|
BENEDICTUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
INSULENSEM*
IN GALLIA DIOECESIS INSULENSIS AD
GRADUM AC DIGNITATEM METROPOLITANAE ECCLESIAE EVEHITUR.
In Gallia per Decretum N. 619/02 die octavo mensis Decembris anno Domini bis
millesimo secundo datum novae provinciae ecclesiasticae ad quinquennium
constitutae sunt. Nunc vero, elapso termino eiusdem Decreti, Archiepiscopus
Metropolita Cameracensis, auditis opportune consiliis Episcoporum Suffraganeorum
Insulensis atque Atrebatensis, petivit ut Sedes metropolitana transferretur in
dioecesim Insulensem, ita ut eadem ad gradum ac dignitatem metropolitanae
Ecclesiae eveheretur. Nos vero, in beati Petri Cathedra positi ac supremus
Pastor totius gregis Dominici, existimantes id in animarum bonum esse cessurum,
de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi libenter
concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate, sequentia decernimus
ac iubemus. Sedem episcopalem Insulensem a metropolitico iure Ecclesiae
Cameracensis seiungimus et ad gradum ac dignitatem metropolitanae Sedis
attollimus cum omnibus iuribus et privilegiis quae huiusmodi Ecclesiarum propria
sunt. Nova quidem provincia ecclesiastica efformabitur metropolitana Sede
Insulensi atque Ecclesiis Atrebatensi et Cameracensi, hucusque metropolitana,
quae archiepiscopalem dignitatem retinebit. Praeterea Venerabilem Fratrem
Laurentium Ulrich, nunc Praesulem Insulensem, Archiepiscopum Metropolitam
Insulensem nominamus, iisdem iuribus ac privilegiis ornatum atque oneribus
officiisque adstrictum, quibus ceteri Metropolitae ornantur vel subiciuntur.
Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Fortunato Baldelli,
Archiepiscopo titulo Mevaniensi et in Gallia Apostolico Nuntio, eidem tribuentes
necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo
agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi, quam diximus, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Martii, anno Domini bis
millesimo octavo, Pontificatus Nostri tertio.
THARCISIUS card. BERTONE Secretarius Status
|
IOANNES B. card. RE Congr. pro Episcopis Praef.
|
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. Laurentius
Civili,
Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. C (2008), n. 4, pp. 213-214
© Copyright 2008 -
Libreria Editrice Vaticana
|