Eule
S a a r b r ü c k e r   B i b l i o t h e k

(http://www.jura.uni-sb.de/projekte/Bibliothek)

Erstveröffentlichung:


Joannes Paulus Bauer

DE IURIBUS FUNDAMENTALIBUS EUROPAEIS




De iuris significatione obiectiva et subiectiva.
De iuribus hominum et de libertatibus fundamentalibus.
De Declaratione Independentiae Americanae.
De Declaratione Iurum Hominis Francogallica.
De tutela iurum hominis per instituta iuris gentium.
De Consilio Europae.
De Conventione Europaea ad Iura Hominis Defendenda.
De nova Charta Iurum Fundamentalium Unionis Europaeae.
Epilogus.



De juris significatione obiectiva et subiectiva

 
Apud Isidorem Hispalensem [1] haec invenitur definitio: Ius generale nomen est, lex autem iuris est species. Constat ergo ius legibus, id est normis. Normarum compagem nomine iuris obiectivi significare solemus. Extant hierarchiae legum unicuique Civitati propriae, quas ordinem iuris sive iuridicum nuncupamus, loquimur de ordine iuris Rei Publicae Germaniae vel Regni Belgici.

Alio vero modo saepe vocabulum iuris usurpatur: Legimus apud Ciceronem [2] «Ius meum persequor» et rogamus quid dicere voluerit orator celeberrimus loquens de iure suo? Estne ius meum, aut tuum aut alius? Suntne leges Rei Publicae Germaniae leges meae? Translata significatione dicere licet: quia civis huius Rei Publicae sum, etiam leges germanicae leges meae sunt, quia ipsis teneor. At aliter Cicero significationem intellegit: ius meum est ius quod mihi competit, aliquid ab aliquo petendi. Iure Romanorum hoc ius saepe sub nomine actionis venit, actio est quasi ius alquid petendi armis legis armatum. Ubi mihi ius est aliquid ab aliquo petendi necessario obligatio alterius sit oportet id mihi dandi. Haec obligatio lege constituitur. Secundum linguam iurisprudentiae quae medio aevo invaluit, ius petendi nomine iuris subiectivi nominare solemus. Inter utramque significationem iuris distinguendum est, at eo modo inter se conexae sunt, ut nullum ius subiectivum datur, nisi si obligatio a lege statuitur; at contra multae leges sunt, exempli gratia quibus ordo potestatum publicarum temperatur, quae nulla iura subiectiva statuunt.


De iuribus hominum et de libertatibus fundamentalibus.


Iterum primo rogandum est de significatione verborum.

De iuribus hominum loqui videtur quasi pleonasmo uti, quia cuncta iura sunt iura hominum. Lege homines tantum tenentur, neque lapides neque animalia. Si mihi «ius in rem» est, non rei incumbit obligatio mihi oboediendi sed cunctis ceteris hominibus, me possessione mea non deturbandi. In textibus vero infra laudatis videbimus vocabulum iurum hominum alio modo usurpatum esse: Sunt iura quae homini non lege quadam dantur sed quae ipsi ea de causa competunt, quia homo est. Nullo negotio intellegitur hanc notionem arte cohaerere cum notione iuris naturalis, id est ordinis iuris obiectivi qui non legibus constituitur sed in natura ipsa invenitur. Subest species philosophica de natura hominis quae multiplex multiformisque iam apud philosophos graecos invenitur et hodie quasi ad statum religionis saecularis evecta est.

Vocabulo iuris hominis saepe adiungitur vocabulum libertatis fundamentalis, ex. gr. in illa Conventione Consilii Europae de qua infra dicturi sumus. Quo modo duae notiones distinguuntur, non semper patet saepe quasi sint hendiadyoin usurpantur. Libertas vero species est et iura hominis genus. Sunt iura quae non notione libertatis comprehenduntur, ut ius ad vitam. At concedendum est, hominem in societate viventem non nisi liberum natura sua frui posse sed omnio necesse esse ut lex libertatem unius cum libertate alterius conciliet. Liber ergo sum in quantum lege non cogor. Libertate fundamentali fruor, ubi legislatori non licet me lege cogere. Distinguendum est inter libertatem sub lege et libertatem a lege. Videbimus indivisam libertatem fundamentalen decursu historiae in disiunctas libertates divisam esse.

Secundum doctrinam modernam tria sunt genera iurum fundamentalium, quae secundum tres status distinguuntur:
  • Vocabulo status negativi indicatur campus quasi traditione sacer illarum libertatum quibus civibus licet omnem ingerentiam rei publicae impedire. Libertas religionem profitendi, libertas opinionem suam divulgandi, libertas proprietatis privatae, libertas professionem eligendi et exercendi ita proteguntur.
  • Notione status positivi comprehenduntur iura quibus homini aliquid a re publica poscere licet. Homo, quamvis libertate praeditus, fame perire potest, nisi ei licet cibum habere. Ne cogatur vel furari vel mendicare, officium rei publicae esse multi hodie putant, necessitatibus vitalibus civium satisfacere quandocumque ipsi id efficere non valent.
  • Status activus est summa iurum participandi in re publica gerenda. Ius electionis activum et passivum, ius factiones politicas condendi iisque nomen dandi sunt exempla illius status, quo democratia quasi constituitur. Hoc loco alia distinctio patet, id est inter homines et cives, et inter cives activos et passivos. Humanitas distribuitur inter Civitates, et Civitates constant civibus. Iura status activi non omnibus hominibus sed tantum civibus concedi solent. Ius electionis mihi tantum in Civitate mea competit quia civis Rei Publicae Confoederatae Germaniae sum, sed neque in Francogallia neque in Magno Ducatu Luxemburgo. Etiam massa civium interum dividitur. Mulieribus ius electionis post acerrimam pugnam, in Francogallia post secundum bellum mundiale demum concedebatur, antea ad statum civium passivorum redactae erant.


De Declaratione Independentiae Americanae.


Aetate «Absolutismi» ut aiunt, summa imperii uni tantum homini, scilicet principi legibus absoluto tributa erat. Regi ab ipso Deo summam infinitamque potestatem praebitam esse neque ei rationem reddendam subditis multi homines docti illius aetatis contendebant. Alii, ut THOMAS HOBBES, quamvis putarent summam rei publicae potestatem in quadam civium cum principe facta pactione ficticia inniti, tamen subditos principi omnia iura commendasse, inde potestatem ipsius infinitam esse censebant.
Contra imperii absoluti defensores alii homines animosi surgebant iura hominum innata defendentes, hominem vero haec iura abalienare nullo modo, nulla pactione regi cuidam cedere posse immo potius his iuribus regiam potestatem limitari ac finiri. Ne haec doctrina libris inclusum ac occultum maneret docebant, regi iura hominum non observanti oboedientiam detrahi posse quin etiam oportere.
Huius doctrinae summa in illa facile cognoscitur Declaratione Independentiae sive Libertatis, qua die quarto mensis Iulii anno 1776° Foederatae Civitates Americae Septentrionalis a Corona Anglica desciverunt:

«Habemus haec vera atque per se ipsa evidentia: omnes homines aequales nascuntur; iuribus florent inalienabilibus, ab ipso Creatore concessis; in his ius vitae, ius libertatis, ius felicitatis appetendae. Horum iurum firmandorum causa potestas publica moderatoribus traditur, quibus cives reguntur, quique imperio legitimo potiuntur ex consensu civium qui ipsorum dicionis sunt. Quotienscumque autem moderatores rei publicae hos fines assequi non possunt, populo liberum est formam regiminis mutare vel regimen tollere novumque instituere, illis uso principiis eaque potestatis discriptione, quibus hominum securitas et felicitas videantur facile posse effici.»

Doctrina, quae huic textui subest sententiis quae sequuntur comprehendi potest:
  • Sunt iura homini innata, quae ne pacto societatis quidem alienare, id est rei publicae tradere potest;
  • tutela horum iurum est finis praecipuus rei publicae;
  • tutela horum iurum est praecipuum officium eorum, penes quos potestas publica est;
  • moderatores rei publicae amovendi sunt, forma mutanda est cum civibus persuasum est, rem publicam alia forma, aliisve regentibus finem suam melius assequi posse.
Fundamentum rei publicae modernae adumbratur: non civis rei publicae causa, sed res publica civium causa est.
Notandum vero est illa declaratione oblitos esse servos nigritas qui hoc tempore iam multis in locis Americae Septentrionalis inveniebantur.


De Declaratione Iurum Hominis Francogallica.


Exordio Eversionis Francogallicae documentum maximi momenti exaratum est: Declaratio Iurum Hominis. Initio documenti, quod vocabulo moderno «praeambula» nuncupatur, rationes praebentur, cur delegati ad Concilium Totius Nationis utile, quin etiam necesse esse putabant, renovationem rei publicae sollemni declaratione iurum hominis incohandam esse:

«Nos, personam gerentes populi Francogallici, qui nosmetipsos Concilium Totius Nationis esse statuimus, considerantes causam unicam calamitatum rei publicae et corruptionis regentium in eo esse quod iura hominis ignorabantur, oblivioni contemptuique tradebantur, consilium cepimus, Declaratione sollemni iura naturalia inalienabilia sacrosancta exponere, eo fine
ut, cum haec Declaratio omnibus corporis socialis membris semper ante oculos versetur, assidue de iuribus et officiis ipsorum moneantur;
ut omnia quae a potestate legislativa vel a potestate exsecutiva agantur eo melius observentur quod omni tempore acta publica ad finem rei publicae referre liceat;
ut vindicationes civium in posterum rationibus simplicibus, minime dubiis nitantur et semper cedant in formam rei publicae stabiliendam et bonum commune promovendum.
Itaque Concilium Totius Nationis agnoscit et confitetur coram ipso Esse Supremo iura hominis et civis quae sequuntur.»

Declarationis rationem esse et cives et moderatores edocere, consensum efficere de finibus rei publicae, arbitrium iperantium impedire, oboedientiam civium ultro praestitam promovere ex documento ipso facile patet.

Partes philosophorum potius quam iurisperitorum auctores agunt. Doctrina libertatis eorum explicatur articulis quae laudantur:


Articulus primus:

Homines liberi et iuribus aequalibus praediti nascuntur manentque. Discrimina socialia non nisi rationibus boni communis inferre licet.

Articulus secundus:

Finis cuiusvis rei publicae est iura naturalia, de quibus homo decedere non potest, sarta tecta servare. Haec iura sunt ius libertatis, ius proprietatis, ius securitatis nec non ius resistendi oppressioni.

Articulus quartus:

Libertas est ius omnia faciendi quae alterum non laedunt; itaque usus iurum naturalium hominis circumscribi in tantum potest in quantum necessarium est ut alia societatis membra iisdem iuribus fruantur. Circumscriptiones non nisi per Legem definiuntur.

Articulus quintus:

Lege prohibere tantum actiones societati noxias licet. Lege non prohibente, actionem impedire, lege non imperante, hominem ad actionem cogere non licet.

Articulus sextus:

Lege voluntas generalis exprimitur. Omnibus civibus ius competit ut vel ipsi vel per homines ipsorum personas gerentes ad legem ferendam conspirent. Lex aut protegens aut puniens omnibus aequalis esto. ...

Articulus septimus:

Neminem accusare, comprehendere vel in custodia habere licet nisi sub condicionibus et formis Lege definitis. Qui iussa publica illegitima vel sollicitat, vel expedit, vel efficit vel efficienda curat puniatur oportet; quivis vero civis secundum Legem in ius vocatus vel comprehensus ilico oboedire debet, contumax delinquit.

Clavis totius compagis articulis quarto et quinto invenitur. Libertatis notio modo negationis definitur. Homo liber est - de libertate physica tantum agitur - in quantum aut agens aut omittens neque alterum neque societatem ipsam laedit. Libertatem coercere non nisi legislatoribus licet et non nisi ea de causa ut vel aequalis usus iurum civibus praebeatur vel actus prohibeantur quibus societas damnum pati potest. Nulli magistratui imperando aut prohibendo libertatem civis artare licet nisi Lege ipsa loquente, aut imperante aut prohibente. Magistratus tantum os et brachium legis est. Lex vero nihil aliud est ac «voluntas generalis». Hoc termino technico memoria evocatur philosophi illius JEAN JACQUES ROUSSEAU, qui librum celeberrimum de «Contractu Societatis» scripsit. Ille notionem voluntatis generalis his verbis accuratius definiverat:

«Ut vero, inquit, voluntas generalis sit, non semper oportet ut omnes ad unum assenserint, at requiritur, ut omnium suffragia numerentur; quandocumque vero quidam formaliter excluditur, voluntas non iam generalis est.»

Inde fundamentum democratiae modernae patet, id est principium formale iuxta quod leges maiore parte suffragia ferentium feruntur, quae leges iam ea de causa iusta sunt, quod maior pars eis assensa est. Declarationem sub oculis iurisperiti omnibus numeris absolutam non esse, ex eo evidens est, quod articulus sextus cum articulis quarto et quinto non omni ex parte congruat. Lex est, quod maiori parti suffragia ferentium placuit; at non licet lege libertatem coercere nisi tutelae iurum ceterorum vel societatis ipsius causa. Quis iudicabit, utrum legislatores hos limites observaverint necne? Si hoc munus ad legislatores ipsos competit, eis licet, libertatem ad libitum maioris partis artare. Regem legibus absolutum cives non iam tolerabant, sed quid de legislatoribus legibus absolutis? Declaratio impedire non potuit quominus motus renovationis in regnum tromocratarum Iacobinorum detrusus est, ubi terror instrumento securis labentis regnabat, id quod non contra sed iuxta legem fiebat, lege ipsa tutela iurum hominis tollebatur.


De tutela iurum hominis per instituta iuris gentium.


Eo quod iura fundamentalia eademque constitutione Civitatis protecta ad singulam tantum Civitatem pertinent, unicuique Civitati liberum est decernere, utrum haec iura ipsius tantum civibus concedat, an omnibus hominibus in suo territorio versantibus. Itaque maximo commodo, maximoque emolumento erat generi humano, quod tandem moderatoribus plurium Civitatum placuit, conventiones inire mutuas circa iura fundamentalia hominum. Quomodo id effici potuerit, ex his quae sequuntur intellegi potest:

Valet inter Civitates principium, quo «par in parem non habet imperium». Inde consequitur nullam Civitatem leges suas extra territorium proprium urgere, nullos actus iuridicos ponere posse, quibus aliae Civitates etiam nolentes teneantur. Nam leges iuris gentium nascuntur vel ex consuetudinibus, id est ex actibus Civitatum qui opinione iuris fiunt, vel e pactionibus inter partes contrahentes tantum valentibus. Sola pactione Civitas alii Civitati vel coetui internationali iura permittere potest, quae permissio, pactione tantum fulta, una cum pactione ipsa finietur.

Subiecta iuris gentium habentur tantum Civitates, consociationes Civitatum et instituta pactione inter Civitates condita. Homines singuli secundum regulam generalem personae iuris gentium esse nequeunt. Itaque Res Publica Confoederata Germania cives suos in territorio Rei Publicae Francogallicae commorantes protegere non potest nisi praesidio legati sui apud Praesidem Rei Publicae Francogallicae. Omnis ergo civis peregrinus, cum de iniuria a potestate alienae Civitatis sibi illata queritur, per intercessionem legati vel procuratoris suae Civitatis ius suum persequi potest. Iure gentium quaedam iura minima peregrinis concedi debent, quibus vita et corpus et proprietas peregrini protegatur. Civitas per legatum suum intercedens postulare potest, ut haec iura minima civibus suis permittantur. Huiusmodi defensio iurum tantum fieri potest, si inter utramque Civitatem necessitudinis relationes formales - quae hodie relationes «diplomaticae» nuncupantur - intercedunt. Si vero quae Civitas in tractando peregrino quem territorio suo recepit, contra leges iuris gentium deliquerit, a Civitate patria eius peregrini, cuius iura laesa sunt, coram Curia iure gentium dicundo, cuius sedes Haga Comitum in Batavia est, in ius vocari potest, cum Civitas conventa se ultro huic foro subiecerit, sin aliter, quaestio iuris ad quaestionem facti id est potentiae detorquetur. Et semper pendet a voluntate Civitatis in lite agendo victae, num sententia tribunalis iuris gentium adimpleatur. Peregrinus ipse nullo modo iura sua coram tribunali iuris gentium vindicare potest, quoniam tantum Civitatibus competit ius standi in foro internationali.

Nullo autem pacto fieri potest ut, si cui homini iniuria illata est a sua ipsius Civitate, Civitas aliena pro eo intercedat. Tali enim intercessione facta haec se interponere censeatur in res domesticas alterius Civitatis, qualis intercessio iure gentium est prohibita. Inde arma validissima fiunt illis moderatoribus, qui dominatum tyrannicum in cives proprios exercent.


De Consilio Europae.


Convenerunt Londinii, die quinto mensis Maii anno 1949o delegati decem Civitatum ad pactum ineundum novum et, quantum ad Europaeam continentem, insolitum, quo singulorum populorum studia voluntatesque, post immane bellum nimis contraria atque diversa, consociarentur et in unum confundarentur. Hoc enim pacto primum consilium conditum atque institutum est Civitatibus Europae occidentalis commune aptumque, quo res quae sunt maioris momenti, quaeque ad cunctas pertinent, in medium consultarentur et communiter agerentur.

Moderatores Regni Belgici, Regni Danici, Rei Publicae Francogallicae, Rei Publicae Hiberniae, Rei Publicae Italicae, Magni Ducatus Luxemburgici, Regni Nederlandici, Regni Norvegici, Regni Suetici, Regni Confoederati Magnae Britanniae et Hiberniae Septentrionalis

RATI plurimum ad hominum societatem eorumque cultum civilem conservandum valere pacem iustitia et populorum conspiratione confirmari;

ADHAERESCENTES firmiter atque constanter bonis spiritalibus et moralibus, quae sint communis hereditas populorum suorum et fundamenta libertatis tam privatae quam publicae et iuris principatus, quibus principiis omne regimen mere democraticum innititur;

CONFITENTES harum specierum summarum tuendarum earundemque magis magisque assequendarum gratia atque socialis oeconomicaeque progressionis fovendae causa inter populos simili studio propositoque promotos artior efficiatur coniunctio oportere;

CONSIDERANTES et huic necessitati et manifestis populorum studiis propositisque respondendi causa iam nunc consociationem instituendam esse, qua Civitates Europae artiore vinculo coniungantur;

DECREVERUNT Consilium Europae constituere, constans e Collegio delegatorum Civitatum et Concilio Consultivo: quem ad finem assequendum haec acceperunt Statuta:

Articulus 1
  1. Consilii Europae est curare ut artior efficiatur coniunctio sociarum qua bona spiritalia ac principia quae eis sunt communis hereditas defendantur promoveanturque et qua progressio oeconomica et socialis promoveatur.
  2. Ad hos fines persequendos sociae per Consilii organa et causas quarum omnium interest disceptabunt et conventiones inibunt et res oeconomicas atque res quae spectant ad cultum civilem, scientias, ius, administrationem communiter curabunt et iura hominis libertatesque fundamentales defendent ac provehent.
...


Articulus 3

Quaevis socia Consilii Europae haec agnoscit principia: Principium quo praebeatur principatus iuris et principium quo concti suae dicionis homines iurum hominius et libertatum fundamentalium participes fiant; omnis autem socia obligatione tenetur ut ad persequendum finem in Capitulo primo definitum operam sociam sincere enixeque conferat.

Consilium Europae distinguendum est a Communitatibus Europaeis, qua pars Civitatum membrorum Consilii tantum comprehenditur. Europa erat omnis divisa in partes tres: Europa orientalis sub dominatione Unionis Sovieticae, Europa occidentalis politica, id est Europa Consilii cui cunctas Civitates Europae occidentalis, inter eos Confoederatio Helvetica et Res Publica Confoederata Austriaca nomen dederunt et Europa occidentalis oeconomica, in Communitates Europaeas coalescens. Imperio sovietico dissoluto cunctae Civitates Europae orientalis Consilio Europae nomen dederunt etiam Res Publicae Russia.


De Conventione Europaea ad Iura Hominis Defendenda.


Conventione a pluribus sed non omnibus Consilii Europae sociis ratihabita, rationes inter has Civitates intercedentes prorsus mutatae sunt. Maximopere enim haec Conventio differt ab illa Declaratione Universali circa Iura Hominis a Conventu Generali Nationum Unitarum anno 1948° emissa, eo quod illi nullae sunt facultates quibus leges ipsius exsecutioni mandentur; absque auctoritate iuridica, quasi lex imperfecta nihil aliud nisi pia adhortatio est. Contra, Conventio Europaea iuribus fundamentalibus hominis prasidium fert efficax atque valens.
Qui sint fines Conventionis, patet ex ipsius exordio:

Inter moderatores Civitatum subsignatores, quae Civitates sunt Consilii Europae sociae
INTUITU Declarationis Universalis circa Iura Hominis per Conventum Generalem Nationum Unitarum die decimo mensis decembris anno 1948° promulgatae
CONSIDERANTES hanc Declarationem eo spectare ut iura ibidem enuntiata universaliter et efficaciter tam agnoscantur quam applicentur,
CONSIDERANTES finem atque propositum esse Consilii Europae ut artior coniunctio efficiatur inter Civitates socias, idque cum aliis tum eo potissimum effici posse ut iura hominis libertatesque fundamentales et serventur et promoveantur,
AFFIRMANTES iterum et saepius libertatibus fundamentalibus se vel maxime adhaerescere, quippe quae sint fundamenta iustitiae et pacis inter homines servandae, maximeque posita sint et sustententur tam regimine vere democratico quam communi consensu respectuque iurum hominis unde derivantur,
PARATOS CERTOSQUE, utpote qui sint moderatores Civitatum Europearum, quae sunt incitatae simili studio propositoque, quibus est communis hereditas bonorum spiritalium politicarumque, quibus est eadem observantia libertatis et iuris principatus, rationes inire primas aptasque, quibus quaedam iura in Declaratione Universali enuntiata coniunctim in tuto ponant
prout sequitur convenit:
...


Videamus quae sint praecipua iura hominis vel libertates fundamentales per Conventionem cautae:

1. Iura quae «classica» nominare licet, quia iam in traditis textibus, e. gr. in multis Constitutionibus Civitatum inveniuntur:


  1. Ius ad vitam, [3] abolitio poenae capitalis [4].

  2. Prohibitio torturae [5] et servitutis vel operarum coactivarum [6].

  3. Non licet homini libertatem physicam eripere nisi iudicio legum normis accommodato. [7] Quivis homo delicti accusatus praesumendus est innocens donec culpa eius iuxta legem probata erit. [8] Inculcantur principia fundamentalia iudiciis criminalis, nempe principium quod dicitur nullum crimen sine lege, nulla poena sine lege, id est nemo condemnetur facinoris commissi vel actionis omissae quae, illo tempore quo patrata sunt, lege lata pro delicto non sunt habita, neque ulla poena gravior infligatur, quam illa quae id temporis cum facinus commissum est, secundum legem irrogari potuit; [9] principium quod dicitur ne bis in idem id est non licet ullum hominem iterum accusare vel punire delicti, cuius absolutus aut condemnatus est. [10] Vetatur hominem libertate privare ea de causa quia obligationibus e contractu ortis satisfacere nequit. [11]

  4. Agnoscitur libertas cogitationis et conscientiae et religionis [12] necon ius sententias libere pandendi, [13] ius conventus quiete agendi, consociationes libere ineundi. [14]

  5. Ius proprietatis in tuto ponitur. [15]

2. Nova iura fundamentalia sunt:


  1. Ius ut sententia qua quis convictus et poena condemnatus est, examinetur a tribunali superiori. [16] Ius ad reparationem damni, si sententia terminalis poenam irrogans postea reformatur quia facto novo vel nuper aperto probatur tribunal errorem in iudicando commisisse. [17]

  2. Ius incolumitatis vitae privatae familiarisque et epistularum commercii. [18]

  3. Ius matrimonium ineundi familiamqe condendi. [19] Coniuges, matrimonio ineundo vel durante vel dissoluto, aequalibus fruuntur iuribus civilibus aequalibusque tenentur officiis. [20]

  • Ius institutionis educationisque. [21]

  • Quicumque legitime in territorio cuiuslibet Civitatis commoratur habet ius in eo libere se movendi libereque domicilium eligendi. [22] Cuivis homini integrum est solum mutare et ex finibus patriae egredi. [23] Non licet alienigenas turmatim expellere, [24] non licet alienigenum expellere, qui legitime in territorio cuiuslibet Civitatis domicilium habet, nisi in exsequendo decreto iuxta legem lato; hominique expellendo autem ius est ad iudicium ordinatum. [25]


    3. De iurum aequalitate


    Cuilibet homini licet iuribus Conventione vel Protocollis additiciis agnitis uti, nullo discrimine facto sexus, stirpis, coloris cutis, linguae, religionis, opinionum politicarum aliarumve, nationis, generis, rei familiaris, ortus, neque ea de causa quod gregi minori adnumeratur, neque propter alias vitae condiciones. [26]


    4. De iurum tutela secundum Conventionem.


    Maximi momenti est, per Conventionem non tantum Declarationem bonae volutatis factam, sed cautionem vere efficacem eo institutam esse, quod Civitates, quae nomen dederunt Conventioni parti supremae potestatis suae renuntiaverunt. Id fieri tantum ea de causa potuit, quia Civitatibus sociis «eadem observantia libertatis et iuris principatus» est. Iurum tutela fit per Curiam Europaeam ad Iura hominis tuenda cuius sedes Argentorati est. Statutum Curiae et ordo iudiciorum Protocollo undecimo, quod anno proximo praeterito vigere coepit, renovati sunt. Iura fundamentalia a Conventione agnita non tantum civibus cuiusvis Civitatis sociae conceduntur, sed omnibus hominibus in territorio Civitatis sociae commorantibus, ut ex articulo primo Conventionis patet. Ea de causa unicuique Civitati ius est, non tantum iura suorum ipsius civium, sed etiam alienae Civitatis vindicare. Neque tamen Civitati quae intercesserit obici potest, se in res domesticas alterius Civitatis immiscuisse, sufficit si laesio ulla facta esse videtur contra leges Conventionis vel Documenti alicuius Additicii. Iuxta normas articuli 34i Conventionis omni personae physicae, omni coetui interposito, omni consociationi singulorum, querelam deferre licet ad Curiam, si ab aliqua Civitate, quae nomen dedit Conventioni, iura sua eademque Conventione vel Documento quodam Additicio agnita, laesa esse videntur.

    Ad auctoritates publicas singularum Civitatum spectat, sententias a suis ipsarum tribunalibus prolatas exsequi. Consilio vero Europae desunt organa quibus Curiae sententiae, ad socias pertinentes quae refragantur, exsecutioni mandantur. Nihilominis Civitates sociae, lite perdita, sententiis iudicum Europaeorum stare solent. Nulla enim Civitas Consilii Europae socia ipso facto est pars contrahens Conventionis. Si vero Conventioni nomen dederit, declarat auctoritates publicas suas promptas paratasque esse ad omnes obligationes suscipiendas quae e Conventione nascuntur. Quibus obligationibus susceptis fit, ut auctoritates publicae singularum sociarum contra sententias Curiae agere vereantur, ne haec Civitas, propter violationem Conventionis de Consilio Europae condendo, e Consilio excludatur. Opinione publica in eadem Civitate vigente talis Conventionis trangressio reprobaretur. Et apud homines qui in rebus publicis versantur rationibus vere democraticis moderatis, iurum hominis tutela res maximi momenti est. Neque tamen sola opinione publica unius Civitatis efficitur, ut iura hominis respiciantur, praesertim si agitur de iuribus partium minorum nationis defendendis. Multum prodest, quod opinio publica universarum Civitatum sociarum verenda est. Inde sine armis, verecundia tantum iuris et opinionis publicae efficitur tutela iurum hominis, quae adhuc nulla alia parte orbis terrarum invenitur.



    De nova Charta Iurum Fundamentalium Unionis Europaeae.


    De Unione Europaea


    In initio erat Communitas Europaea Carboni Effodiendo et Chalybi producendo quae anno 1952° a sex sodalibus id est Re Publica Francogallica, Regno Belgico, Regno Nederlandico, Magno Ducatu Luxemburgico, Re Publica Italica et Re Publica Confoederata Germania condita est. Bonus eventus huius inceptus regentibus sex Civatum animum addidit ad Communitatem amplificandam. Anno 1958° Communitatem Europaeam Oeconomicam et Communitatem Europaeam Atomicam exitaverunt. Maiorus momenti tantum erat Communitas Oeconomica cuius fines patent ex exordio:

    Regis Belgarum Maiestas, Praeses Rei Publicae Confoederatae Germaniae, Praeses Rei Publicae Francogallicae, Praeses Rei Publicae Italicae, Magnae Ducissae Luxemburgi Celsitudo Regalis, Reginae Nederlandiae Maiestas

    TENACES PROPOSITI fundamenta iacendi ut populi europaei artius consocientur,

    PARATI CERTIQUE coniunctim agendo progressum oeconomicum socialemque Civitatum suarum in tuto ponendi repagula removere quibus Europa dividitur,

    CONSILIUM SUSCIPIENTES condiciones vitae et laboris populorum suorum continuo in melius corrigendi,

    COMPREHENDENTES conspiratione agendum esse ad impedimenta praesentia discutienda eo fine ut rei oeconomicae stabile incrementum, aequilibritas commerciorum, honesta competitorum aemulatio praestentur,

    CONTENDENTES res oeconomicas Civitatum suarum coniungere earumque progressionem cohaerentem fovere aequando distantiam inter singulas regiones et minuendo tarditatem regionum quae fortuna prospera minus utuntur,

    DESIDERANTES coniunctim commercia temperando curam suam conferre ut coercitiones commerciorum inter nationes auferantur,

    INTENDENTES, coniunctionem Europae cum terris transmarinis roborare et desiderantes secundum statua Nationum Unitarum prosperitarum harum terrarum fovere,

    PARATI CERTIQUE vires oeconomicas suas iungendo pacem libertatemque servare et roborare, et ceteros Europae populos qui similibus aspirationibus moventur hortantes ut hisce conatibus consiliisque accedant

    DECREVERUNT Communitatem Europaeam Oeconomicam constituere ...


    Quatuor libertates cautae sunt in amplo conventionis textu:
    • liber commeatus mercium
    • liber commeatus opificum
    • liber commeatus ministeriorum
    • liber commeatus capitalium.

    Iam ab initio Curia Europaea cuius sedes est Luxemburgi instituta est (quae nullo modo confudenca est alia Curia Europaea ad Iura hominis tuenda cuius sedes Argentorati est). Curia illas libertates semper eo modo interpretabatur quasi sint iura subiectiva quae a civibus Civitatum sociarum in Curia invocare licet. Bonus eventus Communitatis alias socias attraxit, Pacto ad Unionem Europaeam constituendam quod anno 1993° in urbe nederlandica Maestricht initum et anno 1997° in urbe Amstelodamensi corroboratum et amplificatum Communitas quasi nova qualitate instructa est.

    De natura iuridica Communitatum et Unionis multum inter iurisconsultos dubitatur. Iam non sunt sociae solum paciscentes conventionem internationalem et nondum Unio est Civitas proprie dicta. Sed ei sunt potestates quae proprietates Civitatum habentur id est legislativa et exsecutiva et iudiciaria. Inter multas difficultates et aerumnas et retardationes iter fit ad Civitates Unitas Europaeas. Haec est causa cur anno 1999° regentes Civitatum commissionem instituendam esse putaverunt ad Chartam Iurum Fundamentalium Unionis Europaeae conscribendam, quae Charta quasi lapis angularis sit oportet futurae Constitutionis Unionis.


    De Charta


    Finis Chartae patet ex exordio:

    Europae populi sibi statuerunt super fundamentum bonorum communium in unionem magis magisque artam se iungendo ad futuram aetatem coniunctim iter facere,

    Sibi conscii haereditatis spiritualis religiosae moralis, unionem bonis indivisibilibus et unversalibus dignitatis humanae libertatis, aequalitatis solidarietatis constituunt. Fulcitur unio principiis regni democratici et rei publicae in iure innixae. Persona humana in centro collocatur actionis ipsius, instituendo civitatem unionis necnon spatium libertatis securitatis iurisque.

    Unio ut bona communia conserventur curam suam confert, rationem vero multiformitatis cultuum civilium et translaticiarum consuetudinum populorum Europae habet necnon propriae indolis nationalis Civitatum sociarum et potestatum rerum publicarum in ambitu sive nationis sive regionis sive municipii servatis constitutarum. Contendit ut progressionem libratam et stabilem foveat; liberum commercium personarum, mercium, servitiorum, pecuniae capitum necnon libertatem domicilium collocandi in tuto ponit.

    Ad hunc finem consequendum necessarium est, ratione habita ulterioris evolutionis societatis, progressionis socialis et auctuum in provincia scientiarum et rei technologicae iura fundamentalia roborare, ope Chartae ea visibiliores reddendo

    Hac Charta, servatis competentiis Communitatis et Unionis nec non principii quod dicitur subsidiarietatis, inculcantur ea iura quae imprimis colliguntur ex communiter traditis a maioribus Civitatum constitutionibus necnon ex communibus Civitatum sociarum obligationibus iure gentium statutis, e Conventione de Unione Europae constituenda, e Pactionibus quibus Communitates conflantur, e Conventione Europaea ad iura hominis et libertates fundamentales defendenda inita, e Summa iurum socialium a Consilio Europae proposita et ex iurisdictione Curiae Communitatum Europearum et Curiae Europaeae ad iura hominis tuenda.

    Exercitium horum iurum coniungitur responsabilitatibus et officiis sive erga ceteros homines sive erga communitatem hominum sive erga posteros

    Itaque Unio agnoscit iura et libertates et principia infra recensita.


    Dividitur Charta septem capitibus quorum inscriptiones sunt:
    1. De hominis dignitate
    2. De libertatibus
    3. De aequalitate
    4. De solidarietate
    5. De iuribus civium
    6. De iuribus iudicialibus
    7. Normae generales

    Initio notandum est novus usus linguae, quia subiectum iuris iam non significatur ut homo, sed ut persona [27]


    1. Capitulo primo res novae sunt

    Articulus 3us , quo cavetur ius personae ad incolumitatem. Paragraphus secundus huius articulis est dignus ut verbatim notetur:
    Quoad provinciam medicinae et biologiae imprimis cavenda sunt quae sequuntur:
    • liber consensus personae adsit oportet quae iuxta praescripta legis edocta est,
    • vetantur usus eugenici imprimis qui tendunt ad selectionem personarum,
    • interdicitur ne corpus humanum aut partes corporis quaestui habeatur,
    • vetatur reprodictio artificialis eiusdem hominis (id est «cloning»).

    Articulo 8° ius incolumitatis vitae privatae familiarisque extenditur ad protectionem notitiarum quae de singulis personis colligi possunt. Non licet tales notitias colligere et asservare nisi persona ipse consentiente aut lege permittente


    2. Iura nova quae capite secundo definiuntur sunt:

    Articulo 13°: Libertas artis et investigationis scientificae.

    Articulo 15° definitur ius professionem libere eligendi et exercendi. Unicuique civi Unionis (sed non omnibus hominibus) ius in quaque Civitate socia operandi, domicilium constituendi et ministeria praestandi in tuto ponitur.

    Articulo 16° speciatim agnoscitur libertas incepta oeconomica ineundi.

    Ius asyli non summatim recipitur at secundum articulum 19um non licet quemquam discedere cogere vel iubere in Civitatem ubi serium periculum poenae capitalis vel tormentorum vel ponae inhumanae ipsi imminet, neque eum tali Civitati tradere.


    3. Tertio capite septem articulis agitur de aequalite.

    Non tantum omnes ante legem aequales sunt (Articulus 20) sed etiam vetantur omnis generis discrimina propter sexum, stirpem, colorem cutis, ortum e quavis natione vel classi sociali, notas geneticas, linguam, religionem vel idelogicas opinationes, opiniones politicas aliasve, rem familiarem, originem, impedimentum, aetatem, inclinationes sexuales neque ea ea de causa quod quis gregi minori adnumeratur. Intra Unionem Europaeam nulla distinctio secundum ius civitatis admittitur (Art. 21).

    Maximi momenti est fortasse novus articulus 22: Unio colit varietatem cultuum civilium, religionum et linguarum. [28] Vera significatio verbi usurpati non patet. Textus anglicus habet respects, francogallicus respecte, theodiscus achtet. Duobus modis interpretari potest: modo quasi passivo, id est Unioni incumbit officium curandi ne varietas pereat, dissolvatur unius tenoris formis cultus civilis americani; aut modo activo, Unionis est favere varietati, eam colere quasi sit bonum aliquid, pars patrimonii culturalis nostri.

    Inter omnes fere constat, signum distinctivum nostri temporis esse emancipationem mulierum. Aequalitas iuris non semper gignit aequalitatem facti. Ea de causa actio affirmans [29] postulatur, id est inaequalitas temporaria eo fine ut aequalitas facti instauretur. Secundum Articulum 23um huiusmodi postulationibus obsequi licet: Principium aequalitatis non impedit quominus genus numero minor privilegiis propriis servandis vel instituendis adiuvetur. Genus numero minor adhuc sunt mulieres, sed fortasse aliquando hic articulus etiam in favorem virorum adhibebitur.

    Articulis 24° ad 26um stipulantur quaedam iura infantium, hominum aetate provectorum, hominum praepeditorum.


    4. Novum genus iurum sunt iura quae dicuntur socialia. [30] In quarto capite Chartae sub inscriptione De Solidarietate recensentur.

    Huius generis iura in ordinibus iuridicis Civitatum iam inveniuntur et provinciam iuris quae nuncupatur Ius laboris constituunt. Eminet articulo 28o ius opificum ad operistitium at deest ius conductorum ad operum coactam cessationem. Quia vero haec iura ut in texto ipso legitur, tantum secundum leges Communitatis et leges et consuetudines Civitatum conceduntur, opus legislatorum id est potestatis legislativae est, haec iura accuratius definire. In fine capitis, articulis 37° et 38° verbis satis ieiunis Unioni officium imponitur oecologicae sollicitudinis et protectionis rerum consumptorum. Difficile intellegitur quo modo ex his officiis iura subiectiva individualia eruantur.

    5. Caput quintum inscribitur De Iuribus Civium.

    Pacto ad Unionem Europaeam constituendam quod anno 1993° in urbe nederlandica Maestricht initum et anno 1997° in urbe Amstelodamensi corroboratum et amplificatum est, nos omnes sumus simul cives Civitatis nostrae simul cives Unionis Europaeae. Ea de causa statuitur articulo 39° omnium civium Unionis ius electionis ad diaetam Europaeam sensu activo et passivo. Quia vero cives Civitatis nostrae manemus, mihi Germano cum sim, licet electionibus ad Diaetam Foederalem germanicam interesse at minime electionibus ad cameram deputatorum in Austria vel Italia. Haec regula exceptionem accipit articulo 40° quia nobis in toto territorio Unionis datur ius electionis sensu activo et passivo in electionibus ad consilium communale ubicumque domicilium nostrum constituimus.

    Novum est ius ad bonam administrationen. Articulo 41° cavetur cuivis personae, non solum Unionis civibus, ius,
    «ut causa ipsius ab organis et institutionibus Unionis modo ab omni partium studium alieno et iusto et intra congruum temporis spatium tractetur».
    Paragraphi quarti huius articuli haec sunt verba:
    «Cuivis personae licet organa Unionis una ex linguis Conventionum adire; eadem lingua responsum accipiet».
    Nunc temporis sunt undecim linguae Conventionum, id est anglica, danica, finnica, francogallica, graeca, hispanica, italica, lusitanica, nederlandica, suetica, theodisca; advenient mox bohemica, estonica, hungarica, melitensis, polonica, slovenica; postea fortasse bulgarica, dacoromanica, lettonica, lithuanica, slovacica, turcica. Potestne fieri ut in unoquoque dicasterio Unionis viginti tres linguae usurpentur?

    6. Capite sexto cuius inscriptio est De Iuribus iudicialibus inveniuntur iura tradita quae sub nomine processus ordinati summatum colliguntur.


    Epilogus.


    Unio Europaea vere artificium iuridicum et politicum est: Sapientia sibi aedificavit domum. Nobis per dimidium saeculum donis pacis et prosperitatis donavit. Initio irridebatur nunc invidetur. Quanti, moderatores Civitatum et cives simplices nunc desiderant Unioni nomen dare!
    At pacifice quiescere nobis non licet, instant enim pericula.
    Unio Europaea hodie est quasi arx obsidione clausa. Clauditur non vi armorum sed desperatis hominibus qui, egestate usque ad famem pressi, parati sunt vitae iacturam accipere ut ingressum in terram ubi putant mel et lac fluere sibi parent. Insula prosperitatis in mari egestatis longe vigere non potest. Neque possumus omnes accipere neque omnes vi arcere. Quid faciendum?
    Secundum periculum quasi intrinsecum est. Fantasma nationalismi nondum mortuum est. In regione vasconia et in insula Corsica sunt homines qui putent instrumentis tromocratorum novas Civitates condere posse. Hoc morbo grassante tota Europa mox in particula divisa esset inter se hostiles. Quo modo fieri potest ut regiones, linguae, consuetudines quibus patria constituitur colatur et simul mercatus magnus communis, qui tanta emolumenta nobis praebuit servetur. Sapientia opus est!


    (Joannes Paulus Bauer, Saravipontanus)





      F u ß n o t e n

    [1] Etymologiarum lib. quintus, 3, 1.

    [2] Pro Caecinia n. 8.

    [3] Conventio, art. 2.

    [4] Protocollum additicium sextum, art. 1.

    [5] Conventio, art. 3.

    [6] Conventio, art. 4.

    [7] Conventio, art. 5.

    [8] Conventio, art. 6.

    [9] Conventio, art. 7.

    [10] Protocollum additicium septimum, art. 4.

    [11] Protocollum additicium quartum, art. 1.

    [12] Conventio, art. 9.

    [13] Conventio, art. 10.

    [14] Conventio, art. 11.

    [15] Protocollum additicium primum, art. 1.

    [16] Protocollum additicium septimum, art. 2.

    [17] Protocollum additicium septimum, art. 3.

    [18] Conventio, art. 8.

    [19] Conventio, art. 12.

    [20] Protocollum additicium septimum, art. 5.

    [21] Protocollum additicium primum, art. 2.

    [22] Protocollum additicium quartum, art. 2

    [23] Ibid.

    [24] Protocollum additicium quartum, art. 4.

    [25] Protocollum additicium septimum, art. 5.

    [26] Conventio, art. 14.

    [27] In versione francogallica et theodisca, in versione anglica usurpatur everyone.

    [28] Anglice: The Union shall respect cultural, religious and linguistic diversity; francogallice: L’Union respecte la diversité culturelle, religieuse et linguistique; theodisce: Die Union achtet die Vielfalt der Kulturen, Religionen und Sprachen.

    [29] In lingua iuridica americana: affirmative action.

    [30] Talia iura socialia inveniuntur in Charta Sociali Europaea (Europäische Sozialcharta) a Consilio Europae Civitatibus sociis anno 1961 proposita. Normae vero hoc textu cautae dignitate iurum fundamentalium carent, quia tantum officia Civitatum sociarum statuuntur, singulis vero non licet, exsecutionem lege agendo petere.

  • Zum GESAMTKATALOGZum ANFANG des Dokuments