|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BONTOCEN.-LAVAGEN.*
EX DISTRACTO TERRITORIO A VICARIATU APOSTOLICO MONTANO NOVUS INSTITUITUR VICARIATUS APOSTOLICUS BONTONCENSIS-LAVAGENSIS
Ad aptius in Insulis Philippinis evangelizationis operi consulendum opportunum
duximus novum Vicariatum Apostolicum ibidem constituere. Qua re, Congregationis
pro Gentium Evangelizatione audita probataque sententia, re attente considerata,
haec quae sequuntur decernimus. A Vicariatu Apostolico Montano territorium
distrahimus, quod duas complectitur provincias sermone patrio Mountain Province
et Ifugao appellatas illudque Vicariatum Apostolicum constituimus
Bontocensem-Lavagensem positura vero intra Provinciae ecclesiasticae Novae
Segobiae terminos, iisdem circumscriptum finibus, quibus duae provinciae
Mountain Province et Ifugao terminantur. Episcopi Vicarii Apostolici
Pro-Cathedram in ecclesia collocamus Deo in honorem Sanctae Ritae a Cassia
dicata, quae in urbe est vulgo vocata Bontoc. Ad haec omnia perficienda
Venerabilem Fratrem Ioannem Vincentium Moreni, Archiepiscopum titularem
Turrensem in Mauretania, in Insulis Philippinis Nuntium Apostolicum, legamus,
vel quem ipse legaverit, necessariis factis facultatibus, onere imposito
constitutionis Vicariatus ad effectum adductae sincerum exemplar primo quoque
tempore ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione mittendi.
Datum Romae,
apud S. Petrum, die sexto mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo
nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status |
IOSEPHUS card. TOMKO Congr. pro Gentium Evang. Praef.
|
Angelus Lanzoni,
Protonot. Apost.
Antonius Macculi, Protonot. Apost. s.n.
*A.A.S., vol. LXXXV (1993), n. 2, p. 124
© Copyright 1992
- Libreria Editrice Vaticana
|