|
IOANNES PAULUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
BARENTUANA*
IN ERYTHRAEA NOVA EPARCHIA CONDITUR NOMINE BARENTUANA
Quia opportunum videtur ut Eparchia Asmarensis in Erythraea, nimis ampla, ita
dividatur ut ex ea nova constituatur ad aptius consulendum spirituali saluti
atque regimini Christifidelium ritus Alexandrini Aethiopici in ea degentium,
Nos, utpote beati Petri Successores de totius Dominici gregis bono solliciti,
talem sententiam, a Venerabili Fratre Nostro Achille S.R.E. Cardinale
Silvestrini, Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, hoc ipso die
Nobis relatam, ratam habentes, summa Apostolica potestate sequentia decernimus:
quadam detracta parte territorii ab Eparchia Asmarensi, novam condimus Eparchiam
ab urbe Barentu, in qua sedem eparchialem poni iubemus, Barentuanam appellandam,
cunctis factis propriis iuribus atque obligationibus. Quam quidem Eparchiam
metropolitanae Ecclesiae Neanthopolitanae suffraganeam facimus, mandantes ut eas
complectatur regiones, quae olim Gasc-Setit et Barca nuncupabantur. Haec omnia
reliquaque secundum normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium temperentur.
Insuper de eodem absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad memoratam
Congregationem mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in
posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die uno et vicesimo mensis Decembris, anno
Domini millesimo nongentesimo nonagesimo quinto, Pontificatus Nostri
duodevicesimo.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
ACHILLES card. SILVESTRINI Congr. pro Gentium Evang. Praef. |
Eugenius Sevi,
Protonot. Apost.
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. LXXXVIII (1996), n. 4, p. 349
© Copyright
1995
- Libreria Editrice Vaticana
|