IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KALOOKANA*
IN PHILIPPINIS NOVA CONDITUR DIOECESIS KALOOKANA
Quoniam quaelibet
Ecclesia particularis in id constituitur ut Christifideles per Episcoporum curas
facilius in itinere ad aeternam salutem possent dirigi, haec Apostolica et
Romana Sedes annititur ut ordinatio Sedium episcopalium in dies aptior fiat.
Quare, cum Venerabilis Frater Noster Iacobus L. Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalis Sin, Archiepiscopus Metropolita Manilensis, audita Conferentia
Catholicorum Episcoporum Philippinarum, ab hac Apostolica Sede petivisset ut
quodam distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica sua nova dioecesis
conderetur ad efficacius providendum spirituali bono fidelium in ea degentium,
Nos, praehabito faventi voto Venerabilis Fratris Antonii Franco, Archiepiscopi
titulo Gallesini et in memorata Natione Nuntii Apostolici, de consilio
Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde
profuturae libenter concedendum esse putavimus. Summa igitur Nostra potestate
quae sequuntur decernimus. A Manilensi archidioecesi separamus integrum
territorium, prout praesens civili lege circumscribitur, urbis patrio sermone
nuncupatae «Kalookan City-South» et municipiorum «Malabon» ac « Navotas », atque
ex ita distractis locis novam constituimus Kalookanam dioecesim. Sic conditae
Ecclesiae sedem episcopalem in urbe «Kalookan City-South» ponimus, ibique
exstans paroeciale templum, Deo in honorem Sancti Rochi dicatum, ad gradum et
dignitatem cathedralis templi evehimus cuique insignia, privilegia et honores
tribuimus quibus aliae in orbe catholico cathedrales aedes fruuntur. Praeterea
dioecesim Kalookanam suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Manilensi eiusque
Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Manilensis subicimus. Cetera vero
secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perficienda
committimus praedicto Apostolico Nuntio, vel, absente eo, illi, qui curat
negotia Sanctae Sedis in eadem Natione, eisdem tribuentes necessarias et
opportunas facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet
virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro
Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas
erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam
esse volumus. contrariis quibuslibetr ebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud
Sanctum Petrum, die duodetricesimo mensis Iunii, anno Domini bis millesimo
tertio, Pontificatus Nostri vicesimo quinto.
ANGELUS card. SODANO Secretarius Status |
IOANNES B. card. RE
Congr. pro
Episcopis Praef.
|
Laurentius Civili, Protonot. Apost.
Iosephus Conte, Protonot.
Apost. s.n.
*A.A.S., vol. XCV (2003), n. 12, pp. 806-807