una cum suo filio exiit oviam
imperatori, et virum suum omnimodis commendavit. Ille
vero
statim Apuliam venit, et non procul a civitatem Bibine
applicuit,
et totam Apuliam depredare iussit, ipsamque Bibinam
fortiter
circumdedit, et undique suburbana eius incidere iussit.
Set dum hec agerentur, Pandulfus de quo premisimus
princeps
dum apud Constantinopolim vinctum moraret, atque ipse
iam fatus Niciforius imperator eum plus cruciare
satageret,
subitanea (mors) illi imperatori evenit. Nam cum esset
iustus
et iure legis servator, Theophana crudelissima sua uxor
propter
sue cupiditatis ardorem una cum Iohanne Similchi, qui et
ille
illo in tempore ducatum gerebat, crudeliter illum, quod
dictum
nenpe est, necaverunt, [et imperato] et imperium ipse
Iohannes
excepit; statimque Pandulfum a vinculis, cum quibus nexus
erat,
iussit absolvi, atque celeriter illum Apuliam misit,
quatenus Octo
suas arvas sine dilacione regredi faceret et illi Iohanni
imperatori
omnimodis fidem servare. Dum pervenisset ipse Pandulfus
Varim, statim illuc Octo imperator misit, ut eum sine
mora illius
diccioni ipse iam dictus Abdila honorifice transmicteret.
Quapropter
protinus illius diccioni miserunt, et per exoracionem
Pandulfi ipse imperator Apuliam deserit et Galliam
properavit.
Ipse vero Pandulfus ad dignitatem pristinam est reversus.
Hec
me dississe sufficiat; nunc plane quod ipsi benignissimo
iam
fati Gisulfi principis eiusque serenissime coniugi, Gemma
nomine,
accidit, quamvis cum mesticia, seriatim districcius stilo
proprio
percurramus atque fidelibus innotescamus.
175. Factum est autem, ut ipse princeps in gravi
langore
iaceret, ante optutumque eius sua benignissima mater
staret, et
doliter fleret atque immensas lacrimas funderet.
Siscitavitque
eam ipse clementissimus princeps, pro qua re sic acriter
fleret.
Illa vero dixit: » Dulcissime fili, proinde ploro, quia
ineis peccatis
merentibus derelicta sum a meo viro, et nunc te cerno
infirmum
et non habeo consolatorem, quia uterinus meus germanus
longe
a me nimirum abest. » Cui princeps: » Et quid tibi,
mitissima
p.178
mater, exinde comparet, mox nostre
eminencie ilico pande. » At
illa dixit: » Volueram, dulcissime fili, quatenus illum
cum suaque
domo huc profecto accersiamus. » Idem princeps: » Fiat,
ut comparet
voluntati tue. » Cum autem princeps ille ad pristinam
valitudinem
Dei nutu venisset, statim suus patruus, Landolfus
nomine, cum omni dormo sua Salernum venire iussit, quia
illo
in tempore Neapolim manebat. Fuerat idem Landulfus
filius, ut
fati sumus, Atenolfi principis, et propter suam nequiciam
suamque
crudelitatem superbiamque (cum) suis filiis a Capuana
urbe,
in qua natus fuerat, cum verecundia fuit eiectus,
Neapolimque
exulaverat. Deinde venit Salernum, Cumsemque a predicto
principe
Salernitano optinuit. Sed sua nequicia suaque aviditate
Conseni
sustinere nequiverunt, celeriterque eum exinde
expulerunt.
Iterum ex urbe Salernitana fuit eiectus, et Neapolim
properavit.
Nunc vero, ut fati sumus, Salernum cum tota domo sua,
relicto
Neapolim filium suum, vir callidissimus, et ipse
Landulfus
nomine, ad habitandum pervenit. Sed dum Salernum
adissent,
ipse mitissimus princeps, licet non recte gessisset, ei
victum
opesque varias domosque, prediis colonisque eum ditavit,
Consemque
et ad optinendum tribuit. Quid multa referam? Secundus
eum in hac urbe nimirum constituit. - Valde veremur, ne a
quodam sagacissimo, qui liberalibus disciplinis aprime
est eruditus,
habeam reprehensionem; sepe enim vir qui est minime
audax, hostium insidias pertimescit plus nimirum quam
audax;
sic denique et nos qui liberalibus disciplinis imperiti
plenissime
sumus, crebrissime gnaros timemus. Qua propter, quantum
valemus,
racionem illorum reddimus. » Secundum » quando nomen
est ordinis, in peneultimo acuitur, ut est illud beati
Gregorii:
» Iohannes in spiritu et virtute Helie precessit ante
Dominum;
quia sicut Helia secundum Domini adventum preveniet, ita
iste
prevenit primum. » Quando vero preposicio est, omnibus
sillabis,
gravatur, et duplicem habet intellectum, modo
propinquitatem,
» secundum fores, » id est prope vel iusta ianuas;
(modo)
emulacionem, id est imitacionem seu similitudinem, ut »
secundum
apostolos vivo, » id est similiter ut et illi, quod
Grece cata
p.179
dicitur; unde et evangelium cata
Matheum dicitur. Item nomen
est, similiter in penultimo acutum, cum significat
prosperum
vel tranquillum atque quietum et placitum, ut illud
Virgilii:
» Ventisque secundis; » unde et verbum derivatum est:
» secundo »,
» secundas », » secundat », id est tranquillo,
tranquillas, seu prosperum
facio, vel quietum et suave facio, mitigo, plago,
propicium
facto. - Credo equidem, quia peritis sufficit testimonia
ab
imperito prolata; nunc vero quo omisimus, iterum arcius
indagemus.
176. Habebat plane nefandus ipse Landulfus quatuor
filios,
Landenulfus, Landulfus, Indulfus et Guaimarius. Ipse
Landenulfus
habuit unum claucosum oculum; disponsavit puellam quedam,
Tasselgardi filiam. Dum illuc civitatem Tranam cum non
paucis nobilibus, ut eam Salernum cum magno tripudio
perduceret,
perrexisset, in itinere eum videlicet (invasit) febris,
qui mox correctus acrique cepit ardore fatigari, Deique
nutu in Consena
civitate est nimirum extinctus. Gaudium plane est versus
in
luctus, ipsamque puellam quamvis corrupta [cor] cum suis
hominibus suas repedant fines, eiusque cadaver per
iussionem
iam dicti principis Salernum deducunt. Dum iste
Landenulfus
obisset, statim ipse princeps ad se accersiri iussit
callidus ille
Landulfus, qui fuerat Neapolim, derelictus, eique Laurim
castellum
ad optinendum dedit, quod suus extinctus germanus
tenuerat,
atque cum domo sua et ipse Salernum venit. Indolfi
Sarnum,
Guaimari Marsicum, pene omnia fiscalia eorum dicioni
tradebat;
omnis Salernitanus populus necnon et sullimes valde
exinde
fremebant. At ille nefandus Landulfus una cum suis
callidissimis
filiis Salernitanos, quibus se credere poterant, pro
principi sueque
coniugi interitu copiosa premia condonabat, et hac illac
proinde
clam pergebat et sermocinabant, necnon sacramenta exinde
recipiebant, quatenus Salernum principatum invaderent,
ipsum
que Indolfum principem constituerent; et si quislibet
ipsi benignissimo
p.180
principi sueque dilectissime coniugi
predictam rem intimasset,
minime dictis illius credebat.
177. Factum est autem eo tempore, ut sepedictus
Pandulfus
cum multitudine Spolictini necnon et suumque populum
Neapolim
adisset, et eam undique variis casibus cruciasset, et
omnimodis
nitebat, quatenus predicti principis Gisulfi terram
invaderent.
Set dum ipsi sagacissimo principi fuisset cognitum,
repente
multitudinem hostium congregare iussit, moxque locum ubi
Flumicellus dicitur misit; caveisque sunt ibidem
antiquitus facte,
et est tutissimum locum. Dum illuc validissimum suum
exercitum
pergeret, atque forti animo ad bellum esset paratus,
audito hoc,
Pandulfus et qui erant cum eo minime Salernitanorum
adiunt
fines. Set dum Salernitani non paucis diebus illic
mansissent,
consilium pessimum nefandus Landulfi filius una cum
Maraldi
filius Riso et cum Romualt, filius Teurici, illuc
inierunt, quatenus,
ut prediximus, Salernitanum principatum invaderent.
178. Cumque omnes per iussionem iam dicti principis
in
suis edibus remeassent, atque funditus locum illum
liquissent,
in magnaque pace degerent et ex omni parte in circuitum
tranquillitatem
haberent, surrexit contra eundem principem filius
iniquitatis cum
suisque filiis, ut prediximus, Landulfus nomine, per quem
in
principatum Salernitanum, perturbata pace, maxime
populorum
facte sunt strages; et Risum et Romualt una cum suis eos
omnimodis
adortabant, quatenus facinus adipiscere valerent; et non
tantum ipsis, verum eciam aliis in nefanda re
adnectebant.
179. Cumque per multos dies exinde satagerent, atque
quibus
se credere poterant, nunciabant et promebant: » Numquid
non
scitis, quia vult dominus noster Gisulfus vobis
abstrahere
oculos? » Idipsum eorum iusiurandum iurabant, et
omnimodis
eos contestabant, ut dictis illorum minime proderent.
Quid multa
dicam? Quotquot ipse benignissimus princeps diligebat,
Landolfus
cum filiis suis illos exosos habebant; cui princeps
minime
clemens erat, illos pleniter diligebant atque sibimet
sociabant;
cui ille minas, illi vero dulcia verbo referebant. Quid
multa
referam? Illo igne qui in eorum pectora ardebat, iam
foras illud
per os evomebant, atque non solum eorum animas, verum
eciam
p.181
corpora illorum omnimodis concremabant.
Landulfus vero una
cum suis filiis iam dudum conceptam iniquitatem
parturiens, adnitentibus
Risonem et Romualdum sed (et) aliis ex Salernitanis,
principatum eius ut palacium hoc modo invaserunt.
180. In tempesta noctis, quando sopori gravi
corpora fexa premuntur,
iam dicti Landulfi filii cum paucis palacium, non per
ianuam,
sed per fenestram ingrediunt, et quicquid ibidem dormire
comperiunt
comprehendunt, ibique vestarius predicti principis,
Balsamus nomine, vehementer constringunt; et sic ad
aulam, ubi,
ipso benignissimus princeps cum suaque serenissima
coniuge
quiescebat, audaci animo properarunt, atque ex more
illius fores
pulsarunt. Cum talia princes idem audisset, miratus est,
sueque
coniugi dixit: » Perconta, quis est, qui nos insolita
hora inquietat. »
At illa ad ianuam per semet ipsam venit, eosque
siscitavit, quis
essent. At illi nomnia sua dixerunt; statimque eorum
ianue patefecit.
At illi introgressi, princeps eos perquisivit: » Pro qua
re in
tempesta noctis ad me fratres venistis? » Illi dixerunt:
» Quia
Salernitani arma tulerunt et te propter tuam uxorem
occiderent
malunt. » Et hec dicentes, eu pro dolor, in eum manus
iniecerunt,
cumque comprehenderunt, suamque benignissimam coniugem
forits deducunt, iniuriisque eam afficiunt, et in ipso
palacio eam
includunt, ipsumque piissimum principem in altissima
turre,
quem olim proaus eius Guaiferio construxerat,
deposuerunt; et
est scita iuxta istius civitatis porta qui ad mare
deducit; omnem
que eius thesaurum diripierunt, et sic per domos
(illorum), cum
quibus illud peccatum consiliaverant, pergunt. Et si quis
eos interrogabant
de re que acciderat, illi promebant quia: » Ambo
pariter mortui sunt. » Et protinus Alfanum, patrem
serenissime
principisse, vocare quasi a parte piissimi principis
iusserunt. Sed
dum ille more solito illuc pergere maluisset, repente
illum comprehenderunt
et Petrum et Pandonem archidiaconum, eius nepotes.
Deinde omnes palacium adierunt, quia putabant principem
cum suaque coniuge extinctos, quemamodum ipsi
crudelissimi
iusiurabant fuissent, et ipsi Landulfo tiranno
iusiurandum iurarunt;
p.182
Riso et Romualt una cum suis exinde
onmimodis decertarunt.
Atque sequenti nocte ipsum iam dictum principem una
cum sua coniuge Amalfim deducunt. Illa vero qui antea
purpurata
contestisque ex duro geminisque vestibus ipsaque per
palacium gradere solita erat, post tecta vilis vestibus
ipsaque
confusa iacebat.
181. Cum talia vero peracta fuissent, Marinus, qui
preerat
illo in tempore Neapolitanis, et Mansone, patricius
Amalfitanorum,
Salernum cum non paucis venerunt, atque Landulfum
nitebantur
adiuvarent, quatenus principatum ipse firmiter optinere.
Sed non valet suffragium humanum, ubi non adest divinum.
Ille Neapolitanorum patricius Marinus, oblitus
beneficiorum tantorum
quod in eum princeps Gisulfus impenderat, oblitus eciam
iusiurandum
quod iuraverat, cum omni conamine suisque hominibus
omnimodis
eum videlicet adiuvabat.
Facta est autem magna tribulacio omnibus qui eum
diligebant, maxime sacerdotibus
et clericis, necnon et viduis, quod Gisulfus princeps
alere
solitus erat. Sed dum omnis populus comperisset, ut ipse
cum
sua uxore adhuc viveret, licet non in patulo, et tamen
clam exinde
suspiria traheret, et deintus fortiter de illusione que
facta fuerat
fremebat, facta est non minima dissensio inter germanos
pro
principale ambicione. Indulfus iniquissimo suo patri
promebat:
» Numquid non mihi iam nuper cum tuis natis iurasti,
quatenus
me principem sublimaret? » At eius pater in extasi
denique erat,
et quid ageret penitus ignorabat. Ipse vero Indulfus
quicquid habere
poterat, clam illud dabat, et sacramenta recipiebat;
idipsum
Landolfum omni nisu exinde satagebat, et predictum
Marinum
arcius exflagitabat, ut cum omnimodis adiuvaret ad
optinendum
principalem honorem.
Dum vero utrique omni nisu decertarent, consilium
inierunt,
quatenus Indolfum comprehenderent et clam illum Amelfim
dirigerent; quod sine mora talia fecerunt. Sed dum ipse
Indolfum
Amelfim fuisset missus, statim omnis Salernitanus populus
illi
crudelissimo iuniori Landolfo iurarunt. Sed dum aliquot
dies
p.183
ipse Indulfus Amelfim degeret, iterum
Salernum [venit] per
iussionem amborum nequissimorum rediit. Cum vero Salernum
reversus fuisset, cepit iterum plurimorum dona largire,
(cum) eis
consilium iniret, quatenus per castella se communirent,
et Pandulfi
iuris se nimirum traderent... » Quia meus
genitor una cum crudelissimo meo germano lumine vos
privare! »
Illi vero erant ex genere iam fati benignissimi
principis. Statim
per castella se communerunt; nam Domini super illos dicta
veniebant, qui dixit: » Omnis plantacio que non
plantavit pater
meus celestis eradicabitur. » Et alibi: » Omne regnum
in se ipsum
divisum desolabitur. » Illi nefandissimi plantati erant
a Deo, plantati
fuerant ad bonum, non ad malum. Illi vero contra suum
dominum surrexerunt iusto Dei iudicio, ut filius adversus
patrem
et frater adversus frater consurgerent atque simul omnes
deperirent.
181*. Riso iam dictus et Romoalt penitudine moti, et
licet
non in patulo, et tamen clam suspiria trahebant, et
quibus se
credere poterat, huiusmodi verba eorum promebant: »
Melius
nobis fuerat, si nati non fuissemus, quando piissimum
dominum
nostrum tradidimus una cum sua coniuge! » Et inter dicta
verba
eiulabant et doliter flebant; pro qua re nescimus, utrum
ipse iam
dictus Landulfus una cum suis filiis promissiones quas
illis
promiserant non adimplerunt, aut de thesauro exiguo
dederunt
illis. Quapropter per iussionem illorum nequissimorum
Amalfim
perrexerunt, et ante optutum mitissimi principis venerunt
eiusque
coniugi, et multum illic pariter fleverunt et illi
principi
eiusque coniugi arte qua poterant promissiones fecerunt,
quatenus,
si valerent, in proximo ad dignitatem pristinam illos
facerent
remearent, tantum illis tribuerent veniam. Quid plura?
Fleverunt et
inter se sacramenta dederunt. Ab illo die studenter
omnimodis Riso
et Romualt exinde decertarunt.
182. Dum principi Pandulfo ab illis nobilibus qui
per castella
manebant nunciatum fuisset, quatenus cum suis veniret, et
una
cum ipsis urbem Salernitanam expugnarent, magno gaudio
est
p.184
repletus, et sine mora Salernum venit.
Ilico Indolfus exiit oviam
ei et Consem ab eo exposcit. Sed dum a predicto principe
(responsum)
ei fuit, ut minime talia facere valeret, ab optutu illius
cum
mesticia exiit Salernumque rediit, et omnimodis
nitebatur,
quatenus Salernum remearet. Sed nil ei profuit; nam a
suis
comprehensus est, atque per iussionem iamdicti
Pandulfi...
est delata.
183. Princeps idem Pandulfus cum suis et cum
Salernitanis,
qui per castella manebant omnisque oppida qui sub iure
Salernitane
civitatis fuerant, ipsam civitatem expugnabant, et
quicquid
repperiri poterant, depredabant atque funditus
demoliebant;
at deintus, non licet omnes, tamen fortiter resistebant.
Ipseque Amelfitanorum patricius una cum suis deintus
palacium
cum ambobus nequissimis manebat, atque Amelfitani per
istius
civitatis meniam pergebant, omnesque turres ipsi
possidebant,
quia ipsi nefandissimi minime iam Salernitanis credebant.
|